The Holy See
back up
Search
riga

 

CODEX CANONUM ECCLESIARUM
ORIENTALIUM*

 

Titulus XII     DE MONACHIS CETERISQUE RELIGIOSIS ET DE
SODALIBUS ALIORUM INSTITUTORUM VITAE CONSECRATAE

410-571

Titulus XIII DE CHRISTIFIDELIUM CONSOCIATIONIBUS

573-583

Titulus XIV DE EVANGELIZATIONE GENTIUM

584-594

Titulus XV DE MAGISTERIO ECCLESIASTICO

595-666

Titulus XVI DE CULTU DIVINO ET PRAESERTIM DE SACRAMENTIS

667-895

Titulus XVII DE BAPTIZATIS ACATHOLICIS AD PLENAM COMMUNIONEM
CUM ECCLESIA CATHOLICA CONVENIENTIBUS

896-901

Titulus XVIII DE OECUMENISMO SEU DE CHRISTIANORUM UNITATE FOVENDA

902-908

Titulus XIX DE PERSONIS ET DE ACTIBUS IURIDICIS

909-935

Titulus XX DE OFFICIIS

936-978

Titulus XXI DE POTESTATE REGIMINIS     

979-995

Titulus XXII DE RECURSIBUS ADVERSUS DECRETA ADMINISTRATIVA

  996-1006


TITULUS XII

DE MONACHIS CETERISQUE RELIGIOSIS
ET DE SODALIBUS ALIORUM
INSTITUTORUM VITAE CONSECRATAE

CAPUT I

DE MONACHIS CETERISQUE RELIGIOSIS

Art. I
CANONES GENERALES

 

Can. 410 - Status religiosus est stabilis in communi vivendi modus in aliquo instituto ab Ecclesia approbato, quo christifideles Christum, Magistrum et Exemplum Sanctitatis, sub actione Spiritus Sancti pressius sequentes novo ac speciali titulo consecrantur per vota publica oboedientiae, castitatis et paupertatis sub legitimo Superiore ad normam statutorum servanda, saeculo renuntiant ac totaliter se devovent caritatis perfectioni assequendae in servitium Regni Dei pro Ecclesiae aedificatione et mundi salute utpote signa coelestem gloriam praenuntiantia.
 
Can. 411 - Status religiosus ab omnibus fovendus et promovendus est.

        1 De dependentia religiosorum ab Episcopo eparchiali,
a Patriarcha, a Sede Apostolica.

Can. 412 - 1. Religiosi omnes subduntur Romano Pontifici ut suo supremo Superiori, cui obligatione parendi tenentur etiam vi voti oboedientiae.

                  2. Quo melius institutorum bono atque apostolatus necessitatibus provideatur, Romanus Pontifex ratione sui primatus in universam Ecclesiam intuitu utilitatis communis instituta vitae consecratae ab Episcopi eparchialis regimine eximere potest sibique soli vel alii auctoritati ecclesiasticae subicere.
 
Can. 413 - Ad regimen internum et disciplinam religiosam quod attinet, instituta religiosa, nisi aliter iure cavetur, si sunt iuris pontificii, immediate et exclusive Sedi Apostolicae subiecta sunt; si vero sunt iuris patriarchalis vel eparchialis, immediate subiecta sunt Patriarchae vel Episcopo eparchiali firmo can. 418, 2.
 
Can. 414 - 1. Ad monasteria et congregationes iuris eparchialis quod attinet, Episcopo eparchiali competit:

1 typica monasteriorum et statuta congregationum atque immutationes in ea ad normam iuris introductas approbare salvis eis, quae ab auctoritate superiore approbata sunt;

2 dispensationes ab eisdem typicis vel statutis, quae potestatem Superiorum religiosorum excedunt et ab ipso legitime petuntur, singulis in casibus et per modum actus dare;

3 visitare monasteria, etiam dependentia, necnon singulas domos congregationum in suo territorio, quoties visitationem canonicam ibi peragit aut quoties rationes vere speciales eius iudicio id suadent.

                 2. Haec iura Patriarchae competunt circa ordines et congregationes iuris patriarchalis, quae intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, domum principem habent; secus eadem iura circa ordines omnes necnon circa monasteria et congregationes, quae non sunt iuris eparchialis, competunt soli Sedi Apostolicae.

                 3. Si congregatio iuris eparchialis ad alias eparchias propagatur, nihil in ipsis statutis valide mutari potest nisi de consensu Episcopi eparchialis eparchiae, in qua sita est domus princeps, consultis tamen Episcopis eparchialibus, in quorum eparchiis ceterae domus sitae sunt.
 
Can. 415 - 1. Religiosi omnes subsunt potestati Hierarchae loci in eis, quae spectant ad publicam celebrationem cultus divini, ad verbi Dei praedicationem populo tradendam, ad christifidelium praesertim purorum religiosam et moralem educationem, ad institutionem catecheticam et liturgicam, ad status clericalis decorem necnon ad varia opera in eis, quae apostolatum respiciunt.

                  2. Episcopo eparchiali ius et obligatio est singula monasteria atque domos ordinum et congregationum in eius territorio sita visitare his in rebus, quoties visitationem canonicam ibi peragit aut quoties graves causae eius iudicio id suadent.

                 3. Episcopus eparchialis nonnisi de consensu Superiorum competentium potest religiosis opera apostolatus vel munera eparchiae propria committere firmo iure communi ac servata institutorum disciplina religiosa, indole propria atque fine specifico.

                 4. Religiosi, qui extra domum delictum commiserunt nec a proprio Superiore ab Hierarcha loci praemonito puniuntur, ab hoc puniri possunt, etsi domo legitime exierunt et domum reversi sunt.
 
Can. 416 - Patriarchae necnon Hierarchae loci conventus promoveant cum Superioribus religiosorum, statis temporibus et quoties id opportunum videtur, ut pro operibus apostolatus, quae a sodalibus exercentur, collatis consiliis concorditer procedant.
 
Can. 417 - Si in domus institutorum iuris patriarchalis vel pontificii eorumve Ecclesias abusus irrepserunt et Superior ab Hierarcha loci monitus prospicere neglexit, idem Hierarcha loci obligatione tenetur rem statim deferendi ad auctoritatem, cui institutum ipsum immediate subiectum est.

         2 De Superioribus
et de sodalibus institutorum religiosorum

Can. 418 - 1. Superiores maiores sunt Praeses confoederationis monasticae, Snperior monasterii sui iuris, Superior generalis ordinis vel congregationis, Superior provincialis, eorundem vicarii aliique ad instar provincialium potestatem habentes itemque ii, qui, si praedicti desunt, interim legitime succedunt in officium.

                  2. Nomine Superioris monachorum ceterorumque religiosorum non venit Hierarcha loci nec Patriarcha firmis canonibus, qui Patriarchae vel Hierarchae loci potestatem in ipsos tribuunt.

Can. 419 - 1. Praeses confoederationis monasticae, Superior rnonasterii sui iuris non confoederati et Superior generalis ordinis vel congregationis relationem de statu institutorum, quibus praesunt, quinto saltem quoque anno ad auctoritatem, cui immediate subditi sunt, mittere debent secundum formulam ab eadem auctoritate statutam.

                  2. Superiores institutorum iuris eparchialis vel patriarchalis exemplar relationis etiam Sedi Apostolicae mittant.
 
Can. 420 - 1. Superiores maiores, quos ad munus visitatoris typicum monasterii aut statuta ordinis vel congregationis designant, temporibus in eisdem determinatis omnes domos sibi subiectas visitent per se vel per alios, si sunt legitime impediti.

                  2. Sodales cum visitatore fiducialiter agant, cui legitime interroganti respondere tenentur secundum veritatem in caritate; nemini vero licet quoquo modo sodales ab hac obligatione avertere aut visitationis finem aliter impedire.

                  3. Hierarcha loci debet omnes domos religiosas visitare, si Superior maior, cui visitatio iure competit, intra quinque annos eas non visitavit et monitus ab Hierarcha loci eas visitare neglexit.
 
Can. 421 - Superiores gravi obligatione tenentur curandi, ut sodales sibi commissi vitam secundum typicum vel statuta propria componant; Superiores sodales exemplo et hortatione iuvent in fine status religiosi assequendo, eorum necessitatibus personalibus convenienter subveniant, infirmos sedulo curent ac visitent, corripiant inquietos, consolentur pusillanimes, patientes sint erga omnes.
 
Can. 422 - 1. Superiores permanens habeant consilium ad normam typici vel statutorum constitutum, cuius opera in officio exercendo utantur; in casibus iure praescriptis eius consensum aut consilium ad normam can. 934 exquirere tenentur.

                  2. Iure particulari statuatur, utrum in domibus, in quibus minus quam sex sodales degunt, consilium haberi debeat necne.
 
Can. 423 - Monasterium, confoederatio monastica, ordo et congregatio eorumque provinciae et domus legitime erecta ipso iure sunt personae iuridicae; capacitatem vero eorum acquirendi, possidendi, administrandi et alienandi bona temporalia typicum vel statuta excludere aut coartare possunt.
 
Can. 424 - In typico vel statutis normae statuantur de usu et administratione bonorum ad propriam paupertatem fovendam, exprimendam et tuendam.
 
Can. 425 - Bona temporalia institutorum religiosorum reguntur cann. 1007 - 1054, nisi aliter iure communi cavetur vel ex natura rei constat.

Can. 426 - Omnes et singuli religiosi, Superiores aeque ac subditi, debent non solum, quae emiserunt vota, fideliter integreque servare, sed etiam secundum typicum vel statuta mente et propositis fundatoris fideliter servatis vitam componere atque ita ad perfectionem sui status contendere.
 
Can. 427 - Omnes et singuli religiosi tenentur obligationibus, quae clericis iure communi praescribuntur, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat.

Can. 428 - Instituto religioso sodalis a votis perpetuis ut clericus ascribitur ordinatione diaconali vel in casu clerici alicui eparchiae iam ascripti professione perpetua.
 
Can. 429 - Litterae religiosorum ad Superiores eorum necnon ad Hierarcham loci, Patriarcham, Legatum Romani Pontificis et Sedem Apostolicam missae itemque litterae, quas ipsi ab eisdem recipiunt, nulli inspectioni obnoxiae sunt.
 
Can. 430 - Non licet titulos mere honorificos dignitatum vel officiorum religiosis conferre, nisi agitur typico vel statutis id permittentibus de titulis officiorum Superiorum maiorum, quae religiosi iam exercuerunt.
 
Can. 431 - 1. Religiosus sine consensu scripto dato proprii Superioris maioris non potest inde a prima professione ad dignitatem vel officium extra proprium institutum promoveri eis exceptis, quae per electionem a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis peractam conferuntur, et firmo can. 89, 2; expleto munere ad monasterium, ordinem vel congregationem redire debet.

                  2. Religiosus, qui fit Patriarcha, Episcopus vel Exarchus:

1 manet votis ligatus ceterisque suae professionis obligationibus adhuc tenetur eis exceptis, quae cum sua dignitate ipse prudenter iudicat componi non posse; voce activa et passiva in proprio monasterio, ordine vel congregatione caret; a potestate Superiorum eximitur et vi voti oboedientiae soli Romano Pontifici manet obnoxius;

2 expleto munere vero, qui ad monasterium, ordinem vel congregationem firmis de cetero cann. 62 et 211 redit, vocem activam et passivam habere potest, si typicum vel statuta id permittunt.

                   3. Religiosus, qui fit Patriarcha, Episcopus vel Exarchus:

1 si per professionem capacitatem acquirendi dominii bonorum amisit, bonorum, quae ipsi obveniunt, habet usum, usumfructum et administrationem; proprietatem vero Patriarcha, Episcopus eparchialis, Exarchus acquirit Ecclesiae patriarchali, eparchiae, exarchiae; ceteri monasterio vel ordini;

2 si per professionem dominium bonorum non amisit, bonorum, quae habebat, recuperat usum, usumfructum et administrationem; quae postea ipsi obveniunt, sibi plene acquirit;

3 in utroque casu de bonis, quae ipsi obveniunt non intuitu personae, debet disponore secundum offerentium voluntatem.
 
Can. 432 - Monasterium dependens, domus vel provincia instituti religiosi cuiusvis Ecclesiae sui iuris, etiam Ecclesiae latinae, quod de consensu Sedis Apostolicae alii Ecclesiae sui iuris ascribitur, ius huius Ecclesiae servare debet salvis praescriptis typici vel statutorum, quae internum regimen eiusdem instituti respiciunt, et privilegiis a Sede Apostolica concessis.

Art. II
DE MONASTERIIS
 

Can. 433 - 1. Monasterium dicitur domus religiosa, in qua sodales ad evangelicam perfectionem tendunt servatis regulis et traditionibus vitae monasticae.

                  2. Monasterium sui iuris est illud, quod ab alio monasterio non dependet et regitur proprio typico ab auctoritate competenti approbato.

Can. 434 - Monasterium est iuris pontificii, si a Sede Apostolica erectum aut per eiusdem decretum ut tale agnitum est; iuris patriarchalis, si est stauropegiacum; iuris eparchialis, si ab Episcopo erectum, decretum agnitionis Sedis Apostolicae consecutum non est.

         1 De erectione et de suppressione monasteriorum
 

Can. 435 - 1. Episcopi eparchialis est erigere monasterium sui iuris consulto intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis Patriarcha aut in ceteris casibus consulta Sede Apostolica.

                  2. Patriarchae reservatur erectio monasterii stauropegiaci.
 
Can. 436 - 1. Quodvis monasterium sui iuris monasteria dependentia habere potest, quorum alia sunt filialia, si ex ipso actu erectionis vel ex decreto secundum typicum lato ad condicionem monasterii sui iuris tendere possunt, alia vero sunt subsidiaria.

                 2. Ad valide erigendum monasterium dependens requiritur consensus scripto datus auctoritatis, cui monasterium sui iuris subiectum est, et Episcopi eparchialis loci, ubi hoc monasterium erigitur.
 
Can. 437 - 1. Licentia erigendi monasterium, etiam dependens, secumfert ius habendi ecclesiam et ministeria sacra peragendi itemque pia opera, quae monasterii ad normam typici sunt propria, exercendi salvis clausulis legitime appositis.

                  2. Ut aedificentur et aperiantur schola, hospitium vel similis aedes separata a monasterio, requiritur pro quovis monasterio consensus scripto datus Episcopi eparchialis.

                  3. Ut monasterium in alios usus convertatur, eadem sollemnia requiruntur ac ad erigendum illud, nisi agitur de conversione, quae ad internum regimen et disciplinam religiosam dumtaxat refertur.
 
Can. 438 - 1. Patriarchae est supprimere intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, monasterium sui iuris vel filiale iuris eparchialis vel stauropegiacum gravi de causa, de consensu Synodi permanentis et rogante vel consulto Episcopo eparchiali, si monasterium est iuris eparchialis, et consulto Superiore monasterii et Praeside confoederationis, si monasterium est confoederatum, salvo recursu in suspensivo ad Romanum Pontificem.

                  2. Cetera monasteria sui iuris vel filialia sola Sedes Apostolica supprimere potest.

                  3. Monasterium subsidiarium supprimi potest decreto dato a Superiore monasterii, a quo dependet, ad normam typici et de consensu Episcopi eparchialis.

                  4. Bona monasterii sui iuris suppressi cedunt confoederationi, si fuit confoederatum; secus eparchiae vel, si fuit stauropegiacum, Ecclesiae patriarchali; bona autem monasterii dependentis suppressi cedunt monasterio sui iuris; de bonis vero suppressi monasterii iuris pontificii Sedi Apostolicae reservatur statuere salva omni in casu offerentium voluntate.

Can. 439 - 1. Plura eiusdem Eparchiae monasteria sui iuris Episcopo eparchiali subiecta confoederationem inire possunt de consensu scripto dato eiusdem Episcopi eparchialis, cuius est etiam confoederationis statuta approbare.

                  2. Confoederatio inter plura monasteria sui iuris diversarum eparchiarum vel stauropegiaca intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sita iniri potest consultis Episcopis eparchialibus, quorum interest, et de consensu Patriarchae, cui reservatur quoque confoederationis statuta approbare.

                  3. In ceteris casibus de confoederatione ineunda Sedes Apostolica adeatur.
 
Can. 440 - 1. Monasterii sui iuris non confoederati aggregatio et confoederati a confoederatione separatio eidem auctoritati reservatur, de qua in can. 439.

                  2. Confoederatio autem intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis supprimi non potest nisi a Patriarcha de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, consultis Episcopis eparchialibus, quorum interest, ac Praeside confoederationis salvo recursu in suspensivo ad Romanum Pontificem; ceterarum confoederationum suppressio reservatur Sedi Apostolicae.

                  3. De bonis, quae ad ipsam confoederationum suppressam pertinent, statuere reservatur auctoritati, quae confoederationem suppressit, salva offerentium voluntate; Patriarcha hoc in casu indiget consensu Synodi permanentis.

         2 De monasteriorum Superioribus,
           Synaxibus et oeconomis
 

Can. 441 - 1. In monasteriis Superiores et Synaxes eam potestatem habent, quae iure communi et typico determinatur.

                  2. Superiores in monasteriis sui iuris habent potestatem regiminis, quatenus ipsis a iure vel ab auctoritate, cui subditi sunt, expresse conceditur, firmo can. 979.

                  3. Potestas Praesidis confoederationis monasticae praeter ea, quae iure communi determinata sunt, in statutis eiusdem confoederationis determinanda est.
 
Can. 442 - Firmo monasterii sui iuris typico, quod potiora exigit, ut quis habilis sit ad officium Superioris monasterii sui iuris suscipiendum, requiritur, ut professionem perpetuam emiserit, per decem saltem annos professus sit et annos quadraginta expleverit.
 
Can. 443 - 1. Superior monasterii sui iuris eligitur in Synaxi ad normas typici coadunata et servatis cann. 947 - 960, salvo iure Episcopi eparchialis ut Synaxi electionis per se vel per alium praesit.

                  2. In electione vero Superioris monasterii sui iuris confoederati Synaxi electionis praeest per se vel per alium Praeses eiusdem confoederationis.
 
Can. 444 - 1. Officium Superioris monasterii sui iuris confertur ad tempus indeterminatum, nisi aliud fert typicum.

                  2. Nisi typicum aliud praescribit, Superiores monasteriorum dependentium constituuntur ad tempus in ipso typico determinatum a Superiore monasterii sui iuris de consensu sui consilii, si monasterium est filiale, consulto vero eodem consilio, si est subsidiarium.

                  3. Superiores vero, qui septuagesimum quintum aetatis annum expleverunt vel qui ob infirmam valetudinem aliave gravi de causa officio suo implendo minus apti evaserunt, renuntiationem ab officio Synaxi, cuius est eam acceptare, exhibeant.
 
Can. 445 - Sodales Synaxis electionis eos eligere satagant, quos in Domino vere dignos et idoneos ad officium Superioris agnoscunt, se abstinentes a quovis abusu et praesertim a suffragiorum procuratione tam pro se ipsis quam pro aliis.
 
Can. 446 - In proprio monasterio Superior resideat neque ab eodem discedat nisi ad normam typici.
 
Can. 447 - 1. Pro administratione bonorum temporalium sit in monasterio oeconomus, qui officio suo fungatur sub moderamine Superioris.

                  2. Superior monasterii sui iuris officium oeconomi eiusdem monasterii simul ne gerat; officium vero oeconomi monasterii dependentis, etsi melius ab officio Superioris distinguitur, componi tamen cum eo potest, si necessitas id exigit.

                  3. Oeconomus nominatur a Superiore monasterii sui iuris de consensu sui consilii, nisi typicum aliud fert.

       3 De admissione in monasterium sui iuris
et de novitiatu
 

Can. 448 - Ut quis in monasterium sui iuris admittatur, requiritur, ut recta intentione moveatur, ad vitam monasticam ducendam sit idoneus nec ullo detineatur impedimento iure statuto.
 
Can. 449 - Candidatus, antequam ad novitiatum admittitur, per temporis spatium in typico determinatum in monasterio degere debet sub speciali cura probati sodalis.
 
