Quod satin constat dioecesim Albam Iuliensem
recentioribus his temporibus conspicuos in ipsis Catholicae Fidei ac religionis
rebus progressus fecisse, iam nunc ea ipsa Ecclesia digna quoque videtur, quae
et maiore condecoretur honore. Re igitur reputata consensuque etiam suppleto
quorum interest vel interesse censetur, Nos, qui ad spiritalem Christifidelium
utilitatem potissimum intendimus, vi et potestate Nostra Apostolica harumque
Litterarum virtute memoratam Albam Iuliensem dioecesim a Metropolitana Ecclesia
Bucarestiensi seiungimus, statuentes ut ea dehinc Apostolicae Sedi immediate
subsit, dum eandem ita seiunctam, etsi Ecclesiis caret sibi suffraganeis,
evehimus ad gradum archidioecesis eiusque ipsius pro tempore sacrorum Antistitem
titulo Archiepiscopi insignitum nunc et iuribus et privilegiis exornamus
eiusmodi dignitatis propriis. Quibus proinde, una cum obligationibus ad eundem
Praesulum ordinem pertinentibus, auctum et astrictum Venerabilem Fratrem
Ludovicum Balint, qui Episcopus eidem in praesenti praeest Ecclesiae Albae
Iuliensi, honore archiepiscopali honestamus, cuius particeps etiam Canonicorum
Capitulum reddimus, quod congruis iuribus ac privilegiis praeditum novae
inserviet archidioecesi. Haec omnia, quae hic statuimus, ad effectum adducantur
a Venerabili Fratre Ioanne Bukovsky, Archiepiscopo titulo Tabaltensi ac ad
praesens in Dacoromana Republica Nuntio Apostolico, quem ad id deputamus, cui et
facultatem facimus id delegandi ad alium virum in ecclesiastica dignitate
constitutum, onere utcumque addito curandi ut certum verumque actae exsecutionis
litterarum exemplum ad Congregationem pro Episcopis cito transmittatur. Has
denique Litteras Apostolicas nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis
quibuslibet haud obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis
Augusti, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus
Nostri tertio decimo.
|
ANGELUS SODANO, archiep.
Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 11, pp. 917-918
© Copyright 1990
- Libreria Editrice Vaticana