Can. 450 - Firmis praescriptis typici, quae potiora exigunt, ad novitiatum valide admitti non possunt:

1 acatholici;

2 qui poena canonica puniti sunt exceptis poenis, de quibus in can. 1426, 1;

3 ii, quibus imminet gravis poena ob delictum, de quo legitime accusati sunt;

4 qui duodevicesimum aetatis annum nondum expleverunt, nisi agitur de monasterio, in quo habetur professio temporaria, quo in casu sufficit aetas septemdecim annorum;

5 qui monasterium ingrediuntur vi, metu gravi aut dolo inducti vel ii, quos Superior eodem modo inductus recipit;

6 coniuges durante matrimonio;

7 qui ligantur vinculo professionis religiosae vel alio sacro vinculo in instituto vitae consecratae, nisi de legitimo transitu agitur.
 
Can. 451 - Nemo licite ad novitiatum monasterii alterius Ecclesiae sui iuris admitti potest sine licentia Sedis Apostolicae, nisi de candidato agitur, qui destinatus est monasterio dependenti, de quo in can. 432, propriae Ecclesiae.
 
Can. 452 - 1. Clerici eparchiae ascripti ad novitiatum licite admitti non possunt nisi consulto proprio Episcopo eparchiali; nec licite admitti possunt, si Episcopus eparchialis contradicit ex eo, quod eorum discessus in grave animarum detrimentum cedit, quod aliter vitari minime potest, aut si de iis agitur, qui ad ordines sacros in monasterio destinati aliquo impedimento iure statuto detinentur.

                 2. Item licite in monasterium admitti non possunt parentes, quorum opera est ad filios alendos et educandos necessaria, aut filii, qui patri vel matri, avo vel aviae in gravi necessitate constitutis subvenire debent, nisi monasterium aliter de re providit.
 
Can. 453 - 1. Superioris monasterii sui iuris est admittere ad novitiatum consulto suo consilio.

                  2. Ipsi Superiori constare debet opportunis mediis adhibitis de idoneitate atque de plena libertate candidati in statu monastico eligendo.

                  3. Circa documenta a candidatis praestanda necnon circa diversa testimonia de eorum bonis moribus et idoneitate colligenda serventur praescripta typici.

Can.454 - In typico determinandae sunt normae circa dotem, si requiritur, a candidatis praestandam et sub speciali vigilantia Hierarchae loci administrandam necnon de integra dote sine fructibus iam maturis quavis de causa a monasterio discedenti restituenda.
 
Can. 455 - Novitiatus incipit a susceptione habitus monastici vel alio modo in typico praescripto.
 
Can. 456 - 1. Monasterium sui iuris habere potest proprios novitios, qui in eodem monasterio sub ductu idonei sodalis vitae monasticae initiantur.

                  2. Novitiatus, ut validus sit, peragi debet in ipso monasterio sui iuris aut Superioris decisione consulto eius consilio in alio monasterio sui iuris eiusdem confoederationis.

                  3. Si vero aliquod monasterium sui iuris sive confoederatum sive non confoederatum praescripta de institutione novitiorum implere non potest, Superior tenetur obligatione novitios mittendi in aliud monasterium, in quo eadem praescripta religiose servantur.
 
Can. 457 - 1. Novitiatus, ut validus sit, per triennium integrum et continuum peragi debet; in monasteriis vero, in quibus professio temporaria praemittitur professioni perpetuae, sufficit unus annus novitiatus.

                  2. In unoquoque anno novitiatus absentia tribus mensibus sive continuis sive intermissis brevior valididatem non afficit, sed tempus deficiens, si quindecim dies superat, suppleri debet.

                  3. Novitiatus ultra triennium ne extendatur firmo can. 461, 2.
 
Can. 458 - 1. Novitiorum institutioni praeficiendus est ut magister ad normam typici sodalis prudentia, caritate, pietate, scientia et vitae monasticae observantia praestans, decem saltem annos professus.

                  2. Iura et obligationes huius magistri in eis praesertim, quae ad modum institutionis novitiorum necnon ad relationes ad Synaxim et Superiorem monasterii spectant, determinentur in typico.
 
Can. 459 - 1. Tempore novitiatus iugiter incumbendum est, ut sub ductu magistri informetur novitii animus studio typici, piis meditationibus assiduaque prece, eis perdiscendis, quae ad vota et ad virtutes pertinent, exercitationibus opportunis ad vitia exstirpanda, ad compescendos animi motus, ad virtutes acquirendas.

                  2. Tempore novitiatus ne destinentur novitii operibus exterioribus monasterii nec dedita opera studiis vacent litterarum, scientiarum aut artium.
 
Can. 460 - Novitius non potest valide suis bonis quovis modo renuntiare aut eadem obligare firmo can. 467, 1.
 
Can. 461 - 1. Novitius potest monasterium sui iuris libere deserere aut a Superiore vel a Synaxi secundum typicum iusta de causa dimitti.

                  2. Exacto novitiatu, si iudicatur idoneus, novitius ad professionem admittatur, secus dimittatur; si vero dubium superest de eius idoneitate, potest novitiatus tempus ad normam typici prorogari, non tamen ultra annum.

        4 De consecratione seu professione monastica

Can. 462 - 1. Status monasticus definitive assumitur professione perpetua, in qua comprehenduntur tria vota perpetua oboedientiae, castitatis et paupertatis.

                  2. In emittenda professione serventur praescripta typici et librorum liturgicorum.
 
Can. 463 - Quod attinet ad diversos professionis monasticae gradus, standum est typico monasterii salva vi iuridica professionis secundum ius commune.
 
Can. 464 - Ad validitatem professionis monasticae perpetuae requiritur, ut:

1 novitiatus valide peractus sit;

2 novitius admittatur ad professionem a Superiore proprii monasterii sui iuris de consensu sui consilii necnon recipiatur professio ab eodem Superiore per se vel per alium;

3 professio sit expressa nec vi, metu gravi aut dolo emissa vel recepta;

4 cetera ad validitatem professionis in typico requisita impleantur.
 
Can. 465 - Ea, quae iure communi de professione temporaria praescribuntur, valent etiam de monasteriis, in quibus talis professio secundum typicum professioni perpetuae praemittitur.
 
Can. 466 - Professio monastica perpetua actus votis contrarios reddit invalidos, si actus irriti fieri possunt.
 
Can. 467 - 1. Candidatus ad professionem monasticam perpetuam debet intra sexaginta dies ante professionem omnibus bonis, quae actu habet, cui mavult, sub condicione secuturae professionis renuntiare; renuntiatio ante hoc tempus facta ipso iure nulla est.

                 2. Emissa professione ea omnia statim fiant, quae necessaria sunt, ut renuntiatio etiam iure civili effectum consequatur.
 
Can. 468 - 1. Quaecumque bona temporalia quovis titulo sodali post professionem perpetuam obveniunt, a monasterio acquiruntur.

                  2. De debitis et obligationibus, quae sodalis post professionem perpetuam contraxit de licentia Superioris, respondere debet monasterium; si vero sine licentia Superioris debita contraxit, ipse sodalis respondere debet.

                  3. Firmum tamen est contra eum, in cuius rem aliquid ex inito contractu versum est, semper posse actionem institui.

Can. 469 - Sodalis emissa professione perpetua amittit ipso iure quaelibet officia, si quae habet, et propriam eparchiam atque pleno iure monasterio aggregatur.
 
Can. 470 - Documentum emissae professionis perpetuae ab ipso sodali et ab eo, qui professionem etiam ex delegatione recepit, subscriptum asservetur in archivo monasterii; Superior proprii monasterii sui iuris debet de eadem quam primum certiorem facere parochum, apud quem baptismus sodalis adnotatus est.

        5 De institutione sodalium et de disciplina monastica

Can. 471 - 1. Modus institutionis sodalium in typico ita determinetur, ut ad vitam sanctitatis plenius assequendam permanenter excitentur necnon ut ipsorum ingenii dotes evolvantur studio sacrae doctrinae et acquisitione humanae culturae pro temporum necessitatibus et sic aptiores evadant in exercitio artium atque operum, quae a monasterio legitime assumuntur.

                  2. Institutio monachorum, qui ad ordines sacros destinantur, praeterea fieri debet secundum rationem institutionis clericorum, de qua in can. 330, in ipso monasterio, si sedem studiorum ad normam can. 340, 1 instructam habet, aut sub ductu probati moderatoris in alio seminario vel instituto studiorum superiorum ab auctoritate ecclesiastica approbato.

Can. 472 - Superior monasterii sui iuris ad normam typici dare potest suis sodalibus a votis perpetuis litteras dimissorias ad sacram ordinationem; hae litterae mittendae sunt Episcopo eparchiali loci, ubi monasterium, etiam dependens, situm est vel, si de monasterio stauropegiaco agitur, Episcopo a Patriarcha designato.
 
Can. 473 - 1. In singulis monasteriis laudes divinae cottidie celebrentur ad normam typici et legitimarum consuetudinum; item omnibus diebus celebretur Divina Liturgia eis exceptis, qui praescriptis librorum liturgicorum excipiuntur.

                  2. Curent Superiores monasteriorum, ut omnes sodales ad normam typici:

1 legitime non impediti cottidie laudibus divinis atque Divinae Liturgiae, quoties celebratur, participent, contemplationi rerum divinarum vacent et in alia pietatis exercitia sedulo incumbant;

2 libere ac frequenter ad patres spirituales et confessarios accedere possint;

3 quotannis per aliquot dies recessui spirituali vacent.
 
Can. 474 - 1. Sodales monasteriorum frequenter ad normam typici sacramentum paenitentiae suscipiant.

                  2. Firmo typico, quod confessionem suadet apud determinatos confessarios, omnes sodales monasterii sacramentum paenitentiae suscipere possunt a quocumque sacerdote facultate hoc sacramentum ministrandi praedito firma disciplina monastica.
 
Can. 475 - 1. In singulis monasteriis plures pro sodalium numero patres spirituales et confessarii designentur ab ipso Superiore monasterii, si de presbyteris-monachis eiusdem monasterii agitur, qui facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praediti sunt, secus vero ab Hierarcha loci audito Superiore monasterii sui iuris, qui praevie communitatem, cuius interest, consulere debet.

                  2. Pro monasteriis in quibus presbyteri-monachi non sunt, Hierarcha loci eodem modo designet sacerdotem, cuius est regulariter in monasterio Divinam Liturgiam celebrare et verbum Dei praedicare firmo can. 612, 2.

Can. 476 - Sodales monasterii tam intra quam extra monasterium habitum monasticum a proprio typico praescriptum induant.
 
Can. 477 - 1. In monasterio servetur clausura modo in typico praescripto, salvo iure Superioris per modum actus et gravi de causa in partes clausurae obnoxias admittendi personas alterius sexus praeter illas, quae secundum typicum clausuram ingredi possunt.

                 2. Partes monasterii clausurae obnoxiae manifesto indicentur.

                 3. Clausurae fines accurate praescribere aut iusta de causa mutare est Superioris monasterii sui iuris de consensu sui consilii atque certiore facto Episcopo eparchiali.
 
Can. 478 - Superior monasterii potest permittere, ut sodales extra monasterium degant ad tempus in typico determinatum; ad absentiam vero, quae unum annum excedit nisi causa studiorum vel infirmitatis intercedit, requiritur licentia auctoritatis, cui monasterium subiectum est.
 
Can. 479 - Si de iudicio Hierarchae loci auxilium monasteriorum ad institutionem catecheticam populi necessarium est, omnes Superiores ab eodem Hierarcha requisiti debent per se vel per alios illam populo tradere in propriis ecclesiis.
 
Can. 480 - In ecclesia monasterii paroecia erigi non potest nec monachi parochi nominari possunt sine consensu Patriarchae intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, aut in ceteris casibus Sedis Apostolicae.

         6 De eremitis
 

Can. 481 - Eremita est sodalis monasterii sui iuris, qui in coelestium contemplatione se totum collocat et ab hominibus mundoque ex toto segregatur.

Can. 482 - Ad vitam eremiticam legitime aggrediendam requiritur, ut sodalis licentiam Superioris monasterii sui iuris, ad quod pertinet, de consensu eius consilii obtinuerit et saltem sex annos a die perpetuae professionis computandos vitam in monasterio peregerit.
 
Can. 483 - Locus, ubi eremita vivit, sit a Superiore monasterii designatus atque speciali modo a saeculo et a ceteris partibus monasterii segregatus; si vero locus extra saepta monasterii invenitur, requiritur insuper consensus scripto datus Episcopi eparchialis.
 
Can. 484 - Eremita a Superiore monasterii dependet atque canonibus de monachis et typico monasterii obligatur, quatenus cum vita eremitica componi possunt.
 
Can. 485 - Superior monasterii sui iuris potest de consensu sui consilii imponere finem vitae eremiticae iusta de causa, etiam invito eremita.

       7 De monasterio stauropegiaco

Can. 486 - 1. Patriarcha gravi de causa, consulto Episcopo eparchiali atque de consensu Synodi permanentis potest in ipso actu erectionis monasterio sui iuris statum monasterii stauropegiaci concedere.

                 2. Monasterium stauropegiacum Patriarchae immediate subiectum est ita, ut ipse solus eadem iura et obligationes habet ac Episcopus eparchialis circa monasterium, sodales eidem ascriptos necnon personas, quae diu noctuque in monasterio degunt; ceterae vero personae monasterio addictae immediate et exclusive Patriarchae subduntur in eis solummodo, quae ad eorum munus vel officium spectant.

       8 De transitu ad aliud monasterium

Can. 487 - 1. Sodalis non potest transire a monasterio sui iuris ad aliud eiusdem confoederationis sine consensu scripto dato Praesidis confoederationis.

                  2. Ad transitum a monasterio non confoederato ad aliud monasterium eidem auctoritati subiectum requiritur consensus eiusdem auctoritatis; si vero monasterium, ad quod transitus fit, alii auctoritati subiectum est, requiritur etiam consensus huius auctoritatis.

                  3. Patriarcha, Episcopus eparchialis et Praeses confoederationis hunc consensum dare non possunt nisi consulto Superiore monasterii sui iuris, a quo transitus fit.

                  4. Ad validitatem transitus ad monasterium alterius Ecclesiae sui iuris requiritur insuper consensus Sedis Apostolicae.

                  5. Transitus fit admissione a Superiore novi monasterii sui iuris de consensu Synaxis concessa.
 
Can. 488 - 1. Transiens ad aliud monasterium sui iuris eiusdem confoederationis nec novitiatum peragit nec novam professionem emittit et a die transitus amittit iura et solvitur ab obligationibus prioris monasterii, alterius iura et obligationes suscipit et, si clericus est, eidem etiam ut clericus ascribitur.

                 2. Transiens a monasterio sui iuris ad aliud monasterium sui iuris ad nullam vel ad diversam confoederationem pertinens servet praescripta typici monasterii, ad quod fit transitus, circa obligationem peragendi novitiatum et emittendi professionem; si vero in typico de re non cavetur, nec novitiatum peragit nec novam professionem emittit, sed effectus transitus locum habent a die, quo transitus fit, nisi Superior monasterii ab eo exigit, ut aliquod tempas non ultra annum experimenti causa in monasterio transigat; transacto experimenti tempore aut a Superiore de consensu sui consilii vel Synaxis ad normam typici stabiliter novo monasterio ascribatur aut ad pristinum monasterium redeat.

                3. In transitu a monasterio sui iuris ad ordinem vel congregationem serventur congrua congruis referendo cann. 544 et 545.

               4. Monasterium sui iuris, a quo sodalis discedit, bona servat, quae ipsius sodalis ratione iam ei quaesita sunt; quod spectat ad dotem, ea debetur sine fructibus iam maturis a die transitus monasterio, ad quod transitus fit.

          9 De exclaustratione et de discessu a monasterio

Can. 489 - 1. Indultum exclaustrationis a monasterio sui iuris nonnisi sodali a votis perpetuis concedere potest ad petitionem ipsius sodalis auctoritas, cui monasterium subiectum est, audito Superiore monasterii sui iuris una cum suo consilio.

                  2. Episcopus eparchialis hoc indultum nonnisi ad triennium concedere potest.
 
Can. 490 - Petente Superiore monasterii sui iuris de consensu sui consilii exclaustratio imponi potest ab auctoritate, cui monasterium subiectum est, gravi de causa servata aequitate et caritate.

Can. 491 - Sodalis exclaustratus manet votis ligatus atque ceteris obligationibus professionis monasticae, quae cum suo statu componi possunt, adhuc tenetur; habitum monasticum debet deponere; perdurante tempore exclanstrationis caret voce activa et passiva; Episcopo eparchiali loci, ubi commoratur, loco Superioris proprii monasterii subditus est etiam vi voti oboedientiae.

Can. 492 - 1. Sodalis a votis perpetuis indultum discedendi a monasterio et redeundi ad vitam saecularem ne petat nisi gravissimis de causis coram Domino perpensis; petitionem suam deferat Superiori monasterii sui iuris, qui eam una cum voto suo suique consilii ad Sedem Apostolicam mittat.

                  2. Huiusmodi indultum Sedi Apostolicae reservatur.
 
Can. 493 - 1. Indultum discedendi a monasterio et redeundi ad vitam saecularem legitime concessum et sodali intimatum, nisi in actu intimationis ab ipso sodali reiectum est, ipso iure secumfert dispensationem a votis necnon ab omnibus obligationibus ex professione ortis, non vero ab illis ordini sacro adnexis, si sodalis in ordine sacro constitutus est.

                 2. Si sodalis, qui a monasterio discessit et ad vitam saecularem rediit, in monasterium rursus recipitur, novitiatum ac professionem instaurat, perinde ac si numquam vitae religiosae addictus esset.
 
Can. 494 - 1. Monachus a votis perpetuis et in ordine sacro constitutus, si indultum discedendi a monasterio et redeundi ad saeculum obtinuit, non potest ordines sacros exercere, donec Episcopum eparchialem benevolum receptorem invenerit.

                  2. Episcopus eparchialis eum recipere potest sive absolute sive experimenti causa ad quinquennium; in primo casu monachus est ipso iure eparchiae ascriptus, in altero vero exacto quinquennio, nisi antea expresse dimissus est.
 
Can. 495 - Sodalis, qui post emissam professionem monasterium illegitime deseruit, debet sine mora ad monasterium redire; Superiores debent eum sollicite requirere et, si vera paenitentia motus redit, suscipere; secus vero ad normam iuris puniatur vel etiam dimittatur.
 
Can. 496 - 1. Qui perdurante professione temporaria gravi de causa a monasterio discedere et ad vitam saecularem redire vult, petitionem suam Superiori monasterii sui iuris deferat.

                  2. Superior hanc petitionem una cum voto suo suique consilii ad Episcopum eparchialem mittat, cuius est, etsi de monasteriis iuris pontificii agitur, hoc in casu indultum discedendi a monasterio et ad vitam saecularem redeundi concedere, nisi ius particulare id pro monasteriis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitis Patriarchae reservat.

        10 De dimissione monachorum

Can. 497 - 1. Ipso iure dimissus a monasterio habendus est sodalis qui:

1 fidem catholicam publice abiecit;

2 matrimonium celebravit vel etiam civiliter tantum attentavit.

                 2. His in casibus Superior monasterii sui iuris consulto suo consilio sine mora collectis probationibus declarationem facti emittat, ut iuridice constet de dimissione, atque quam primum de re auctoritatem, cui monasterium immediate subiectum est, certiorem faciat.
 
Can. 498 - 1. Sodalis, qui causa est imminentis et gravissimi sive exterioris scandali sive erga monasterium damni, a Superiore monasterii sui iuris de consensu eius consilii statim ex monasterio eici potest habitu monastico statim deposito.

                  2. Superior monasterii sui iuris, si casus fert, curet, ut processus dimissionis ad normam iuris promoveatur, aut rem auctoritati, cui monasterium subiectum est, deferat.

                  3. Sodalis ex monasterio eiectus, qui in ordine sacro constitutus est, ab exercitio ordinis sacri prohibetur, nisi auctoritas, cui monasterium subiectum est, aliter decernit.
 
Can. 499 - Perdurante professione temporaria sodalis dimitti potest a Superiore monasterii sui iuris de consensu eius consilii secundum can. 552, 2 et 3, sed dimissio, ut valeat, confirmari debet ab Episcopo eparchiali vel, si ius particulare ita fert pro monasteriis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitis, a Patriarcha.
 
Can. 500 - 1. Ad dimittendum sodalem a votis perpetuis firmo can. 497 competens est Praeses confoederationis monasticae vel Superior monasterii sui iuris non confoederati, uterque de consensu sui consilii, quod in casu simul cum Superiore praeside ex quinque saltem membris ad validitatem constare debet ita, ut, si desunt vel absunt ordinarii consiliarii, alii ad normam typici vel statutorum confoederationis advocentur; suffragatio autem secreto fieri debet.

                  2. Ad dimissionem valide decernendam praeter alias condiciones in typico forte statutas requiritur, ut:

1 causae dimissionis sint graves, culpabiles et iuridice comprobatae una cum defectu emendationis;

2 dimissioni praecesserint, nisi natura causae dimissionis id excludit, duae monitiones cum formali comminatione dimissionis, quae in cassum cesserunt;

3 causae dimissionis sodali scripto manifestatae sint data ei post singulas monitiones plena opportunitate se defendendi;

4 tempus utile in typico statutum ab ultima monitione elapsum sit.

                3. Responsiones sodalis scripto datae alligantur actis, quae eis, de quibus in 1, submittenda sunt.

                4. Decretum dimissionis exsecutioni mandari non potest, nisi est ab auctoritate, cui monasterium subiectum est, approbatum.

Can. 501 - 1. Decretum dimissionis quam primum sodali, cuius interest, intimetur.

                 2. Sodalis vero potest adversus decretum dimissionis intra quindecim dies cum effectu suspensivo sive recursum interponere sive, nisi decretum dimissionis a Sede Apostolica confirmatum est, postulare, ut causa via iudiciali tractetur.

                  3. De recursu adversus decretum dimissionis videt Sedes Apostolica vel, si de sodali agitur, qui domicilium intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis habet, Patriarcha.

                 4. Si vero causa via iudiciali tractanda est, de ea videt tribunal auctoritatis immediate superioris ei, qui decretum dimissionis confirmavit; Superior vero, qui decretum dimissionis tulit, acta in re collecta tradat eidem tribunali et procedatur secundum canones de iudicio poenali appellatione remota.
 
Can. 502 - Legitima dimissione, ea exclusa, de qua in can. 497, ipso iure cessant omnia vincula necnon obligationes ex professione monastica orta et, si sodalis in ordine sacro constitutus est, servari debet can. 494.
 
Can. 503 - 1. Qui a monasterio legitime discedit vel ab eo legitime dimissus est, nihil ab eo repetere potest ob quamlibet operam in eo praestitam.

                  2. Monasterium tamen aequitatem et caritatem servet erga sodalem, qui ab eo separatur.


  Art. III
DE ORDINIBUS ET CONGREGATIONIBUS

 

Can. 504 - 1. Ordo est societas ab auctoritate competenti ecclesiastica erecta, in qua sodales, etsi non sunt monachi, professionem emittunt, quae professioni monasticae aequiparatur.

                  2. Congregatio est societas ab auctoritate competenti ecclesiastica erecta, in qua sodales professionem emittunt cum tribus votis publicis oboedientiae, castitatis et paupertatis, quae tamen professioni monasticae non aequiparatur, sed propriam vim habet ad normam iuris.
 
Can. 505 - 1. Ordo est iuris pontificii, si a Sede Apostolica erectus aut per eiusdem decretum ut talis agnitus est; iuris patriarchalis vero, si a Patriarcha erectus decretum agnitionis Sedis Apostolicae consecutus non est.

                  2. Congregatio est:

1 iuris pontificii, si a Sede Apostolica erecta aut per eiusdem decretum ut talis agnita est;

2 iuris patriarchalis, si a Patriarcha erecta aut per eiusdem decretum ut talis agnita est nec decretum agnitionis Sedis Apostolicae consecuta est;

3 iuris eparchialis, si ab Episcopo eparchiali erecta decretum agnitionis Sedis Apostolicae vel Patriarchae consecuta non est.

                  3. Ordo vel congregatio est clericalis, si ratione finis seu propositi a fundatore intenti vel vi legitimae consuetudinis sub moderamine est presbyterorum, ministeria ordini sacro propria assumit et ut talis ab auctoritate ecclesiastica agnoscitur.

          1 De erectione et de suppressione ordinis,
           congregationis, provinciae, domus

Can. 506 - 1. Episcopus eparchialis erigere potest tantum congregationes; sed eas ne erigat nisi consulta Sede Apostolica et insuper intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis nisi consulto Patriarcha.

                  2. Patriarcha erigere potest ordines et congregationes de consensu Synodi permanentis atque Sede Apostolica consulta.

                  3. Intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis congregatio iuris eparchialis, quae in plures eparchias eiusdem territorii diffusa est, fieri potest iuris patriarchalis decreto Patriarchae consultis eis, quorum interest, et de consensu synodi permanentis.

Can. 507 - 1. Ordo, etiam iuris patriarchalis, legitime erectus, etsi ex una tantum domo constat, supprimi non potest nisi a Sede Apostolica, cui etiam reservatur de bonis suppressi ordinis statuere salva offerentium voluntate.

                  2. Congregationem iuris patriarchalis vel eparchialis legitime erectam, etsi ex una tantum domo constat, supprimere potest praeter Sedem Apostolicam Patriarcha intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, consultis eis, quorum interest, et de consensu Synodi permanentis necnon Sedis Apostolicae.
 
Can. 508 - 1. Provincia indicat partem eiusdem ordinis vel congregationis ex pluribus domibus constantem, quam Superior maior immediate regit.

                  2. Ordinem vel congregationem in provincias dividere, provincias coniungere, aliter circumscribere vel supprimere novasque erigere, pertinet ad auctoritatem a statutis ordinis vel congregationis determinatam.

                  3. De bonis suppressae provinciae statuere salva iustitia et offerentium voluntate spectat, nisi statuta aliter cavent, ad Synaxim generalem vel urgente necessitate ad Superiorem generalem de consensu sui consilii.
 
Can. 509 - 1. Ordo vel congregatio domum valide erigere non potest nisi de consensu scripto dato Episcopi eparchialis; si agitur de erigenda prima domo ordinis vel congregationis iuris patriarchalis in aliqua eparchia, requiritur intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis consensus Patriarchae vel in ceteris casibus Sedis Apostolicae.

                 2. Quae dicuntur in can. 437, valent etiam de domibus ordinum et congregationum.

Can. 510 - Domus ordinis vel congregationis valide supprimi non potest nisi consulto Episcopo eparchiali; suppressio vero unicae domus ordinis vel congregationis eidem auctoritati reservatur, cuius est secundum can. 507 ipsum ordinem vel congregationem supprimere.

           2 De Superioribus, de Synaxibus et de oeconomis
in ordinibus et congregationibus

Can. 511 - 1. In ordinibus et congregationibus Superiores et Synaxes eam potestatem habent, quae iure communi et statutis determinatur.

                  2. In ordinibus et congregationibus clericalibus iuris pontificii vel patriarchalis autem Superiores et Synaxes insuper habent potestatem regiminis pro foro externo et interno ad normam statutorum.
 
Can. 512 - 1. Synaxis generalis, quae superior auctoritas ad normam statutorum est, efformetur ita, ut totum ordinem vel congregationem repraesentans verum signum eiusdem unitatis in caritate fiat.

                  2. Non solum provinciae et domus, sed etiam omnis sodalis optata sua modo in statutis determinato Synaxi generali libere mittere potest.
 
Can. 513 - 1. Ut sodales ad officium Superioris valide nominentur aut eligantur, requiritur congruum tempus post professionem perpetuam a statutis determinandum, quod, si de Superioribus maioribus agitur, debet esse saltem decennium a prima professione computandum.

                 2. Si de Superiore generali agitur, praeterea ad validitatem requiritur, ut annos triginta quinque expleverit.
 
Can. 514 - 1. Superiores ad tempus determinatum et conveniens temporis spatium constituantur, nisi pro Superiore generali aliud ferunt statuta.

                  2. Possunt tamen antequam tempus determinatum elapsum est ab officio amoveri vel ad aliud transferri ob causas et secundum modum a statutis determinata.

                  3. In statutis aptis normis provideatur, ne sodales diutius sine intermissione Superiores sint.
 
Can. 515 - 1. Superior generalis electione designetur ad normam statutorum.

                  2. Ceteri Superiores ad normam statutorum designentur, ita tamen, ut, si eliguntur, confirmatione Superioris maioris competentis indigeant; si vero nominantur, apta consultatio praecedat.

                  3. In electionibus sedulo serventur cann. 947 - 960 necnon can. 445.
 
Can. 516 - 1. Sint pro administratione bonorum temporalium in ordinibus et congregationibus oeconomi: oeconomus generalis, qui bona totius ordinis vel congregationis administret, oeconomus provincialis, qui provinciae, oeconomus localis, qui singularum domorum; qui omnes officio suo fungantur sub moderamine Superioris.

                 2. Oeconomi generalis et oeconomi provincialis officium implere Superior maior ipse non potest; officium vero oeconomi localis, etsi melius ab officio Superioris distinguitur, componi tamen cum eo potest, si necessitas id exigit.

                 3. Si de modo oeconomos designandi statuta silent, ii a Superiore maiore de consensu sui consilii nominentur.

           3 De admissione in ordines et congregationes
et de novitiatu

Can. 517 - 1. Aetas ad validam admissionem in novitiatum ordinis vel congregationis requisita est decimus septimus annus expletus; circa cetera requisita ad admissionem in novitiatum serventur cann. 448, 450, 452 et 454.

                  2. Ad novitiatum instituti religiosi alterius Ecclesiae sui iuris nemo licite admitti potest sine licentia Sedis Apostolicae, nisi de candidato agitur, qui destinatus est provinciae vel domui, de qua in can. 432, propriae Ecclesiae.
 
Can. 518 - Antequam candidatus ad novitiatum admittitur, sit congruenter praeparatus sub speciali cura probati sodalis per tempus et secundum modum a statutis determinatum.
 
Can. 519 - Ius admittendi candidatos ad novitiatum pertinet ad Superiores maiores ad normam statutorum servato can. 453, 2 et 3.
 
Can. 520 - Novitiatus incipit modo a statutis praescripto.
 
Can. 521 - Sedis novitiatus erectio, translatio et suppressio fit per decretum Superioris generalis de consensu eius consilii.

Can. 522 - 1. Novitiatus ut validus sit, peragi debet in domo, in qua est sedes novitiatus; in casibus specialibus et ad modum exceptionis ex concessione Superioris generalis de consensu eius consilii novitiatus peragi potest in alia eiusdem ordinis vel congregationis domo sub moderamine alicuius probati sodalis, qui vices magistri novitiorum gerit.

                  2. Superior maior permittere potest, ut novitiorum coetus per certum temporis spatium in alia proprii ordinis vel congregationis domo a se designata commoretur.
 
Can. 523 - 1. Ad validitatem novitiatus requiritur, ut annum integrum et continuum complectatur; absentia vero tribus mensibus sive continuis sive intermissis brevior validitatem non afficit, sed tempus deficiens, si quindecim dies superat, suppleri debet, etsi exercitationibus apostolicis ad novitiorum institutionem perficiendam deditum erat.

                 2. Si longius tempus novitiatus in statutis praescribitur, illud non requiritur, ut valeat professio.
 
Can. 524 - 1. Novitiorum institutioni praeficiendus est ut magister ad normam statutorum sodalis prudentia, caritate, pietate, scientia et status religiosi observantia praestans, decem saltem annos professus et, si de ordine vel congregatione clericali agitur, in ordine presbyteratus constitutus.

                  2. Magistro, si opus est, cooperatores dentur, qui in omnibus ei subsint circa moderamen novitiatus et institutionem novitiorum.

                  3. Solius magistri est consulere novitiorum institutioni et ad ipsum solum novitiatus moderamen spectat ita, ut nemini liceat his se quovis praetextu immiscere exceptis illis Superioribus, quibus id a statutis permittitur, ac visitatoribus; ad disciplinam religiosam vero totius domus quod attinet, magister, quemadmodum et novitii, Superiori subditus est.

                  4. Novitius potestati magistri ac Superiorum subest eisque oboedire tenetur.
 
Can. 525 - 1. Ea, quae praescribuntur in cann. 459 - 461, valent etiam de ordinibus et congregationibus.

                  2. Antequam professionem temporariam emittit, novitius debet ad totum tempus, quo eadem professione ligatus est, bonorum suorum, quae actu habet et quae ipsi forte postea supervenient, administrationem cedere, cui mavult, et de eorundem usu et usufructu libere disponere.

        4 De professione in ordinibus et congregationibus

Can. 526 - 1. Professio temporaria cum tribus votis oboedientiae, castitatis et paupertatis emittatur ad tempus in statutis determinatum.

                  2. Haec professio ad normam statutorum pluries renovari potest ita tamen, ut complexive numquam ad tempus, quod triennio brevius vel sexennio longius est, extendatur.
 
Can. 527 - Ad validitatem professionis temporariae requiritur, ut:

1 novitiatus valide peractus sit;

2 novitius admittatur ad professionem a Superiore competenti secundum statuta de consensu sui consilii necnon recipiatur professio ab eodem Superiore per se vel per alium;

3 professio sit expressa nec vi, metu gravi aut dolo emissa vel recepta;

4 cetera ad validitatem professionis in statutis requisita impleantur.
 
Can. 528 - Sodalis a votis temporariis eadem obligatione ac sodalis a votis perpetuis tenetur observandi statuta; voce activa et passiva caret, nisi aliter in statutis expresse cavetur.
 
Can. 529 - 1. Professio temporaria actus votis contrarios reddit illicitos, sed non invalidos.

                  2. Haec professio non aufert sodali proprietatem bonorum suorum neque capacitatem alia bona acquirendi; sodali tamen non licet per actum inter vivos dominium bonorum suorum titulo gratioso abdicare.

                 3. Quidquid autem sodalis a votis temporariis industria sua aut intuitu ordinis vel congregationis acquirit, ipsi ordini vel congregationi acquirit; nisi contrarium legitime probatur, sodalis praesumitur acquirere intuitu ordinis vel congregationis.

                4. Cessionem vel dispositionem, de quibus in can. 525, 2, sodalis a votis temporariis mutare potest non quidem proprio arbitrio, sed de Superioris maioris consensu, dummodo mutatio saltem de notabili bonorum parte ne fiat in favorem ordinis vel congregationis; per discessum autem ab ordine vel congregatione eiusmodi cessio ac dispositio habere vim desinit.

                5. Si sodalis a votis temporariis debita et obligationes contraxit, ipse respondere debet, nisi de Superioris licentia negotium ordinis vel congregationis gessit.

                6. Emissa professione temporaria ipso iure vacant quaelibet professi officia.
 
Can. 530 - In congregationibus sodalis saltem ante professionem perpetuam testamentum, quod etiam in iure civili validum sit, libere condat.
 
Can. 531 - Per professionem perpetuam sodalis statum religiosum definitive assumit, propriam eparchiam amittit ac ordini vel congregationi pleno iure aggregatur.
 
Can. 532 - Ad validitatem professionis perpetuae praeter requisita, de quibus in can. 464, requiritur, ut praecesserit professio temporaria ad normam can. 526.
 
Can. 533 - In ordinibus professio perpetua professioni perpetuae monasticae aequiparatur, proinde valent de ea cann. 466 - 468.
 
Can. 534 - In congregationibus:

1 effectus canonici professionis perpetuae iidem manent ac in can. 529 de professione temporaria determinantur, nisi aliter iure communi cavetur;

2 Superior maior de consensu sui consilii potest sodali a votis perpetuis id petenti licentiam bona sua cedendi salvis normis prudentiae concedere;

3 Synaxis generalis est in statuta introducere, si opportunum videtur, renuntiationem obligatoriam patrimonii a sodali acquisiti vel aequirendi, quae tamen ante professionem perpetuam fieri non potest.
 
Can. 535 - 1. In emittenda quavis professione serventur praescripta statutorum.

                  2. Documentum emissae professionis ab ipso sodali et ab eo, qui professionem, etiam ex delegatione, recepit, subscriptum asservetur in archivo ordinis vel congregationis; si de professione perpetua agitur, Superior maior debet de eadem quam primum certiorem facere parochum, apud quem sodalis baptismus adnotatus est.

         5 De institutione sodalium et de disciplina religiosa
         in ordinibus et congregationibus

Can. 536 - 1. Modus institutionis sodalium servato can. 471, 1 determinatur in statutis.

                  2. Institutio sodalium, qui ad ordines sacros destinantur, praeterea fieri debet secundum rationem institutionis clericorum, de qua in can. 330, in sede studiorum ordinis vel congregationis a Synaxi generali vel a Superioribus maioribus ad normam statutorum approbata; si vero sedes studiorum propria ad normam can. 340, 1 haberi non potest, sodales institui debent sub ductu probati moderatoris in alio seminario vel instituto studiorum superiorum ab auctoritate ecclesiastica approbato.

Can. 537 - 1. Superiores maiores ad normam statutorum dare possunt litteras dimissorias ad sacram ordinationem sodalibus a votis perpetuis.

                  2. Episcopus, ad quem Superior litteras dimissorias mittere debet, est Episcopus eparchialis loci, ubi ordinandus domicilium habet; ad alium Episcopum vero, si Episcopus eparchialis licentiam dedit aut est alterius Ecclesiae sui iuris ac ordinandus aut est absens aut denique, si sedes eparchialis vacat et eam regit, qui Episcopus ordinatus non est; de quibus necesse est Episcopo ordinanti in singulis casibus constet authentico curiae eparchialis documento.
 
Can. 538 - 1. In singulis domibus ordinum et congregationum laudes divinae celebrentur ad normam statutorum et legitimarum consuetudinum.

                  2. Curent Superiores, ut omnes sodales ad normam statutorum ea, quae in can. 473, 2 praescribuntur, impleant.

                  3. Sodales ordinum et congregationum sacramentum paenitentiae frequenter suscipiant et servetur can. 474, 2.
 
Can. 539 - 1. Superiores curent ut sodalibus idonei confessarii, praesto sint.

                  2. Confessarii in ordinibus et congregationibus clericalibus iuris pontificii vel patriarchalis a Superiore maiore ad normam statutorum designentur; in ceteris casibus vero ab Hierarcha loci audito Superiore, qui praevie communitatem, cuius interest, consulere debet.
 
Can. 540 - Ad habitum sodalium quod spectat, standum est praescriptis statutorum et extra proprias domus etiam normis Episcopi eparchialis.
 
Can. 541 - Normae circa clausuram in statutis singulorum ordinum et congregationum secundum propriam indolem determinentur firmo iure Superiorum, etiam localium, per modum actus et iusta de causa aliud permittendi.
 
Can. 542 - Curent Superiores, ut sodales a se designati praesertim in eparchia, in qua degunt, si ab Hierarcha loci vel parocho eorum auxilium requiritur ad consulendum necessitatibus christifidelium, illud intra et extra proprias ecclesias salvis instituti indole et disciplina religiosa libenter praestent.
 
Can. 543 - Sodalis ordinis vel congregationis, qui parochus est, manet votis ligatus atque ceteris suae professionis obligationibus necnon statutis adhuc tenetur, quatenus horum observantia cum sui officii obligationibus consistere potest; ad disciplinam religiosam quod attinet, subest Superiori, in eis vero, quae ad officium parochi spectant, eadem iura et obligationes habet ac ceteri parochi eodemque modo Episcopo eparchiali subest.

         6 De transitu ad alium ordinem
           vel congregationem aut ad monasterium sui iuris

Can. 544 - 1. Intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sodalis ad aliud institutum religiosum valide transire potest de consensu scripto dato Patriarchae et de consensu proprii Superioris generalis et Superioris generalis ordinis vel congregationis, ad quem transire vult, aut, si de transitu ad monasterium agitur, Superioris monasterii sui iuris; ad hunc consensum praestandum Superiores indigent praevio consensu sui consilii vel, si de monasterio agitur, Synaxis.

                  2. Sodalis valide transire potest a congregatione iuris eparchialis ad aliud institutum religiosum iuris eparchialis de consensu scripto dato Episcopi eparchialis loci, ubi est domus princeps instituti religiosi, ad quod fit transitus, consulto Superiore generali congregationis, a qua fit transitus, et consentiente Superiore generali congregationis aut Superiore monasterii sui iuris, ad quod fit transitus; ad hunc consensum praestandum Superiores indigent praevio consensu sui consilii vel, si de monasterio agitur, Synaxis.

                 3. Ceteris in casibus sodalis non potest ad aliud institutum religiosum valide transire nisi de consensu Sedis Apostolicae.

                 4. Ad validitatem transitus ad institutum religiosum alterius Ecclesiae sui iuris requiritur consensus Sedis Apostolicae.
 
Can. 545 - 1. Transiens novitiatum ex toto peragere debet, nisi Superior generalis vel Superior monasterii sui iuris, uterque de consensu sui consilii, tempus novitiatus ob specialia adiuncta reducit, sed non infra sex menses; novitiatu durante manentibus votis iura et obligationes particulares, quae sodalis in priore ordine vel congregatione habuit, suspensa sunt et ipse Superioribus et magistro novitiorum novi instituti religiosi subest etiam vi voti oboedientiae.

                  2. Post peractum novitiatum transiens, qui iam professus a votis perpetuis est, publice professionem perpetuam emittat secundum praescripta statutorum novi instituti religiosi, qua professione novo instituto plene aggregatur et, si clericus est, ei etiam ut clericus ascribitur; qui vero adhuc professus a votis temporariis est, eodem modo professionem temporariam emittat saltem per triennium duraturam, nisi totum triennium novitiatus in monasterio sui iuris, ad quod transit, peregit.

                 3. Si in novo instituto religioso sodalis professionem non emittit, ad pristinum redire debet, nisi interim tempus professionis elapsum est.

                 4. Circa bona et dotem servetur can. 488, 4.

        7 De exclaustratione
et de discessu ab ordine vel congregatione
 

Can. 546 - 1. Professus a votis temporariis elapso professionis tempore libere potest institutum religiosum derelinquere.

                  2. Qui perdurantibus votis temporariis gravi de causa petit, ut ordinem vel congregationem derelinquat, a Superiore generali de consensu eius consilii consequi potest indultum definitive ab ordine vel congregatione discedendi et ad vitam saecularem redeundi cum effectibus, de quibus in can. 493; in congregationibus iuris eparchialis indultum ut valeat confirmari debet ab Episcopo eparchiali loci, ubi est domus princeps eiusdem congregationis.
 
Can. 547 - 1. Superior maior iusta de causa consulto suo consilio sodalem a votis temporariis a renovandis eisdem votis vel ab emittenda professione perpetua excludere potest.

                  2. Infirmitas physica vel psychica, etiam post professionem temporariam contracta, quae de iudicio peritorum sodalem a votis temporariis reddit ineptum ad vitam in instituto religioso ducendam, causam constituit eum non admittendi ad professionem temporariam renovandam vel ad professionem perpetuam emittendam, nisi ob neglegentiam instituti vel ob laborem in instituto peractum infirmitas contracta est.

                  3. Si vero sodalis perdurantibus votis temporariis amens evasit, etsi novam professionem emittere non potest, ab instituto tamen dimitti non potest.

Can. 548 - 1. Indultum exclaustrationis concedi potest ab auctoritate, cui ordo vel congregatio subiectus est, audito Superiore generali una cum suo consilio; impositio vero exclaustrationis ab eadem auctoritate fit petente Superiore generali de consensu sui consilii.

                  2. De cetero circa exclaustrationem serventur cann. 489 - 491.
 
Can. 549 - 1. Sodalis a votis perpetuis indultum discedendi ab ordine vel congregatione et ad vitam saecularem redeundi ne petat nisi gravissimis de causis; petitionem suam deferat Superiori generali, qui eam una cum voto suo suique consilii ad auctoritatem competentem mittat.

                  2. Huiusmodi indultum in ordinibus Sedi Apostolicae reservatur; in congregationibus vero praeter Sedem Apostolicam id concedere potest etiam:

1 Patriarcha omnibus sodalibus, qui domicilium intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, habent, consulto, si de congregationibus iuris eparchialis agitur, Episcopo eparchiali;

2 Episcopus eparchialis eparchiae, in qua sodalis domicilium habet, si agitur de congregatione iuris eparchialis.

                 3. Indultum discedendi ab ordine vel congregatione eosdem effectus canonicos habet ac in can. 493 statuuntur; de sodali vero, qui in ordine sacro constitutus est, valet praeterea can. 494.
 
Can. 550 - Sodalis, qui ex domo proprii ordinis vel congregationis illegitime abest cum animo se subducendi a potestate Superiorum, sollicite ab eisdem Superioribus quaeratur; si vero intra tempus a statutis praescriptum non redit, ad normam iuris puniatur vel etiam dimittatur.

          8 De dimissione ab ordine vel congregatione

Can. 551 - Quae de dimissione vel de eiectione in cann. 497 et 498 praescribuntur, valent etiam de sodalibus ordinum vel congregationum; auctoritas competens vero est Superior maior consulto suo consilio aut, si de eiectione agitur, de consensu eiusdem consilii; si periculum est in mora nec tempus suppetit adeundi Superiorem maiorem, etiam Superior localis de consensu sui consilii et statim certiore facto Superiore maiore sodalem eicere potest.
 
Can. 552 - 1. Sodalis a votis temporariis dimitti potest a Superiore generali de consensu sui consilii, nisi in statutis dimissio reservatur Episcopo eparchiali vel alii auctoritati, cui ordo vel congregatio subiectus est.

                  2. Ad dimissionem decernendam praeter alias condiciones a statutis forte praescriptas serventur:

1 causae dimissionis debent esse graves et ex parte sodalis etiam externae et culpabiles;

2 defectus spiritus religiosi, qui aliis scandalo esse potest, est sufficiens dimissionis causa, si repetita monitio una cum salutari paenitentia in cassum cessit;

3 auctoritati dimittenti causae dimissionis certo innotescere debent, etsi necesse non est, ut eaedem formaliter comprobentur; sed sodali semper manifestari debent data ei plena opportunitate se defendendi, eiusque responsiones auctoritati dimittenti fideliter subiciantur.

                  3. Recursus contra decretum dimissionis effectum suspensivum habet.
 
Can. 553 - Ad dimittendum sodalem a votis perpetuis competens est Superior generalis; de cetero observandi sunt cann. 500 - 503.
 

CAPUT II

DE SOCIETATIBUS VITAE COMMUNIS
AD INSTAR RELIGIOSORUM

Can. 554 - 1. Institutum, in quo sodales consilia evangelica aliquo sacro vinculo, non vero votis religiosis profitentur atque vivendi rationem status religiosi imitantur sub regimine Superiorum secundum statuta, est societas vitae communis ad instar religiosorum.

                  2. Haec societas est iuris pontificii, iuris patriarchalis vel eparchialis ad normam can. 505, 2; est vero clericalis ad normam can. 505, 3; dependet ab auctoritate ecclesiastica ut congregationes ad normam cann. 413 - 415, 419, 420, 3 et, salvo iure particulari a Sede Apostolica statuto, can. 418, 2.

                 3. Sodales harum societatum, ad effectus canonicos quod attinet, religiosis aequiparantur, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat.
 
Can. 555 - Sodales omnes harum societatum subduntur Romano Pontifici ut suo supremo Superiori, cui parendi obligatione tenentur etiam vi sacri vinculi oboedientiae.
 
Can. 556 - Circa erectionem et suppressionem societatis eiusque provinciarum vel domorum eadem valent ac quae de congregationibus in cann. 506 - 510 statuta sunt.
 
Can. 557 - Regimen determinatur statutis societatis, sed in omnibus applicentur, nisi rei natura obstat, quae de congregationibus in cann. 422 et 511 - 515 statuta sunt.
 
Can. 558 - 1. Societas eiusque provinciae et domus legitime erectae ipso iure sunt personae iuridicae ad normam can. 423.

                  2. Administratio bonorum regitur cann. 424, 425 et 516.

                  3. Quidquid sodalibus obvenit intuitu societatis, societati acquiritur; cetera bona sodales secundum statuta retinent, acquirunt ac administrant.
 
Can. 559 - 1. In admittendis candidatis in societatem serventur statuta salvis cann. 450 et 451.

                  2. Circa institutionem sodalium item serventur statuta; in instituendis vero illis, qui ad ordines sacros destinantur, serventur praeterea canones de institutione clericorum.
 
Can. 560 - 1. Superior maior societatis ad normam statutorum dare potest suis sodalibus perpetuo cooptatis litteras dimissorias ad sacram ordinationem; hae litterae mittendae sunt Episcopo, de quo in can. 537, 2.

                  2. Sodalis perpetuo cooptatus ut clericus societati ascribitur ordinatione diaconali vel in casu clerici alicui eparchiae iam ascripti perpetua cooptatione.
 
Can. 561 - Sodales societatis tenentur obligationibus, quae clericis iure communi praescribuntur, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat, firmis iuribus et obligationibus in statutis determinatis.
 
Can. 562 - 1. Circa transitum ad aliam societatem vitae communis ad instar religiosorum vel institutum religiosum requiritur consensus Superioris generalis societatis, a qua transitus fit, et, si de transitu ad societatem vel institutum alterius Ecclesiae sui iuris agitur, etiam consensus Sedis Apostolicae.

                 2. Sodalis, qui transit ad institutum religiosum, integrum novitiatum peragere debet et ceteris novitiis eiusdem instituti aequiparatur; circa professionem standum est statutis novi instituti.

                 3. Firmis cann. 497 et 498 ad dimittendum sodalem perpetuo cooptatum competens est Superior generalis servatis de cetero cann. 500 - 503; sodalis temporarie cooptatus vero dimittitur ad normam can. 552.

                 4. In statutis societatis determinetur auctoritas, cuius est sacrum vinculum solvere.
 

CAPUT III

DE INSTITUTIS SAECULARIBUS

Can. 563 - 1. Institutum saeculare est societas, in qua sodales:

1 ad seipsos Deo totos dedicandum per professionem trium consiliorum evangelicorum secundum statuta aliquo sacro vinculo ab Ecclesia recognito firmatam tendunt;

2 actuositatem apostolicam ad instar fermenti in saeculo et ex saeculo exercent ita, ut omnia ad robur et incrementum Corporis Christi spiritu evangelico imbuantur;

3 vivendi rationem religiosorum non imitantur, sed vitam communionis inter se secundum propria statuta agunt;

4 clerici vel laici, ad omnes effectus canonicos quod attinet, in suo quisque statu manent.

                 2. Instituta saecularia sunt iuris pontificii, iuris patriarchalis vel iuris eparchialis ad normam can. 505, 2.
 
Can. 564 - Sodales institutorum saecularium subduntur Romano Pontifici ut suo supremo Superiori, cui parendi obligatione tenentur etiam vi sacri vinculi oboedientiae.
 
Can. 565 - Sodalis instituti saecularis per ordinationem diaconalem ut clericus ascribitur eparchiae, pro cuius servitio ordinatus est, nisi vi concessionis Sedis Apostolicae vel, si de instituto saeculari iuris patriarchalis agitur, Patriarchae eidem instituto ascribitur.
 
Can. 566 - Circa erectionem et suppressionem institutorum saecularium, eorum statuta necnon dependentiam ab auctoritate ecclesiastica serventur, quae de congregationibus in cann. 414, 506, 507, 2, 509 et 510 statuta sunt.
 
Can. 567 - 1. Instituta saecularia eorumque provinciae et domus legitime erectae ipso iure sunt personae iuridicae ad normam can. 423.

                  2. Administratio bonorum regitur cann. 424 et 425.
 
Can. 568 - 1. In admittendis candidatis serventur statuta firmo can. 450.

                  2. Sodalis instituto saeculari perpetuo cooptatus dimittitur decreto ad normam statutorum dato, quod exsecutioni mandari non potest, nisi est ab Episcopo eparchiali vel ab auctoritate superiore competenti approbatum; eiusdem Episcopi eparchialis vel auctoritatis est etiam sacrum vinculum solvere.
 
Can. 569 - Iuris particularis uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris est pressius de institutis saecularibus statuere.

CAPUT IV

DE ALIIS FORMIS VITAE CONSECRATAE ATQUE
DE SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE

Can. 570 - Iure particulari aliae species constitui possunt ascetarum, qui vitam eremiticam imitantur, sive ad instituta vitae consecratae pertinent sive non; item virgines et viduae consecratae seorsum in saeculo castitatem professione publica profitentes constitui possunt.
 
Can. 571 - Novas formas vitae consecratae approbare soli Sedi Apostolicae reservatur; Patriarchae autem atque Episcopi eparchiales nova vitae consecratae dona a Spiritu Sancto Ecclesiae concredita discernere satagant et promotores adiuvent, quo melius proposita exprimant et aptis statutis protegant.
 
Can. 572 - Societates vitae apostolicae, quarum sodales sine votis religiosis finem apostolicum societatis proprium prosequuntur et, vitam fraternam in communi ducentes secundum propriam vitae rationem, per observantiam constitutionum ad perfectionem caritatis tendunt, quaeque institutis vitae consecratae accedunt, reguntur tantum iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris vel a Sede Apostolica statuto.

TITULUS XIII

DE CHRISTIFIDELIUM CONSOCIATIONIBUS

 

Can. 573 - 1. Consociationes ab auctoritate competenti ecclesiastica erectae vel ab ipsa per decretum approbatae sunt personae iuridicae in Ecclesia et vocantur consociationes publicae.

                  2. Ceterae consociationes, etsi ab auctoritate ecclesiastica laudantur vel commendantur, consociationes privatae vocantur; hae consociationes in Ecclesia non agnoscuntur, nisi earum statuta ab auctoritate competenti recognoscuntur, de cetero vero reguntur tantummodo iure particulari firmo can. 577.
 
Can. 574 - Salvo de cetero can. 18 solius auctoritatis ecclesiasticae competentis est erigere christifidelium consociationes, quae sibi proponunt doctrinam christianam nomine Ecclesiae tradere aut cultum publicum promovere vel quae alios intendunt fines, quorum prosecutio natura sua eidem auctoritati ecclesiasticae reservatur.

Can. 575 - 1. Auctoritas competens ad erigendas vel approbandas christifidelium consociationes est pro consociationibus et earundem confoederationibus:

1 eparchialibus Episcopus eparchialis, non vero Administrator eparchiae, eis tamen consociationibus exceptis, quarum erectio ex privilegio apostolico vel patriarchali aliis reservata est;

2 quae omnibus christifidelibus alicuius Ecclesiae patriarchalis vel metropolitanae sui iuris patent quaeque sedem principem intra fines territorii eiusdem Ecclesiae habent, Patriarcha consulta Synodo permanenti vel Metropolita consultis duobus Episcopis eparchialibus ordinatione episcopali senioribus;

3 alterius speciei Sedes Apostolica.

                  2. Ad erectionem sectionis cuiuscumque consociationis non eparchialis requiritur consensus scripto datus Episcopi eparchialis; consensus tamen ab Episcopo eparchiali praestitus pro erectione domus instituti religiosi valet etiam ad erigendam in eadem domo vel ecclesia ei adnexa consociationem, quae illius instituti est propria.
 
Can. 576 - 1. Omnis consociatio sua habeat statuta, quibus determinantur consociationis nomen, finis, sedes, regimen et condiciones requisitae ad ascriptionem; praeterea in statutis determinantur agendi rationes attentis ritu propriae Ecclesiae sui iuris, necessitatibus loci et temporis vel utilitate.

                  2. Statuta eorumque immutatio approbatione indigent auctoritatis ecclesiasticae, quae consociationem erexit vel approbavit.
 
Can. 577 - 1. Quaelibet consociatio subest vigilantiae auctoritatis ecclesiasticae, quae eam erexit vel approbavit; huius auctoritatis est curare, ut in eadem integritas fidei et morum servetur, et vigilare, ne in disciplinam ecclesiasticam abusus irrepant.

                  2. Episcopi eparchialis est vigilare omnibus consociationibus in suo territorio activitatem exercentibus et, si casus fert, auctoritatem, quae consociationem erexit vel approbavit, certiorem facere et insuper, si actio consociationis in grave damnum cedit doctrinae vel disciplinae ecclesiasticae aut scandalo est christifidelibus, remedia opportuna interim adhibere.
 
Can. 578 - 1. Membrorum receptio fiat ad normam iuris communis ac statutorum consociationis.             

                  2. Eadem persona ascribi potest pluribus consociationibus.

                  3. Sodales institutorum religiosorum possunt consociationibus ad normam typici vel statutorum de consensu sui Superioris nomen dare.
 
Can. 579 - Nulla consociatio christifidelium propria membra ut clericos sibi ascribere potest nisi ex speciali concessione a Sede Apostolica vel, si de consociatione, de qua in can. 575, 1, n. 2, agitur, a Patriarcha de consensu Synodi permanentis data.
 
Can. 580 - Qui fidem catholicam publice abiecit vel a communione cum Ecclesia catholica publice defecit vel excommunicatione maiore irretitus est, valide in consociationes recipi non potest; si vero iam legitime ascriptus est, ab Hierarcha loci ipso iure dimissus declaretur.

Can. 581 - Nemo legitime ascriptus a consociatione dimittatur nisi iusta de causa ad normam iuris communis et statutorum.
 
Can. 582 - Consociatio legitime erecta vel approbata bona temporalia ad normam cann. 1007 - 1054 et statutorum administrat sub vigilantia auctoritatis, quae eam erexit vel approbavit, cui quotannis administrationis rationem reddere debet.

Can. 583 - 1. Consociationes a Sede Apostolica erectae vel approbatae nonnisi ab eadem supprimi possunt.

                  2. Ceterae consociationes, firmo can. 927, 2 et salvo iure recursus in suspensivo ad normam iuris, praeterquam a Sede Apostolica supprimi possunt:

1 a Patriarcha de consensu Synodi permanentis vel a Metropolita, qui Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest, de consensu duorum Episcoporum eparchialium ordinatione episcopali seniorum;

2 ab Episcopo eparchiali, si ab eo erectae vel approbatae sunt.

TITULUS XIV

DE EVANGELIZATIONE GENTIUM

 

Can. 584 - 1. Christi mandato omnes gentes evangelizandi obsequens et Spiritus Sancti gratia caritateque mota Ecclesia se totam missionariam agnoscit.

                  2. Evangelizatio gentium ita fiat, ut servata integritate fidei et morum Evangelium se in cultura singulorum populorum exprimere possit, in catechesi scilicet, in ritibus propriis liturgicis, in arte sacra, in iure particulari ac demum in tota vita ecclesiali.
 
Can. 585 - l. Singularum Ecclesiarum sui iuris est iugiter curare, ut per praecones apte praeparatos et ab auctoritate competenti ad normam iuris communis missos Evangelium praedicetur in universum mundum sub moderamine Romani Pontificis.

                 2. Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilio Hierarcharum assit commissio ad omnium eparchiarum efficaciorem collaborationem provehendam in activitate Ecclesiae missionali.

                 3. In singulis eparchiis sacerdos designetur ad incepta pro missionibus efficaciter promovenda.

                 4. Christifideles cognitionem et amorem missionum in se ipsis et in aliis foveant, pro illis orent atque vocationes excitent illasque suis subsidiis liberaliter sustineant.
 
Can. 586 - Severe prohibetur, ne quis ad Ecclesiam amplectendam cogatur vel artibus importunis inducatur aut alliciatur; omnes vero christifideles curent, ut vindicetur ius ad libertatem religiosam, ne quis iniquis vexationibus ab Ecclesia deterreatur.
 
Can. 587 - 1. Qui se Ecclesiae coniungere volunt, caerimoniis liturgicis admittantur ad catechumenatum, qui non sit mera dogmatum praeceptorumque expositio, sed totius vitae christianae institutio et tirocinium debite protractum.

                  2. Qui catechumenatui ascripti sunt, ius habent, ut admittantur ad liturgiam verbi aliasque celebrationes liturgicas christifidelibus non reservatas.

                  3. Iuris particularis est normas ferre, quibus catechumenatus ordinetur determinando, quaenam a catechumenis sint praestanda et quaenam eis agnoscantur praerogativae.
 
Can. 588 - Integrum est catechumenis ascribi cuivis Ecclesiae sui iuris ad normam can. 30; caveatur tamen, ne quid ipsis suadeatur, quod obstare possit eorundem ascriptioni Ecclesiae, quae eorum culturae magis consentanea est.
 
Can. 589 - Missionarii sive exteri sive autochthoni sint congruis dotibus et ingenio idonei; sint apte instituti in missiologia et in spiritualitate missionaria necnon instructi in historia et cultura populorum, qui evangelizandi sunt.
 
Can. 590 - In activitate missionali curandum est, ut novellae Ecclesiae quam primum maturitatem consequantur atque plene constituantur ita, ut sub ductu propriae hierarchiae sibi providere et opus evangelizandi assumere atque continuare possint.

Can. 591 - Missionarii sedulo curent, ut:

1 vocationes ad ministeria sacra inter neophytos prudenter promoveantur ita, ut novellae Ecclesiae quam primum autochthonis clericis floreant;

2 catechistae ita instituantur, ut tamquam validi cooperatores ministrorum sacrorum munus suum in evangelizatione necnon in actione liturgica quam optime exsequi possint; iure particulari provideatur, ut catechistae iustam remunerationem habeant.
 
Can. 592 - 1. Speciali cura in territoriis missionum aptae formae apostolatus laicorum foveantur; instituta vitae consecratae, ratione habita singulorum populorum ingenii et indolis, promoveantur; scholae et alia huiusmodi educationis christianae et progressus culturalis instituta, ut opus est, constituantur.

                  2. Item dialogus et cooperatio cum non-christianis sedulo et prudenter foveantur.
 
Can. 593 - 1. Omnes presbyteri cuiuscumque condicionis in territoriis missionum operam praestantes utpote unum presbyterium efformantes ardenter in evangelizatione cooperentur.

                  2. Ipsi cum ceteris missionariis christianis, ut unum pro Christo Domino testimonium reddant, libenter collaborent ad normam can. 908.
 
Can. 594 - Territoria missionum sunt, quae Sedes Apostolica ut talia agnovit.
 

TITULUS XV

DE MAGISTERIO ECCLESIASTICO
 

CAPUT I

DE ECCLESIAE MUNERE DOCENDI IN GENERE

 

Can. 595 - 1. Ecclesiae, cui Christus Dominus depositum fidei concredidit, ut Spiritu Sancto assistente veritatem revelatam sancte custodiret, penitus perscrutaretur, fideliter annuntiaret atque exponeret, ius nativum a qualibet humana potestate independens et obligatio est omnibus hominibus Evangelium praedicandi.

                  2. Ecclesiae competit semper et ubique principia moralia, etiam ad ordinem socialem spectantia, annuntiare necnon iudicium ferre de quibuslibet rebus humanis, quatenus dignitas personae humanae eiusque iura fundamentalia aut salus animarum id exigunt.
 
Can. 596 - In nomine Ecclesiae docendi munus solis Episcopis competit; in eodem tamen munere partem habent ad normam iuris sive ii, qui Episcoporum per ordinem sacrum effecti sunt cooperatores, sive ii, qui in ordine sacro non constituti mandatum docendi receperunt.
 
Can. 597 - 1. Infallibitate in magisterio vi muneris sui gaudet Romanus Pontifex, si ut supremus omnium christifidelium Pastor et Doctor, cuius est fratres suos in fide confirmare, doctrinam de fide vel de moribus tenendam definitivo actu proclamat.

                  2. Infallibilitate in magisterio pollet quoque Collegium Episcoporum, si magisterium exercent Episcopi in Concilio Oecumenico coadunati, qui ut fidei et morum doctores et iudices pro universa Ecclesia doctrinam de fide vel de moribus ut definitive tenendam declarant, aut si per orbem dispersi communionis nexum inter se et cum sancti Petri successore servantes una cum eodem Romano Pontifice authentice res fidei vel morum docentes in unam sententiam tamquam definitive tenendam conveniunt.

                  3. Infallibiliter definita nulla intellegitur doctrina, nisi id manifesto constat.
 
Can. 598 - Fide divina et catholica ea omnia credenda sunt, quae verbo Dei scripto vel tradito, uno scilicet deposito fidei Ecclesiae commisso, continentur et simul ut divinitus revelata proponuntur sive ab Ecclesiae magisterio sollemni sive ab eius magisterio ordinario et universali, quod quidem communi adhaesione christifidelium sub ductu sacri magisterii manifestatur; tenentur igitur omnes christifideles; quascumque devitare doctrinas eisdem contrarias.
 
Can. 599 - Non quidem fidei assensus, religiosum tamen intellectus et voluntatis obsequium praestandum est doctrinae de fide et de moribus, quam sive Romanus Pontifex sive Collegium Episcoporum enuntiant, cum magisterium authenticum exercent, etsi definitivo actu eandem proclamare non intendunt; christifideles ergo curent, ut devitent, quae cum eadem non congruunt.
 
Can. 600 - Episcopi, qui sunt in communione cum Collegii capite et membris, sive singuli sive in Synodis aut in Conciliis particularibus congregati, etsi infallibilitate in docendo non pollent, christifidelium suae curae commissorum authentici sunt fidei doctores et magistri; cui magisterio authentico suorum Episcoporum christifideles religioso animi obsequio adhaerere tenentur.
 
Can. 601 - Singulis Ecclesiis onus incumbit imprimis a Patriarchis et Episcopis exercendum modo unicuique generationi et culturae accommodato ad perennes hominum interrogationes de sensu vitae respondendi necnon christianae solutioni problematum urgentiorum sub luce Evangelii signa temporum perscrutando consulendi ita, ut clarescat ubique magis lux Christi illuminans omnes homines.
 
Can. 602 - In cura pastorali non tantum principia scientiarum sacrarum, sed etiam inventa aliarum scientiarum agnoscantur et ita adhibeantur, ut christifideles ad magis consciam et reflexam vitam fidei ducantur.
 
Can. 603 - Litterarum artiumque cultus pro earum vi ad sensum fidei singulari efficacia exprimendum et communicandum agnitis iusta libertate et diversitate culturali provehatur.
 
Can. 604 - Ecclesiae Pastorum imprimis est sedulo curare, ut inter varietates enuntiationum doctrinae in variis Ecclesiis idem sensus fidei servetur atque promoveatur ita, ut integritas et unitas fidei damnum non patiatur, immo catholicitas Ecclesiae per legitimam diversitatem in meliorem lucem ponatur.
 
Can. 605 - Ad Episcopos praesertim in Synodis vel Consiliis coadunatos, singulariter vero ad Sedem Apostolicam pertinet integritatem et unitatem fidei bonosque mores auctoritative promovere, custodire et religiose defendere, etiam reprobando, quatenus opus est, sententias, quae eisdem contrariae sunt, vel monendo de eis, quae eadem in discrimen ponere possunt.
 
Can. 606 - 1. Theologorum est pro sua mysterii salutis profundiore intellegentia et scientiarum sacrarum affiniumque necnon novarum quaestionum peritia fideliter magisterio Ecclesiae authentico obsequentes simulque ea, qua par est, libertate utentes fidem Ecclesiae illustrare et defendere progressuique doctrinali consulere.

                  2. In veritatibus theologicis investigandis et exprimendis eorum est communitatis fidei aedificandae sollicitos esse atque cum Episcopis in eorum munere docendi sollerter cooperari.

                  3. Qui in theologicas disciplinas praesertim in seminariis, studiorum universitatibus et facultatibus incumbunt, cum hominibus, qui in aliis scientiis excellunt, collatis consiliis atque viribus cooperari studeant.

CAPUT II

DE VERBI DEI MINISTERIO
 

Can. 607 - Verbi Dei ministerium, praedicatio nempe, catechesis omnisque instructio christiana, inter quae homilia liturgica eximium locum habeat oportet, Sacra Scriptura salubriter nutriatur atque sacra traditione innitatur; celebratio verbi Dei vero opportune foveatur.
 
Can. 608 - Episcopi, presbyteri et diaconi pro suo cuiusque ordinis sacri gradu primi munus verbi Dei ministerii habent ad normam iuris exercendum; ceteri vero christifideles pro sua cuiusque idoneitate, statu vitae et mandato accepto libenter hoc ministerium participent.

Art. I
DE VERBI DEI PRAEDICATIONE

Can. 609 - Verbi Dei praedicationem moderari in suo territorio competit Episcopo eparchiali firmo iure communi.
 
Can. 610 - 1. Episcopis ius est verbum Dei ubique terrarum praedicare, nisi Episcopus eparchialis in casu speciali expresse renuit.

                  2. Presbyteri facultate praediti sunt praedicandi ibi, quo legitime mittuntur vel invitantur.

                  3. Eadem facultate praedicandi praediti sunt etiam diaconi, nisi ius particulare aliud statuit.

                  4. In extraordinariis adiunctis maxime ad supplendam penuriam clericorum ceteris quoque christifidelibus dari potest ab Episcopo eparchiali mandatum praedicandi etiam in ecclesia firmo can. 614, 4.
 
Can. 611 - Vi officii facultate praedicandi praediti sunt omnes, quibus cura animarum commissa est, qui etiam invitare possunt ad praedicandum suae curae commissis quemlibet presbyterum vel firmo can. 610, 3 diaconum, nisi legitime prohibiti sunt.
 
Can. 612 - 1. In institutis religiosis vel societatibus vitae communis ad instar religiosorum clericalibus iuris pontificii vel patriarchalis praedicationem moderari pertinet ad Superiores maiores.

                  2. Invitare vero ad praedicandum propriis sodalibus quemlibet presbyterum vel firmo can. 610, 3 diaconum, nisi legitime prohibiti sunt, possunt omnes Superiores, etiam locales, cuiuslibet instituti vitae consecratae.
 
Can. 613 - Contra decretum Hierarchae, quo quis prohibetur praedicare, datur recursus in devolutivo tantum, qui sine mora definiendus est.
 
Can. 614 - 1. Homilia, qua per anni liturgici cursum ex Sacra Scriptura mysteria fidei et normae vitae christianae exponuntur, ut pars ipsius liturgiae valde commendatur.

                  2. Parochis et rectoribus ecclesiarum incumbit obligatio curandi, ut saltem diebus dominicis et festis de praecepto intra Divinam Liturgiam homilia habeatur, quae ne omittatur nisi gravi de causa.

                  3. Parocho non licet obligationem populo eius curae pastorali commisso praedicandi per alium habitualiter persolvere nisi iusta de causa ab Hierarcha loci approbata.

                  4. Homilia sacerdoti aut, ad normam iuris particularis, etiam diacono reservatur.
 
Can. 615 - Episcopi eparchiales normis datis curent, ut opportunis temporibus ad populi christiani renovationem spiritualem specialis series sacrae praedicationis habeatur.
 
Can. 616 - 1. Verbi Dei praedicatores sepositis humanae sapientiae verbis abstrusisque argumentis christifidelibus praedicent integrum mysterium Christi, qui est via et veritas et vita; ostendant res terrestres et instituta humana secundum Dei Creatoris consilium ad hominum salutem quoque ordinari et ideo ad aedificationem Corporis Christi non parum conferre posse.

                  2. Edoceant ideo etiam doctrinam Ecclesiae de dignitate personae humanae eiusque iuribus fundamentalibus, de vita familiari, de consortio civili et sociali necnon de sensu iustitiae in vita oeconomica et laboris persequendo, qui confert ad pacem in terris construendam et ad progressum populorum consequendum.
 

Art. II
DE INSTITUTIONE CATECHETICA

Can. 617 - Singularum Ecclesiarum sui iuris praesertim vero earum Episcoporum est gravis obligatio catecheseos tradendae, qua fides ad maturitatem adducatur et formetur Christi discipulus per cognitionem profundiorem et magis ordinatam doctrinae Christi et per adhaesionem in dies artiorem ipsius Personae.

Can. 618 - Parentes primi obligatione tenentur verbo et exemplo filios in fide et vitae christianae praxi efformandi; pari obligatione tenentur ii, qui parentum locum tenent, atque patrini.
 
Can. 619 - Praeter familiam christianam ipsa paroecia atque quaevis communitas ecclesialis curare debent membrorum suorum institutionem catecheticam atque eorum integrationem in ipsam communitatem illas praebendo condiciones, in quibus ea, quae didicerunt, quam plenissime vivere possunt.
 
Can. 620 - Consociationes et motus et circuli christifidelium, sive ad fines pietatis et apostolatum sive ad opera caritatis et adiumenti intendunt, formationem religiosam membrorum suorum curent sub ductu Hierarchae loci.
 
Can. 621 - 1. Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilio Hierarcharum competit intra fines territorii propriae Ecclesiae normas de institutione catechetica in directorium catecheticum apte componendas ferre servatis eis, quae a suprema Ecclesias auctoritate praescripta sunt.

                  2. In directorio catechetico ratio habeatur indolis specialis Ecclesiarum orientalium ita, ut momentum biblicum et liturgicum necnon traditiones propriae Ecclesiae sui iuris in patrologia, hagiographia et ipsa iconographia in catechesi tradenda eluceant.

                  3. Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilii Hierarcharum est curare, ut catechismi ad varios coetus christifidelium accommodati simul cum subsidiis ac instrumentis provideantur necnon varia incepta catechetica provehantur atque inter se componantur.
 
Can. 622 - 1. In quavis Ecclesia sui iuris assit commissio de re catechetica, quae etiam cum aliis Ecclesiis sui iuris pro eodem territorio vel regione socio-culturali constitui potest.

                   2. Commissioni de re catechetica praesto sit etiam centrum catecheticum, cuius est subsidio esse eisdem Ecclesiis ad incepta catechetica coordinate et efficacius persolvenda atque inservire catechistarum formationi etiam permanenti.
 
Can. 623 - 1. Episcopi eparchialis est institutionem catecheticam in sua eparchia summa cum sollicitudine provehere, dirigere atque moderari.

                  2. Ad quem finem assit curiae eparchiali centrum catecheticum eparchiale.
 
Can. 624 - 1. Parochus summam operam dare debet attentis normis ab auctoritate competenti statutis ad catechesim tradendam omnibus suae curae pastorali commissis, cuiuscumque sunt aetatis vel condicionis.

                  2. Parochis adiutricem operam praestare tenentur presbyteri et diaconi paroeciae addicti; sodales autem institutorum religiosorum ad normam cann. 479 et 542.

                  3. Alii christifideles rite formati libenter suam adiutricem operam catechesi tradendae conferant.
 
Can. 625 - Rationem oecumenicam habeat oportet catechesis rectam imaginem aliarum Ecclesiarum atque Communitatum ecclesialium praebendo; curandum tamen omnino est, ut in tuto ponatur recta ratio catecheseos catholicae.

Can: 626 - Meminerint omnes, qui catechesi tradendae inserviunt, se Ecclesiae partes gerere et ad verbum Dei revelatum, non proprium communicandum missos esse; proinde doctrinam Ecclesiae integram modo catechizandis quidem accommodato eorumque culturae exigentiis respondenti proponant.

CAPUT III

DE EDUCATIONE CATHOLICA

Can. 627 - 1. Cura filios educandi imprimis spectat ad parentes vel ad eorum locum tenentes; quare eorundem est in familiae christianae ambitu fide illuminato atque amore mutuo animato filios educare praesertim ad pietatem erga Deum et dilectionem proximi.

                 2. Si propriae vires transcenduntur, ut consulatur integrae filiorum educationi, parentum quoque est aliis partem muneris educationis concredere necnon eligere instrumenta educationis necessaria vel utilia.

                 3. Parentes in instrumentis educationis eligendis iustam libertatem habeant oportet firmo can. 633; quare operam dent christifideles, ut hoc ius a societate civili agnoscatur et secundum exigentias institiae congruis etiam subsidiis foveatur.
 
Can. 628 - 1. Ecclesiae, cum novas creaturas per baptismum generaverit, est simul cum parentibus earundem educationem catholicam curare.

                  2. Omnes, quibus cura animarum commissa est, debent auxilio esse parentibus ad filios educandos, eosdem proprii iuris et obligationis conscios reddere et educationi religiosae praesertim iuventutis providere.
 
Can. 629 - Curent omnes educatores, ut attendatur integrae personae humanae formationi ita, ut dotibus physicis, intellectualibus et moralibus harmonice excultis iuvenes virtutibus christianis instructi conformentur ad Deum perfectius cognoscendum et diligendum, ad valores humanos et morales recta conscientia aestimandos et vera libertate amplectendos et simul exculto sensu iustitiae et responsabilitatis socialie ad fraternum cum aliis consortium prosequendum.
 
Can. 630 - 1. Magno animo operam dent christifideles, ut congrua educationis et instructionis beneficia ad omnes homine ubique terrarum citius extendi possint speciali cura habita illorum, qui sunt tenuioris fortunae.

                  2. Faveant omnes christifideles inceptis Ecclesiae ad educationem provehendam aptis, praecipue ad scholas erigendas, dirigendas et sustinendas.
 

Art. I
DE SCHOLIS, PRAESERTIM CATHOLICIS
 

Can. 631 - 1. Inter varia instrumenta educationis speciali cura fovenda est schola catholica, in quam convergat oportet sollicitudo parentum, magistrorum necnon communitatis ecclesialis.

                  2. Ecclesiae ius est scholas cuiusvis generis et gradus erigendi ac moderandi.
 
Can. 632 - Schola in iure non reputatur catholica, nisi ut talis erecta est ab Episcopo eparchiali vel ab auctoritate superiore ecclesiastica aut ab eisdem ut talis agnita.

Can. 633 - 1. Episcopo eparchiali competit de scholis quibuslibet iudicare et decernere, utrum exigentiis educationis christianae respondeant necne; item eidem competit gravi de causa frequentiam alicuius scholae christifidelibus prohibere.

                  2. Parentes filios in scholas catholicas ceteris paribus mittendos curent.
 
Can. 634 - 1. Scholae catholicae est obligatio propria communitatis scholaris ambitum spiritu evangelico libertatis et caritatis animatum creare, adulescentes adiuvare, ut in propria persona evolvenda una simul crescant secundum novam creaturam, quae per baptismum effecti sunt, atque universam culturam humanam ad nuntium salutis ordinare ita, ut cognitio, quam alumni de mundo, vita et homine gradatim acquirunt, fide illuminetur.

                 2. Haec adiunctis propriis accommodare moderante auctoritate competenti ecclesiastica est ipsius scholae catholicae, si maiore ex parte ab alumnis acatholicis frequentatur.

                 3. Scholae catholicae est non minus quam aliarum scholarum fines culturales et humanam socialemque iuvenum formationem prosequi.
 
Can. 635 - Episcopi eparchialis praecipue est curare, ut habeantur scholae catholicae, praesertim ubi aliae scholae desunt vel adaequatae non sunt, etiam scholae professionales et technicae, quatenus pro loci et temporis adiunctis speciali ratione requiruntur.

Can. 636 - 1. Institutio catechetica in scholis quibuslibet Episcopi eparchialis auctoritati et vigilantiae subiecta est.

                  2. Episcopi eparchialis quoque est nominare aut approbare magistros religionis catholicae eosque, si ratio fidei vel morum id requirit, amovere vel exigere, ut amoveantur.

Can. 637 - In scholis, in quibus institutio catholica deest vel ad iudicium Episcopi eparchialis non sufficit, supplenda est vera formatio catholica omnium alumnorum catholicorum.
 
Can. 638 - 1. Episcopo eparchiali competit ius canonice visitandi omnes scholas catholicas in eius eparchia exsistentes exceptis scholis, quae exclusive patent propriis alumnis instituti vitae consecratae iuris pontificii vel patriarchalis, et salva omni in casu institutorum vitae consecratae autonomia circa proprias scholas moderandas.

                   2. Ubi sunt plures Episcopi eparchiales, ius canonice visitandi competit illi, qui scholam fundavit vel approbavit, nisi aliter in statutis fundationis aut conventione speciali inter eosdem inita cavetur.
 
Can. 639 - Magistri, cum maxime sint auctores, ut schola catholica sua proposita et incepta ad rem deducere possit, debent esse doctrina praestantes atque vitae testimonio exemplares et sociam imprimis cum parentibus, sed et cum aliis scholis praestent operam.

Art. II
DE CATHOLICIS STUDIORUM UNIVERSITATIBUS

Can. 640 - 1. Catholica studiorum universitas hunc finem prosequitur, ut publica, stabilis atque universalis praesentia efficiatur mentis christianae in totius culturae altioris promovendae studio; ideo constituit investigationis, reflexionis et instructionis superioris ordinis institutionem, in qua Evangelii luce multifaria cognitio humana illustretur.

                   2. Alia instituta studiorum superiorum vel facultates catholicae autonomae, quae eundem finem prosequuntur, catholicae studiorum universitati aequiparantur, non autem ecclesiasticae studiorum universitates et facultates, de quibus in cann. 646 - 650.
 
Can. 641 - In Catholicis studiorum universitatibus singulae disciplinae propriis principiis, propria methodo atque propria inquisitionis scientificae libertate ita excolantur, ut profundior in dies earum disciplinarum intellegentia obtineatur et, novis progredientis aetatis quaestionibus ac investigationibus accuratissime consideratis, altius perspiciatur, quomodo fides et ratio in unum verum conspirent, atque formentur homines doctrina vere praestantes ad graviora officia in societate obeunda parati atque fidei in mundo testes.

Can. 642 - 1. Catholica stndiorum universitas est institutum studiorum superiorum, quod ut talis erectum aut approbatum est sive a superiore auctoritate administrativa Ecclesiae sui iuris praevie consulta Sede Apostolica sive ab ipsa Sede Apostolica; de quo constare debet publico documento.

                  2. Intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis haec superior auctoritas est Patriarcha de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis.

Can. 643 - In catholicis studiorum universitatibus, in quibus nulla facultas theologiae exstat, saltem cursus theologici studentibus variarum facultatum accommodati tradantur.
 
Can. 644 - Qui disciplinas ad fidem et mores spectantes docent in catholicis studiorum universitatibus, muniti esse debent mandato auctoritatis ecclesiasticae designatae ab eis, de quibus in can. 642; eadem auctoritas hoc mandatum gravi de causa auferre potest praesertim si deficiunt idoneitas scientifica vel paedagogica, probitas vel doctrinae integritas.

Can. 645 - Hierarcharum est collatis consiliis providere, ut etiam apud alias universitates convictus et centra universitaria catholica habeantur, in quibus christifideles accurate selecti et praeparati iuventuti universitariae spirituale et intellectuale adiutorium permanens praebeant.
 

Art. III
DE ECCLESIASTICIS STUDIORUM UNIVERSITATIBUS ET FACULTATIBUS

Can. 646 - Assidue provehendae sunt imprimis ab Hierarchis ecclesiasticae studiorum universitates et facultates, eae nempe, quae de divina Revelatione et de scientiis cum ea conexis praesertim agunt ac propterea cum evangelizandi munere Ecclesiae artius coniunguntur.
 
Can. 647 - Ecclesiasticae studiorum universitatis vel facultatis finis est:

1 divinam Relationem et ea, quae cum eadem coniuncta sunt, profundius et scientifice investigare, divinae Revelationis veritates systematice enucleare ac ordinare, novas progredientis aetatis quaestiones in eius luce considerare et coaevis hominibus ratione propriae culturae accommodata exhibere;

2 studentes in variis disciplinis secundum doctrinam catholicam altius instituere eosque ad diversa opera apostolatus, ministerii vel magisterii in eisdem disciplinis congrue praeparare atque formationem continuam promovere.
 
Can. 648 - Ecclesiasticae studiorum universitates et facultates sunt, quae ab auctoritate competenti ecclesiastica canonice erectae vel approbatae scientias sacras et scientias cum eisdem conexas excolunt et tradunt et auctae sunt iure conferendi gradus academicos, qui effectus canonicos habent.
 
Can. 649 - Erectio vel approbatio ecclesiasticarum studiorum universitatum vel facultatum fit a Sede Apostolica aut a superiore anctoritate administrativa, de qua in can. 642, una cum Sede Apostolica.

Can. 650 - Circa statuta ecclesiasticae studiorum universitatis vel facultatis, praesertim quod attinet ad regimen, administrationem, docentium nominationem vel cessationem ab officio, rationem studiorum et graduum academicorum collationem, servandae sunt normae a Sede Apostolica latae.

 

CAPUT IV

DE INSTRUMENTIS COMMUNICATIONIS SOCIALIS ET IN SPECIE DE LIBRIS

Can. 651 - 1. Ad Evangelium ubique terrarum annuntiandi munus obeundum Ecclesia aptis mediis uti tenetur et ideo ius instrumenta communicationis socialis adhibendi et in specie scripta libere typis edendi ei ubique vindicetur oportet.

                  2. Omnes christifideles pro sua parte in tanta missione Ecclesiae collaborent inceptaque huius apostolatus sustineant ac foveant; insuper ii praesertim, qui in communicationibus efficiendis et transmittendis periti sunt, actioni pastorali Episcoporum adiutricem operam sollicite praestent atque omni studio satagant, ut eorundem instrumentorum usus spiritu Christi imbuatur.
 
Can. 652 - 1. Episcopi eparchiales curent, ut auxilio praesertim institutorum de instrumentis communicationis socialis christifideles edoceantur de critico et proficuo usu eorundem instrumentorum; inter varia haec instituta cooperationem foveant; peritorum formationi provideant; denique, quod magis quam mala castigando et condemnando effici potest, incepta bona promoveant laudando et benedicendo imprimis bonos libros.

                 2. Ad integritatem fidei et morum tuendam Episcopo eparchiali, Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, Consilio Hierarcharum atque Sedi Apostolicae competit prohibere, ne christifideles instrumentis communicationis socialis, quatenus eidem integritati detrimento sunt, utantur vel ea cum aliis communicent.
 
Can. 653 - Iuris particularis est normas pressius statuere de usu radiophonico, cinematographico, televisifico et eiusmodi in tractandis eis, quae ad doctrinam catholicam aut mores referunt.
 
Can. 654 - Normae iuris communis de libris valent etiam de quibuslibet aliis scriptis aut sermonibus per inventa technica quomodolibet reproductis et divulgationi publicae destinatis.
 
Can. 655 - 1. Christifidelibus aditus ad Sacram Scripturam late pateat oportet; proinde aptae et rectae versiones sufficientibus explicationibus instructae, ubi desunt, conficiantur cura Episcoporum eparchialium, immo, quatenus id convenienter et utiliter fieri potest, communi cum aliis christianis opera.

                  2. Omnibus christifidelibus, praesertim pastoribus animarum curae sit diffundere exemplaria Sacrae Scripturae aptis instructa adnotationibus ad usum etiam non-christianorum accommodatis.

                  3. Ad usum liturgicum vel catecheticum eae tantum editiones Sacrae Scripturae adhibeantur, quae approbatione ecclesiastica praeditae sunt; ceterae editiones saltem licentia ecclesiastica munitae esse debent.
 
Can. 656 - 1. In celebrationibus liturgicis adhibeantur tantum libri approbatione ecclesiastica praediti.

                  2. Libri precum vel devotionum ad usum publicum vel privatum christifidelium destinati indigent licentia ecclesiastica.
 
Can. 657 - 1. Textuum liturgicorum approbatio praevia Sedis Apostolicae recognitione reservatur in Ecclesiis patriarchalibus Patriarchae de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis; in Ecclesiis metropolitanis sui iuris Metropolitae de consensu Consilii Hierarcharum; in ceteris Ecclesiis hoc ius est solius Sedis Apostolicae atque intra limites ab eadem statutos Episcoporum eorumque coetuum legitime constitutorum.

                  2. Eisdem auctoritatibus quoque competit ius approbandi versiones eorundem librorum ad usum liturgicum destinatas facta relatione, si de Ecclesiis patriarchalibus vel metropolitanis sui iuris agitur, ad Sedem Apostolicam.

                 3. Ad iterum edendos libros liturgicos vel eorum in aliam linguam versiones ad usum liturgicum destinatas vel eorum partes requiritur et sufficit, ut constet de concordantia cum editione approbata ex attestatione Hierarchae loci, de quo in can. 662, 1.

                  4. In mutationibus textuam liturgicorum attendatur can. 40, 1.
 
Can. 658 - 1. Catechismi necnon alia scripta ad institutionem catecheticam in scholis cuiusque generis et gradus destinata eorumve versiones approbatione ecclesiastica egent.

                  2. Eadem norma applicanda est ad alios quoque libros de fide aut moribus tractantes si adhibentur ut textus, quo institutio catechetica nitatur.
 
Can. 659 - Commendatur, ut scripta quaelibet, quae fidem catholicam aut mores illustrant, saltem licentia ecclesiastica munita sint, salvis praescriptis institutorum vitae consecratae, quae plus exigunt.
 
Can. 660 - In diariis, foliis aut libellis periodicis, qui religionem catholicam aut bonos mores manifesto impetere solent, ne quid scribant christifideles nisi iusta et rationabili de causa; clerici autem et sodales institutorum religiosorum insuper nonnisi de licentia eorum, de quibus in can. 662.
 
Can. 661 - 1. Licentia ecclesiastica cum solo verbo imprimatur expressa significat opus ab erroribus circa fidem catholicam ut mores esse immune.

                  2. Approbatio vero ab auctoritate competenti concessa ostendit textum ab Ecclesia acceptum aut opus doctrinae authenticae Ecclesiae consonum esse.

                  3. Si opus insuper ab Episcopo eparchiali vel ab auctoritate superiore laudatum vel benedictum est, hoc significat illud doctrinam authenticam Ecclesiae bene exprimere ideoque commendandum esse.
 
Can. 662 - 1. Approbatio vel licentia ecclesiastica ad libros edendos, nisi aliud iure expresse statuitur, concedi potest sive ab Hierarcha loci proprio auctoris sive ab Hierarcha loci, ubi publici iuris fiunt, sive denique ab auctoritate superiore, quae in personas vel locos potestatem regiminis exsecutivam exercet.

                  2. Sodales institutorum religiosorum, ut scripta quaestiones de fide catholica aut moribus tractantia edere possint, licentia quoque egent sui Superioris maioris ad normam typici vel statutorum.
 
Can. 663 - 1. Licentia aliquod opus edendi aut alicuius operis approbatio, laudatio vel benedictio valet pro textu originali, non autem pro novis editionibus vel versionibus.

                  2. Si agitur de editionibus Sacrae Scripturae vel aliis libris, qui approbatione ecclesiastica ad normam iuris indigent, approbatio ab uno Hierarcha loci legitime concessa non sufficit, ut iidem in alia eparchia adhiberi possint, sed requiritur explicitus consensus Hierarchae loci eiusdem eparchiae.
 
Can. 664 - 1. Iudicium de libris committi poteat ab Hierarcha loci censoribus ex elencho a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilio Hierarcharum confecto aut pro eius prudentia aliis personis, quibus confidit; denique constitui potest commissio specialis censorum, quam Hierarcha loci, Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilium Hierarcharum consulere possunt.

                  2. Censores eligantur scientia, recta doctrina et prudentia praestantes et in suo obeundo officio omni personarum acceptione seposita iudicium ferant secundum doctrinam catholicam, sicut a magisterio authentico Ecclesiae proponitur.

                  3. Censores opinionem scripto dare debent; quae si favet, Hierarcha pro suo prudenti iudicio licentiam aut approbationem concedat expresso suo nomine; secus rationes denegationis cum operis auctore communicet.

Can. 665 - 1. Caveant parochi et rectores ecclesiarum, ne in suis ecclesiis icones vel imagines ab arte sacra germana alienae aut libri religioni christianae vel moribus minus consonantes exponantur, vendantur aut distribuantur.

                  2. Item parochorum et rectorum ecclesiarum necnon moderatorum scholarum catholicarum est curare, ut spectacula cuiusvis speciei sub eorum patrocinio volvenda sensu discretionis christianae seligantur.

                  3. Caveant christifideles omnes, ne ea, de quibus in 1, emendo, vendendo, legendo vel cum aliis communicando sibi aliisve damnum spirituale inferant.
 
Can. 666 - 1. Opus intellectuale auctoris sub tutela iuris est sive, quatenus manifestat personalitatem illius, sive, quatenus fons est iurium patrimonialium.

                  2. Sub tutela iuris sunt textus legum et actorum officialium cuiuscumque auctoritatis ecclesiasticae atque eorum collectiones authenticae; ideoque ea iterum edere non licet nisi impetrata eiusdem vel auctoritatis superioris licentia et servatis condicionibus ab eadem praescriptis.

                 3. Iure particulari uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris normae magis determinatae de hac re ferantur servatis praescriptis iuris civilis circa iura auctoris.
 

TITULUS XVI

DE CULTU DIVINO ET PRAESERTIM DE SACRAMENTIS

 

Can. 667 - Per sacramenta, quae Ecclesia dispensare tenetur, ut sub signo visibili mysteria Christi communicet, Dominus noster Iesus Christus homines in virtute Spiritus Sancti sanctificat, ut singulari modo Dei Patris veri adoratores fiant, eosque sibi ipsi et Ecclesiae, suo Corpori, inserit; quare christifideles omnes, praesertim vero ministri sacri, eisdem sacramentis religiose celebrandis et suscipiendis praescripta Ecclesiae diligenter servent.
 
Can. 668 - 1. Cultus divinus, si defertur nomine Ecclesiae a personis legitime ad hoc deputatis et per actus ab auctoritate ecclesiastica approbatos, dicitur publicus; secus privatus.

                  2. Ad cultus divini publici ordinationem auctoritas competens ea est, de qua in can. 657, firmo can. 199, 1; nemo alius quidquam ab hac auctoritate statutis addat, ab eis demat aut eadem mutet.
 
Can. 669 - Cum sacramenta eadem sint pro universa Ecclesia et ad divinum depositum pertineant, solius supremae Ecclesiae auctoritatis est approbare vel definire, quae ad eorum validitatem sunt requisita.
 
Can. 670 - 1. Christifideles catholici iusta de causa adesse possunt cultui divino aliorum christianorum et in eo partem habere servatis eis, quae habita ratione gradus communionis cum Ecclesia catholica ab Episcopo eparchiali aut ab auctoritate superiore statuta sunt.

                  2. Si christianis acatholicis desunt loca, in quibus cultum divinum digne celebrent, Episcopus eparchialis usum aedificii catholici vel coemeterii vel ecclesiae concedere potest ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris.
 
Can. 671 - 1. Ministri catholici sacramenta licite solis christifidelibus catholicis ministrant, qui pariter eadem a solis ministris catholicis licite suscipiunt.

                  2. Si vero necessitas id postulat aut vera spiritualis utilitas id suadet et dummodo periculum vitetur erroris vel indifferentismi licet, christifidelibus catholicis, quibus physice aut moraliter impossibile est accedere ad ministrum catholicum, sacramenta paenitentiae, Eucharistiae et unctionis infirmorum suscipere a ministris acatholicis, in quorum Ecclesiis valida exsistunt praedicta sacramenta.

                  3. Item ministri catholici licite sacramenta paenitentiae, Eucharistiae et unctionis infirmorum ministrant christifidelibus Ecclesiarum orientalium, quae plenam communionem cum Ecclesia catholica non habent, si sua sponte id petunt et rite sunt dipositi; quod etiam valet circa christifideles aliarum Ecclesiarum, quae iudicio Sedis Apostolicae, ad sacramenta quod attinet, in pari condicione ac praedictae Ecclesiae orientales versantur.

                 4. Si vero adest periculum mortis aut de iudicio Episcopi eparchialis aut Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilii Hierarcharum alia urget gravis necessitas, ministri catholici licite eadem sacramenta ministrant ceteris quoque christianis plenam communionem cum Ecclesia catholica non habentibus, qui ad ministrum propriae Communitatis ecclesialis accedere non possunt atque sua sponte id petunt, dummodo circa eadem sacramenta fidem manifestent fidei Ecclesiae catholicae consentaneam et rite sint dispositi.

                5. Pro casibus, de quibus in 2, 3 et 4, normae iuris particularis ne ferantur nisi post consultationem cum auctoritate competenti saltem locali Ecclesiae vel Communitatis ecclesialis acatholicae, cuius interest.
 
Can. 672 - 1. Sacramenta baptismi, chrismationis sancti myri et sacrae ordinationis iterari non possunt.

                  2. Si vero prudens dubium exsistit, num re vera aut num valide celebrata sint, dubio quidem post seriam investigationem permanente sub condicione ministrentur.

Can. 673 - Celebratio sacramentorum, imprimis Divinae Liturgiae, utpote actio Ecclesiae, quatenus fieri potest, cum actuosa participatione christifidelium fiat.
 
Can. 674 - 1. In sacramentis celebrandis accurate serventur ea, quae in libris liturgicis continentur.

                  2. Minister sacramenta celebret secundum praescripta liturgica propriae Ecclesiae sui iuris, nisi aliud iure statuitur vel ipse specialem facultatem a Sede Apostolica obtinuit.
 

CAPUT I

DE BAPTISMO
 

Can. 675 - 1. In baptismo homo per lavacrum aquae naturalis cum invocatione nominis Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti a peccato liberatur, ad vitam novam regeneratur, Christum induit et Ecclesiae, quae eius Corpus est, incorporatur.

                  2. Tantummodo baptismo in re suscepto homo fit capax ceterorum sacramentorum.
 
Can. 676 - In casu necessitatis urgentis ministrari licet baptismum ea tantum ponendo, quae sunt ad validitatem necessaria.
 
Can. 677 - 1. Baptismus ministratur ordinarie a sacerdote; sed eius ministratio competit salvo iure particulari parocho proprio baptizandi aliive sacerdoti de eiusdem parochi vel Hierarchae loci licentia, quae gravi de causa legitime praesumitur.

                  2. In casu autem necessitatis baptismum ministrare licet diacono aut eo absente vel impedito alii clerico, sodali instituti vitae consecratae vel cuilibet alii christifideli; patri vero vel matri, si alius, qui baptizandi modum novit, praesto non est.

Can. 678 - 1. In alieno territorio nemini licet sine debita licentia baptismum ministrare; haec vero licentia a parocho diversae Ecclesiae sui iuris denegari non potest sacerdoti Ecclesiae sui iuris, cui baptizandus ascribendus est.

                  2. In locis, ubi non pauci degunt christifideles parochum Ecclesiae sui iuris, cui ascripti sunt, non habentes, Episcopus eparchialis presbyterum eiusdem Ecclesiae designet, si fieri potest, qui baptismum ministret.
 
Can. 679 - Baptismi suscipiendi capax est omnis et solus homo nondum baptizatus.
 
Can. 680 - Foetus abortivus, si vivit et si id fieri potest, baptizetur.
 
Can. 681 - 1. Ut infans licite baptizetur, oportet:

1 spes habeatur fundata eum in fide Erclesiae catholicae educatum iri firma 5;

2 parentes, saltem eorum unus, aut is, qui legitime eorundem locum tenet, consentiant.

                 2. Infans expositus et inventus, nisi de eiusdem baptismo certe constat, baptizetur.

                 3. Rationis usu ab infantia destituti baptizandi sunt ut infantes.

                 4. Infans sive parentum catholicornm sive etiam acatholicorum, qui in eo versatur vitae discrimine, ut prudenter praevideatur moriturus, antequam usum rationis attingit, licite baptizatur.

                 5. Infans christianorum acatholicorum licite baptizatur, si parentes aut unus saltem eorum aut is, qui legitime eorundem locum tenet, id petunt et si eis physice aut moraliter impossibile est accedere ad ministrum proprium.
 
Can. 682 - 1. Ut infantia egressus baptizari possit, requiritur, ut voluntatem suam baptismum suscipiendi manifestet, sufficienter in veritatibus fidei sit instructus et in vita christiana probatus; admoneatur etiam, ut de peccatis suis doleat.

                  2. Infantia egressus, qui in periculo mortis versatur, baptizari potest, si quam de praecipuis veritatibus fidei habet cognitionem et quovis modo intentionem suam baptismum suscipiendi manifestavit.
 
Can. 683 - Baptismus celebrari debet secundum praescripta liturgica Ecclesiae sui iuris, cui ad normam iuris baptizandus ascribendus est.
 
Can. 684 - 1. Ex vetustissimo Ecclesiarum more baptizandus unum saltem habeat patrinum.

                  2. Patrini ex suscepto munere est baptizando, qui infantia egressus est, in initiatione christiana astare vel baptizandum infantem praesentare atque operam dare, ut baptizatus vitam christianam baptismo congruam ducat et obligationes cum eo cohaerentes fideliter impleat.
 
Can. 685 - 1. Ut quis patrini munere valide fungatur, requiritur, ut:

1 sit tribus sacramentis baptismi, chrismationis sancti myri et Eucharistiae initiatus;

2 ad Ecclesiam catholicam pertineat firma 3;

3 intentionem id munus gerendi habeat;

4 sit ab ipso baptizando aut eius parentibus vel tutoribus aut, si desunt, a ministro designatus;

5 non sit pater aut mater aut coniux baptizandi;

6 non sit poena excommunicationis, etiam minoris, suspensionis, depositionis vel privationis iuris patrini munus gerendi punitus.

                 2. Ut quis patrini munere licite fungatur, insuper requiritur, ut aetatem iure particulari requisitam habeat atque vitam ducat fidei et muneri suscipiendo congruam.

                 3. Iusta de causa licet admittere christifidelem alicuius Ecclesiae orientalis acatholicae ad munus patrini, sed semper simul cum patrino catholico.
 
Can. 686 - 1. Parentes obligatione tenentur, ut infans quam primum secundum legitimam consuetudinem baptizetur.

                  2. Curet parochus, ut infantis baptizandi parentes itemque, qui munus patrini sunt suscepturi, de significatione huius sacramenti deque obligationibus cum eo cohaerentibus congrue edoceantur et ad celebrationem sacramenti apte praeparentur.
 
Can. 687 - 1. Baptismus extra casum necessitatis in ecclesia paroeciali celebrandus est salvis legitimis consuetudinibus.

                  2. In domibus autem privatis baptismus ministrari potest ad normam iuris particularis vel de Hierarchae loci licentia.

Can. 688 - Qui baptismum ministrat, curet, ut, nisi adest patrinus, habeatur saltem testis, a quo celebratio baptismi probari potest.
 
Can. 689 - 1. Parochus loci, ubi baptismus celebratur, debet nomina baptizatorum mentione facta de ministro, parentibus ac patrinis necnon, si assunt, testibus, de loco ac die baptismi, in librum baptizatorum sedulo et sine mora referre, simul indicatis loco nativitatis necnon Ecclesia sui iuris, cui baptizati ascribuntur.

                  2. Si de filio agitur ex matre non nupta nato, nomen matris inserendum est, si publice de eius maternitate constat aut mater sua sponte scripto vel coram duobus testibus id petit; item nomen patris inserendum est, si eius paternitas probatur aliquo documento publico aut ipsius declaratione coram parocho et duobus testibus facta; in ceteris casibus inscribatur nomem baptizati nulla indicatione de patris aut parentum nomine facta.

                 3. Si de filio adoptivo agitur, inscribantur nomina adoptantium necnon, saltem si ita fit in actu civili regionis, parentum naturalium ad normam 1 et 2 attento iure particulari.
 
Can. 690 - Si baptismus nec a parocho nec eo praesente ministratus est, minister de re certiorem facere debet parochum loci.
 
Can. 691 - Ad baptismum probandum, si nemini fit praeiudicium, sufficit declaratio unius testis omni eaxceptione maioris aut declaratio ipsius baptizati argumentis indubiis fundata, praesertim si ipse infantia egressus baptismum suscepit.

CAPUT II

DE CHRISMATIONE SANCTI MYRI

Can. 692 - Oportet eos, qui baptizati sunt, sancto myro chrismari, ut sigillo doni Spiritus Sancti signati aptiores testes atque coaedificatores Regni Christi efficiantur.
 
Can. 693 - Sanctum myrum, quod ex oleo olivarum aut aliarum plantarum et ex aromatibus constat, a solo Episcopo conficitur salvo iure particulari, secundum quod haec potestas Patriarchae reservatur.

Can. 694 - Ex Ecclesiarum orientalium traditione chrirsmatio sancti myri sive coniunctim cum baptismo sive separatim ministratur a presbytero.
 
Can. 695 - 1. Chrismatio sancti myri ministrari debet coniunctim cum baptismo, salvo casu verae necessitatis, in quo tamen curandum est, ut quam primum ministretur.

                  2. Si celebratio chrismationis sancti myri non fit simul cum baptismo, minister tenetur de ea certiorem facere parochum loci, ubi baptismus ministratus est.
 
Can. 696 - 1. Omnes presbyteri Ecclesiarum orientalium chrismationem sancti myri sive coniunctim cum baptismo sive separatim valide ministrare possunt omnibus christifidelibus cuiusque Ecclesiae sui iuris, etiam Ecclesiae latinae.

                  2. Christifideles Ecclesiarum orientalium chrismationem sancti myri valide suscipere possunt etiam a presbyteris Ecclesiae latinae secundum facultates, quibus praediti sunt.

                  3. Quivis presbyter solis christifidelibus propriae Ecclesiae sui iuris chrismationem sancti myri licite ministrat; quod vero ad christifideles aliarum Ecclesiarum sui iuris attinet, hoc licite fit, si agitur de propriis subditis, de eis, quos ex alio titulo legitime baptizat, vel de eis, qui in periculo mortis versantur, et salvis semper conventionibus hac in re inter Ecclesias sui iuris initis.
 
Can. 697 - Initiatio sacramentalis in mysterium salutis susceptione Divinae Eucharistiae perficitur, ideoque Divina Eucharistia post baptismum et chrismationem sancti myri christifideli ministretur quam primum secundum normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris.

CAPUT III

DE DIVINA EUCHARISTIA
 

Can. 698 - In Divina Liturgia per ministerium sacerdotis in persona Christi super oblationem Ecclesiae agentis perpetuatur virtute Spiritus Sancti, quod ipse fecit in novissima Cena Dominus Jesus, qui discipulis dedit Corpus Suum in Cruce pro nobis offerendum Sanguinemque Suum pro nobis effundendum, verum mysticumque instaurans sacrificium, quo cruentum illud Crucis sacrificium cum gratiarum actione commemoratur, actuatur et ab Ecclesia participatur tum oblatione tum communione ad significandam et perficiendam unitatem populi Dei in aedificationem Corporis Sui, quod est Ecclesia.

Can. 699 - 1. Potestatem celebrandi Divinam Liturgiam habent soli Episcopi et presbyteri.

                  . 2 Diaconi cum Episcopis et presbyteris proprio ministerio secundum praescripta librorum liturgicorum in celebratione Divinae Liturgiae artiorem partem habent.

                  3. Ceteri christifideles virtute baptismi atque chrismationis sancti myri in celebrationem Divinae Liturgiae concurrentes modo in libris liturgicis vel iure particulari determinato in Sacrificio Christi actuose participant et quidem plenius, si ex eodem Sacrificio Corpus et Sanguinem Domini sumunt.
 
Can. 700 - 1. Quod ad modum Divinam Liturgiam celebrandi spectat, utrum singillatim an in concelebratione facienda sit, prae oculis habeantur imprimis pastorales christifidelium necessitates.

                  2. Si tamen fieri potest, Divinam Liturgiam presbyteri una cum Episcopo praeside aut cum alio presbytero celebrent, cum ita opportune unitas sacerdotii ac sacrificii manifestetur; integrum tamen manet ius uniuscuiusque sacerdotis Divinam Litnrgiam singillatim celebrandi, non autem eodem tempore, quo in eadem ecclesia concelebratio habetur.
 
Can. 701 - Concelebratio inter Episcopos et presbyteros diversarum Erclesiarum sui iuris iusta de causa praesertim caritatem fovendi atque unionem inter Ecclesias manifestandi gratia de Episcopi eparchialis licentia fieri potest omnibus praescripta librorum liturgicorum primi celebrantis sequentibus, remoto duolibet syncretismo liturgico et retentis optabiliter vestibus liturgicis et insignibus propriae Ecclesiae sui iuris.
 
Can. 702 - Sacerdotes catholici vetiti sunt una cum sacerdotibus vel ministris acatholicis Divinam Liturgiam concelebrare.
 
Can. 703 - 1. Sacerdos extraneus ad celebrandam Divinam Liturgiam non admittatur, nisi rectori ecclesiae litteras commendatitias sui Hierarchae exhibet aut alio modo ipsi rectori de eius probitate satis constat.

                  2. Integrum est Episcopo eparchiali hac de re normas magis determinatas ferre ab omnibus sacerdotibus, etiam quomodocumque exemptis, servandas.
 
Can. 704 - Divina Liturgia omnibus diebus laudabiliter celebrari potest exceptis eis, qui secundum praescripta librorum liturgicorum Ecclesiae sui iuris, cui sacerdos ascriptus est, excluduntur.

Can. 705 - 1. Sacerdos catholicus Divinam Liturgiam celebrare potest super altare cuiusvis Ecclesiae catholicae.

                  2. Ut sacerdos Divinam Liturgiam in ecclesia acatholicorum celebrare possit, licentia eget Hierarchae loci.
 
Can. 706 - In Divina Liturgia sacra dona, quae offeruntur, sunt panis mere triticeus recenter confectus ita, ut nullum sit periculum corruptionis, et vinum naturale de genimine vitis non corruptum.
 
Can. 707 - 1. Circa panis eucharistici confectionem, preces a sacerdotibus ante celebrationem Divinae Liturgiae persolvendas, ieiunium eucharisticum servandum, vestes liturgicas, tempus et locum celebrationis et huiusmodi iure particulari uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris normae accurate statui debent.

                  2. Remota christifidelium admiratione licet uti vestibus liturgicis et pane alterius Ecclesiae sui iuris, si vestes liturgicae et panis propriae Ecclesiae sui iuris praesto non sunt.
 
Can. 708 - Curent Hierarchae loci ac parochi, ut omni diligentia christifideles instruantur de obligatione Divinam Eucharistiam suscipiendi in periculo mortis necnon temporibus a laudabilissima traditione vel iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris statutis, praesertim vero tempore Paschali, in quo Christus Dominus eucharistica mysteria tradidit.
 
Can. 709 - 1. Divinam Eucharistiam distribuit sacerdos vel iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris ita ferente etiam diaconus.

                  2. Integrum est Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilio Hierarcharum opportunas normas statuere, secundum quas etiam alii christifideles Divinam Eucharistiam distribuere possunt.
 
Can. 710 - Circa infantium in Divina Eucharistia participationem post baptismum et chrismationem sancti myri serventur opportunis adhibitis cautelis praescripta librorum liturgicorum propriae Ecclesiae sui iuris.
 
Can. 711 - Qui peccati gravis sibi conscius est, Divinam Liturgiam ne celebret neque Divinam Eucharistiam suscipiat, nisi adest gravis ratio et deest opportunitas sacramentum paenitentiae suscipiendi; quo in casu elicere debet actum perfectae contritionis, qui includit propositum quam primum ad hoc sacramentum accedendi.
 
Can. 712 - Arcendi sunt a susceptione Divinae Eucharistiae publice indigni.
 
Can. 713 - 1. Divina Eucharistia distribuenda est in celebratione Divinae Liturgiae, nisi iusta causa aliud suadet.

                  2. Circa praeparationem participationis Divinae Eucharistiae per ieinnium, preces aliaque opera christifideles fideliter normas Ecclesiae sui iuris, cui ascripti sunt, servent non solum intra fines territorii eiusdem Ecclesiae, sed, quatenus fieri potest, ubique terrarum.
 
Can. 714 - 1. In ecclesiis, ubi cultus divinus publicus et saltem aliquoties in mense Divina Liturgia celebratur, Divina Eucharistia custodiatur praesertim pro infirmis, praescriptis librorum liturgicorum propriae Ecclesiae sui iuris fideliter servatis, atque summa reverentia a christifidelibus adoretur.

                  2. Custodia Divinae Eucharistiae subest vigilantiae ac moderamini Hierarchae loci.
 
Can. 715 - 1. Sacerdotibus licet oblationes recipere, quas christifideles secundum probatum Ecclesiae morem pro celebratione Divinae Liturgiae ad proprias intentiones ipsis offerunt.

                  . 2. Licet etiam, si ita fert legitima consuetudo, oblationes recipere pro Liturgia Praesanctificatorum et pro commemorationibus in Divina Liturgia.
 
Can. 716 - Firmo can. 1013 enixe commendatur, ut Episcopi eparchiales, quatenus fieri potest, praxim introducant, secundum quam solum eae oblationes occasione Divinae Liturgiae recipiantur, quas christifideles sua sponte offerunt; singuli vero sacerdotes libenter etiam sine ulla oblatione Divinam Liturgiam ad intentionem christifidelium praecipue egentium celebrent.

Can. 717 - Sacerdotes, si oblationes ad Divinam Liturgiam celebrandam a christifidelibus alterius Ecclesiae sui iuris accipiunt, gravi obligatione tenentur de his oblationibus servandi normas illius Ecclesiae, nisi aliud constat ex parte offerentis.
 

CAPUT IV

DE SACRAMENTO PAENITENTIAE
 

Can. 718 - In sacramento paenitentiae christifideles, qui, peccatis post baptismum commissis, ad Deum a Spiritu Sancto ducti corde convertuntur et dolore de peccatis moti propositum novae vitae ineunt, per ministerium sacerdotis, facta ipsi confessione et dignae satisfactionis acceptatione, veniam a Deo obtinent simulque cum Ecclesia, quam peccando vulneraverunt, reconciliantur; quo modo hoc sacramentum quam maxime ad vitam christianam fovendam confert et ad Divinam Eucharistiam suscipiendam disponit.
 
Can. 719 - Qui gravis peccati sibi conscius est, quam primum fieri potest, sacramentum paenitentiae suscipiat; omnibus vero christifidelibus enixe commendatur, ut frequenter et praesertim temporibus ieiunii et paenitentiae in propria Ecelesia sui iuris servandis hoc sacramentum suscipiant.
 
Can. 720 - 1. Individualis et integra confessio atque absolutio solum constituunt modum ordinarium, quo christifidelis peccati gravis sibi conscius cum Deo et Ecclesia reconciliatur; sola impossibilitas physica vel moralis ab huiusmodi confessione excusat, quo in casu aliis quoque modis reconciliatio haberi potest.

                  2. Absolutio pluribus simul paenitentibus sine praevia individuali confessione generali modo impertiri non potest, nisi:

1 imminet periculum mortis et tempus non suppetit sacerdoti vel sacerdotibus ad ministrandum sarramentum paenitentiae singulis paenitentibus;

2 est gravis necessitas, videlicet si attento paenitentium numero sacerdotum copia praesto non est ad ministrandum singulis paenitentibus sacramentum paenitentiae intra congruum tempus ita, ut sine propria culpa gratia sacramentali aut susceptione Divinae Eucharistiae diu carere cogantur; necessitas vero non censetur sufficiens, cum confessarii praesto esse non possunt ratione solius magni concursus paenitentium, qualis haberi potest in magna aliqua sollemnitate aut peregrinatione.

                 3. Decernere num detur talis gravis necessitas, competit Episcopo eparchiali, qui collatis consiliis cum Patriarchis et Episcopis eparchialibus aliarum Ecclesiarum sui iuris in eodem territorio potestatem suam exercentibus casus talis necessitatis etiam generalibus praescriptis determinare potest.

Can. 721 - 1. Ut christifidelis sacramentali absolutione una simul pluribus data frui possit, requiritur non solum, ut sit rite dispositus, sed etiam ut simul sibi proponat singillatim debito tempore confiteri peccata gravia, quae in praesens ita confiteri non potest.

                  2. Christifideles, quatenus fieri potest, de his requisitis edoceantur et praeterea, etiam in casu periculi mortis, exhortentur ut actum, contritionis unusquisque eliciat.
 
Can. 722 - 1. Sacramentum paenitentiae a solo sacerdote ministratur.

                  2. Episcopi omnes ubique terrarum sacramentum paenitentiae ipso iure ministrare possunt, nisi, ad liceitatem quod spectat, Episcopus eparchialis in casu speciali expresse renuit.

                  3. Presbyteri vero ut valide agant, debent praeterea esse praediti facultate sacramentum paenitentiae ministrandi, quae facultas confertur sive ipso iure sive speciali collatione ab auctoritate competenti facta.

                  4. Presbyteri, qui facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praediti sunt vi officii vel vi collationis Hierarchae loci eparchiae, cui ascripti sunt aut in qua domicilium habent, sacramentum paenitentiae valide ministrare possunt ubique terrarum quibuslibet christifidelibus, nisi quis Hierarcha loci in casu speciali expresse renuit; eadem facultate licite utuntur servatis normis ab Episcopo eparchiali latis necnon de licentia saltem praesumpta rectoris ecclesiae vel, si de domo instituti vitae consecratae agitur, Superioris.
 
Can. 723 - 1. Vi officii pro sua quisque dicione facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praeditus est praeter Hierarcham loci etiam parochus aliusque, qui loco parochi est.

                  2. Vi officii facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praeditus est etiam omnis Snperior instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum iuris pontificii vel patriarchalis, si sacerdos est, erga sodales proprii instituti necnon erga illos, qui diu noctuque in eius domo degunt.
 
Can. 724 - 1. Soli Hierarchae loci competit facultatem sacramentum paenitentiae quibuslibet christifidelibus ministrandi speciali collatione conferre presbyteris quibuscumque.

                  2. Superior instituti vitae consecratae, dummodo potestate regiminis exsecutiva praeditus sit, facultatem, de qua in can. 723, 2, conferre potest ad normam typici vel statutorum cuilibet presbytero.

Can. 725 - Omnis sacerdos quoslibet paenitentes in periculo mortis versantes valide et licite absolvere potest a quibusvis peccatis, etsi praesens est alius sacerdos facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praeditus.

Can. 726 - 1. Facultas sacramentum paenitentiae ministrandi ne revocetur nisi gravi de causa.

                  2. Revocata facultate sacramentum paenitentiae ministrandi collata ab Hierarcha, de quo in can. 722, 4, presbyter eandem amittit ubique terrarum; revocata autem ab alia auctoritate competenti eandem amittit in dicione revocantis tantum.

                   3. Praeterquam revocatione facultas sacramentum paenitentiae ministrandi, de qua in can. 722, 4, cessat amissione officii, ascriptionis eparchiae vel domicilii.
 
Can. 727 - In nonnullis casibus ad salutem animarum providendam opportunum esse potest facultatem a peccatis absolvendi limitare atque determinatae auctoritati reservare; hoc tamen fieri non potest nisi de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilii Hierarcharum vel Sedis Apostolicae.

Can. 728 - 1. Sedi Apostolicae reservatur absolvere a sequentibus peccatis:

1 directae violationis sigilli sacramentalis;

2 absolutionis complicis in peccato contra castitatem.

                  2. Episcopo eparchiali vero reservatur absolvere a peccato procurationis abortus effectu secuto.
 
Can. 729 - Quaevis reservatio absolutionis a peccato omni vi caret:

1 si confessionem peragit aegrotus, qui domo egredi non potest, vel sponsus matrimonii celebrandi causa;

2 si de prudenti iudicio confessarii absolvendi facultas ab auctoritate competenti peti non potest sine gravi paenitentis incommodo vel sine periculo violationis sigilli sacramentalis;

3 extra fines territorii, in quo auctoritas reservans potestatem exercet.

Can. 730 - Absolutio complicis in peccato contra castitatem invalida est praeterquam in periculo mortis.
 
Can. 731 - Qui confitetur se falso confessarium innocentem apud auctoritatem ecclesiasticam denuntiavisse de delicto sollicitationis ad peccatum contra castitatem, ne absolvatur, nisi antea falsam denuntiationem formaliter retractavit et paratus est damna, si quae habentur, reparare.

Can. 732 - 1. Pro qualitate, gravitate et numero peccatorum, habita ratione paenitentis condicionis necnon eiusdem ad conversionem dispositionis, confessarius convenientem morbo afferat medicinam opportuna opera paenitentiae imponens.

                  2. Meminerit sacerdos se divinae iustitiae et misericordiae ministrum a Deo constitutum esse; tamquam pater spiritualis etiam opportuna consilia praebeat, ut quis progredi possit in sua vocatione ad sanctitatem.

Can. 733 - 1. Sacramentale sigillum inviolabile est; quare caveat diligenter confessarius, ne verbo aut signo aut alio quovis modo et quavis de causa prodat aliquatenus paenitentem.

                  2. Obligatione secretum servandi tenentur quoque interpres, si datur, necnon omnes alii, ad quos ex confessione notitia peccatorum quoquo modo pervenit.
 
Can. 734 - 1. Omnino confessario prohibetur scientiae ex confessione acquisitae usus cum paenitentis gravamine, etiam quovis revelationis periculo excluso.

                  2. Qui in auctoritate est constitutus, notitia, quam de peccatis in confessione quovis tempore excepta habet, ad externum regimen nullo modo uti debet.

                  3. Moderatores instituti educationis sacramentum paenitentiae suis alumnis ordinarie ne ministrent.
 
Can. 735 - 1. Omnis, cui cura animarum vi muneris est demandata, gravi tenetur obligatione providendi, ut sacramentum paenitentiae ministretur christifidelibus sibi commissis, qui opportune id petunt, eisdemque occasio praebeatur accedendi ad confessionem individualem diebus ac horis in eorum commodum statutis.

                  2. Urgente neressitate omnis sacerdos, qui facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praeditus est, in periculo mortis vero etiam quilibet alius sacerdos, hoc sacramentum ministrare debet.
 
Can. 736 - 1. Locus proprius sacramentum paenitentiae celebrandi est ecclesia salvo iure particulari.

                  2. Ob infirmitatem vel alia iusta de causa hoc sacramentum celebrari potest etiam extra locum proprium.

CAPUT V

DE UNCTIONE INFIRMORUM

Can. 737 - 1. Sacramentali unctione infirmorum a sacerdote cum oratione peracta christifideles morbo gravi affecti cordeque contriti gratiam percipiunt, qua spe aeterni praemii roborati et a peccatis soluti ad emendationem vitae disponuntur et ad infirmitatem superandam patienterve sufferendam adiuvantur.

                  2. In Ecclesiis, in quibus mos est, ut sacramentum unctionis infirmorum a pluribus sacerdotibus simul ministretur, curandum est, ut, quatenus fieri potest, hic mos servetur.
 
Can. 738 - Christifideles unctionem infirmorum libenter suscipiant, quandocumque graviter aegrotant; curent autem pastores animarum et infirmorum propinqui, ut tempore opportuno hoc sacramento infirmi subleventur.
 
Can. 739 - 1. Unctionem infirmorum valide ministrant omnes et soli sacerdotes.

                  2. Unctionem infirmorum ministrare pertinet ad parochum, vicarium paroecialem atque omnes alios sacerdotes circa illos, quorum cura eis ex officio commissa est; de licentia saltem praesumpta praedictorum quilibet sacerdos hoc sacramentum licite ministrare potest, in casu necessitatis vero etiam debet.
 
Can. 740 - Christifideles graviter aegrotantes, qui sensus vel usum rationis amiserunt, praesumuntur velle sibi hoc sacramentum ministrari in periculo mortis vel etiam ad iudicium sacerdotis alio tempore.
 
Can. 741 - Oleum in sacramento unctionis infirmorum adhibendum debet esse benedictum et quidem, nisi aliud fert ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris, ab ipso sacerdote, qui sacramentum ministrat.

Can. 742 - Unctiones verbis, ordine et modo praescriptis in libris liturgicis accurate peragantur; in casu tamen necessitatis suf'ficit una unctio cum propria formula.

CAPUT VI

DE SACRA ORDINATIONE
 

Can. 743 - Per sacramentalem ordinationem ab Episcopo peractam Spiritus Sancti operante virtute ministri sacri constituuntur, qui munere et potestate a Christo Domino Apostolis suis concreditis adaugentur et in variis gradibus fruuntur Evangelium annuntiandi, populum Dei pascendi et sanctificandi.

Art. I
DE SACRAE ORDINATIONIS MINISTRO
 

Can. 744 - Solus Episcopus sacram ordinationem valide ministrat manuum impositione et oratione ab Ecclesia praescripta.
 
Can. 745 - Ordinatio episcopalis reservatur ad normam iuris Romano Pontifici, Patriarchae vel Metropolitae ita, ut nulli Episcopo liceat quemquam ordinare Episcopum, nisi antea constat de legitimo mandato.
 
Can. 746 - 1. Episcopus ordinetur ab Episcopis tribus excepto casu extremae necessitatis.

                  2. Episcopus secundus et tertius, si adesse non possunt Episcopi eiusdem Ecclesiae sui iuris ac primus Episcopus ordinans, possunt esse alterius Ecclesiae sui iuris.

Can. 747 - Candidatus ad diaconatum vel presbyteratum a proprio Episcopo eparchiali ordinetur aut ab alio Episcopo cum legitimis litteris dimissoriis.

Can. 748 - 1. Episcopus eparchialis proprius, quod attinet ad sacram ordinationem eius, qui alicui eparchiae ascribatur, est Episcopus eparchiae, in qua candidatus habet domicilium, aut eparchiae, pro cuius servitio candidatus se devovere velle scripto declaravit; quod attinet ad sacram ordinationem eius, qui alicui eparchiae iam est ascriptus, est Episcopus illius eparchiae.

                  2. Candidatum sibi subditum alii Ecclesiae sui iuris ascriptum Episcopus eparchialis ordinare non potest nisi de licentia Sedis Apostolicae; si vero de candidato agitur, qui Ecclesiae patriarchali ascriptus est et intra fines territorii eiusdem Ecclesiae domicilium vel quasidomicilium habet, hanc licentiam etiam Patriarcha concedere potest.
 
Can. 749 - In aliena eparchia Episcopus prohibetur sacram ordinationem celebrare sine licentia Episcopi eparchialis, nisi ius particulare Ecclesiae patriarchalis, ad Patriarcham quod attinet, aliud statuit.
 
Can. 750 - 1. Litteras dimissorias firmis cann. 472, 537 et 560, 1 dare possunt:

1 Episcopus eparchialis proprius;

2 Administrator Ecclesiae patriarchalis atque de consensu collegii consultorum eparchialium Administrator eparchiae.

                  2. Administrator Ecclesiae patriarchalis litteras dimissorias ne concedat eis, qui a Patriarcha reiecti sunt, nec Administrator eparchiae eis, qui ab Episcopo eparchiali reiecti sunt.
 
Can. 751 - Litterae dimissoriae ne concedantur nisi habitis antea omnibus testimoniis, quae iure exiguntur.

Can. 752 - Litterae dimissoriae mitti possunt ab Episcopo eparchiali proprio ad quemlibet eiusdem Ecclesiae sui iuris Episcopum, non autem ad Episcopum alterius Ecclesiae ac ordinandus, nisi de licentia eorum, de quibus in can. 748, 2.
 
Can. 753 - Litterae dimissoriae ab ipso concedente aut ab eius successore limitibus circumscribi aut revocari possunt, sed semel concessae non exstinguuntur resoluto iure concedentis.
 

Art. II
DE SACRAE ORDINATIONIS SUBIECTO
 

Can. 754 - Sacram ordinationem valide suscipere potest solus vir baptizatus.

Can. 755 - Episcopus eparchialis et Superior maior nonnisi gravissima de causa, etsi occulta, diacono sibi subdito ad presbyteratum destinato ascensum ad ipsum presbyteratum prohibere possunt salvo iure recursus ad normam iuris.
 
Can. 756 - Non licet aliquem quovis modo qualibet de causa ad ordines sacros suscipiendos cogere vel ad normam iuris idoneum ab eisdem suscipiendis avertere.
 
Can. 757 - Is, qui superiorem ordinem sacrum suscipere recusat, non potest prohiberi a suscepti ordinis sacri exercitio, nisi impedimento canonico detinetur aliave gravis de iudicio Episcopi eparchialis vel Superioris maioris obest causa.

          1 De requisitis in candidatis ad sacram ordinationem
 

Can. 758 - 1. Ut quis licite ordinari possit, requiruntur:

1 chrismationis sancti myri susceptio;

2 mores atque qualitates physicae et psychicae ordini sacro suscipiendo congruentes;

3 aetas iure praescripta;

4 debita scientia;

5 ordinum inferiorum susceptio ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris;

6 interstitiorum iure particulari praescriptorum observatio.

                  2. Requiritur praeterea, ne candidatus impeditus sit ad normam can. 762.

                  3. Circa coniugatos ad ordines sacros admittendos servetur ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris vel normae speciales a Sede Apostolica statutae.
 
Can. 759 - 1. Aetas praescripta ad diaconatum est vicesimus tertius annus expletus, ad presbyteratum vicesimus quartus expletus firmo iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris provectiorem aetatem exigente.

                 2. Dispensatio ultra annum ab aetate iure communi praescripta reservatur Patriarchae, si de candidato agitur, qui domicilium vel quasi-domicilium intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis habet; secus Sedi Apostolicae.
 
Can. 760 - 1. Diaconum ordinare licet tantum post feliciter expletum quartum curriculi studiorum philosophico-theologicorum annum, nisi Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilium Hierarcharum aliud statuit.

                  2. Si vero de candidato ad sacerdotium non destinato agitur, eum diaconum ordinare licet tantum post feliciter expletum tertium annum studiorum, de quibus in can. 354; si vero forte in posterum ad sacerdotium admittitur, antea studia theologica opportune complere debet.
 
Can. 761 - Candidatus ad ordinem diaconatus vel presbyteratus, ut licite ordinetur, Episcopo eparchiali proprio aut Superiori maiori declarationem tradere debet manu propria subscriptam, qua testificatur se sua sponte ac libere ordinem sacrum et obligationes eidem ordini adnexas suscepturum atque se ministerio ecclesiastico perpetuo mancipaturum esse, simul petens, ut ad ordinem sacrum suscipiendum admittatur.

       2 De impedimentis suscipiendi vel exercendi ordines sacros
 

Can. 762 - 1. A suscipiendis ordinibus sacris est impeditus:

1 qui aliqua forma laborat amentiae aliusve infirmitatis psychicae, qua consultis peritis inhabilis iudicatur ad ministerium rite implendum;

2 qui delictum apostasiae, haereseos aut schismatis commisit;

3 qui matrimonium, etiam civile tantum, attentavit, sive ipse vinculo matrimoniali aut ordine sacro aut voto publico perpetuo castitatis a matrimonio celebrando impeditus, sive cum muliere matrimonio valido coniuncta aut eodem voto litigata;

4 qui voluntarium homicidium perpetravit aut abortum procuravit effecto secuto omnesque positive cooperantes;

5 qui se ipsum vel alium graviter et dolose mutilavit vel sibi vitam adimere tentavit;

6 qui actum ordinis posuit in ordine episcopatus vel presbyteratus constitutis reservatum vel eodem carens vel ab eiusdem exercitio aliqua poena canonica prohibitus;

7 qui officiam vel administrationem gerit clericis vetitam, cuius rationem reddere debet, donec deposito officio et administratione atque rationibus redditis liber factus erit;

8 neophytus, nisi iudicio Hierarchae sufficienter probatus est.

               2. Actus, ex quibus impedimenta, de quibus in 1, nn. 2 - 6 oriri possunt, illa non pariunt, nisi fuerunt peccata gravia et externa post baptismum perpetrata.
 
Can. 763 - Ab exercendis ordinibus sacris est impeditus:

1 qui impedimento ordines sacros suscipiendi, dum afficiebatur, illegitime ordines sacros suscepit;

2 qui delicta vel actus commisit, de quibus in can. 762, 1, nn. 2 - 6;

3 qui amentia aliave infirmitate psychica, de qua in can. 762, 1, n. 1, afficitur, donec Hierarcha consulto perito eiusdem ordinis sacri exercitium permiserit.
 
Can. 764 - Impedimenta suscipiendi vel exercendi ordines sacros iure particulari statui non possunt; consuetudo vero novum impedimentum inducens aut impedimento iure communi statuto contraria reprobatur.
 
Can. 765 - Ignorantia impedimentorum ab eisdem non eximit.
 
Can. 766 - Impedimenta multiplicantur ex diversis suis causis, non autem ex repetita eadem causa, nisi agitur de impedimento ex homicidio voluntario aut ex procurato abortu effectu secuto.
 
Can. 767 - 1. Episcopus eparchialis vel Hierarcha instituti vitae consecratae potest sibi subditos dispensare ab impedimentis suscipiendi vel exercendi ordines sacros sequentibus exceptis:

1 si factum, quo impedimentum innititur, ad forum iudiciale deductum est;

2 ab impedimentis, de quibus in can. 762, 1, nn. 2 - 4.

                  2. Dispensatio ab his impedimentis reservatur Patriarchae circa candidatos vel clericos, qui domicilium vel quasi-domicilium intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, habent; secus Sedi Apostolicae.

                  3. Eadem potestas dispensandi competit cuilibet confessario in casibus occultis urgentioribus, in quibus auctoritas competens adiri non potest et periculum imminet gravis damni vel infamiae, sed ad hoc dumtaxat, ut paenitentes ordines sacros iam susceptos exercere licite possint firmo onere adeundi quam primum eandem auctoritatem.
 
Can. 768 - 1. In precibus ad obtinendam dispensationem omnia impedimenta indicanda sunt; dispensatio generalis vero valet etiam pro impedimentis bona fide reticitis eis exceptis, de quibus in can. 762, 1, n. 4, aliisve ad forum iudiciale deductis, non autem pro reticitis mala fide.

                  2. Si agitur de impedimento ex voluntario homicidio aut ex procurato abortu, etiam numerus delictorum ad validitatem dispensationis exprimendus est.

                  3. Dispensatio generalis ab impedimentis suscipiendi ordines sacros valet pro omnibus ordinibus.

Art. III
DE EIS, QUAE SACRAE ORDINATIONI PRAEMITTI DEBENT

Can. 769 - 1. Auctoritas, quae candidatum ad sacram ordinationem admittit, obtineat:

1 declarationem, de qua in can. 761, necnon testimonium ultimae sacrae ordinationis aut, si de prima sacra ordinatione agitur, etiam testimonium baptismi et chrismationis sancti myri;

2 si candidatus est matrimonio iunctus, testimonium matrimonii et consensum uxoris scripto datum;

3 testimonium de peractis studiis;

4 testimoniales litteras rectoris seminarii vel Superioris instituti vitae consecratae aut presbyteri, cui candidatus extra seminarium commendatus est, de bonis moribus eiusdem candidati;

5 testimoniales litteras, de quibus in can. 771, 3;

6 testimoniales litteras, si id expedire iudicat, aliorum Episcoporum eparchialium vel Superiorum institutorum vitae consecratae, ubi candidatus per aliquod tempus commoratus est, de candidati qualitatibus deque eius libertate ab omni impedimento canonico.

                 2. Haec documenta asserventur in archivo eiusdem auctoritatis.
 
Can. 770 - Episcopus ordinans cum legitimis litteris dimissoriis, quibus asseritur candidatum ad ordinem sacrum suscipiendum idoneum esse, potest huic attestationi acquiescere, sed non tenetur; si vero pro sua conscientia censcet candidatum non esse idoneum, eum ne ordinet.

Can. 771 - 1. Nomina candidatorum ad ordines sacros promovendorum publice nota fiant in ecclesia paroeciali uniuscuiusque candidati ad normam iuris particularis.

                  2. Omnes christifideles obligatione tenentur impedimenta, si qua noverunt, Episcopo eparchiali vel parocho ante sacram ordinationem revelandi.

                  3. Parocho, qui publicationem peragit, et etiam alii presbytero, si id expedire videtur, Episcopus eparchialis committat, ut de candidatorum vita et moribus a personis fide dignis diligenter exquirat et testimoniales litteras illam investigationem et publicationem referentes ad curiam eparchialem mittat.

                  4. Episcopus eparchialis alias investigationes, etiam privatas, si opportunum ducit, facere ne omittat.
 
Can. 772 - Omnis candidatus ad sacram ordinationem promovendus recessui spirituali vacet modo iure particulari determinato.
 

Art. IV
DE SACRAE ORDINATIONIS TEMPORE, LOCO, ADNOTATIONE ET TESTIMONIO

Can. 773 - Sacrae ordinationes cum christifidelium quam maxima frequentia celebrentur in ecclesia die dominico vel festo, nisi iusta causa aliud suadet.
 
Can. 774 - 1. Celebrata sacra ordinatione nomina singulorum ordinatorum ac Episcopi ordinantis, locus et dies sacrae ordinationis adnotentur in speciali libro in archivo curiae eparchialis asservando.

                  2. Singulis ordinatis det Episcopus ordinans authenticum sacrae ordinationis susceptae testimonium; qui, si ab Episcopo cum litteris dimissoriis ordinati sunt, illud proprio Episcopo eparchiali vel Superiori maiori exhibeant pro sacrae ordinationis adnotatione in speciali libro in archivo asservando.
 
Can. 775 - Episcopus eparchialis aut Superior maior notitiam sacrae ordinationis uniuscuiusque diaconi mittat ad parochum apud quem ordinati baptismus adnotatus est.

CAPUT VII

DE MATRIMONIO

 

Can. 776 - 1. Matrimoniale foedus a Creatore conditum eiusque legibus instructum, quo vir et mulier irrevocabili consensu personali totius vitae consortium inter se constituunt, indole sua naturali ad bonum coniugum ac ad filiorum generationem et educationem ordinatur.

                  2. Ex Christi institutione matrimonium validum inter baptizatos eo ipso est sacramentum, quo coniuges ad imaginem indefectibilis unionis Christi cum Ecclesia a Deo uniuntur gratiaque sacramentali veluti consecrantur et roborantur.

                  3. Essentiales matrimonii proprietates sunt unitas et indissolubilitas, quae in matrimonio inter baptizatos specialem obtinent firmitatem ratione sacramenti.
 
Can. 777 - Ex matrimonio oriuntur inter coniuges aequa iura et obligationes circa ea, quae ad consortium vitae coniugalis pertinent.

Can. 778 - Omnes possunt matrimonium inire, qui iure non prohibentur.
 
Can. 779 - Matrimonium gaudet favore iuris; quare in dubio standum est pro validitate matrimonii, donec contrarium probetur.
 
Can. 780 - 1. Matrimonium catholicorum, etsi una tantum pars est catholica, regitur iure non solum divino, sed etiam canonico salva competentia auctoritatis civilis circa effectus mere civiles matrimonii.

                  2. Matrimonium inter partem catholicam et partem baptizatam acatholicam salvo iure divino regitur etiam:

1 iure proprio Ecclesiae vel Communitatis ecclesialis, ad quam pars acatholica pertinet, si haec Communitas ius matrimoniale proprium habet;

2 iure, quo pars acatholica tenetur, si Communitas ecclesialis, ad quam pertinet, iure matrimoniali proprio caret.
 
Can. 781 - Si quando Ecclesia iudicare debet de validitate matrimonii acatholicorum baptizatorum:

1 quod attinet ad ius, quo partes tempore celebrationis matrimonii tenebantur servetur can. 780, 2;

2 quod attinet ad formam celebrationis matrimonii, Ecclesia agnoscit quamlibet formam iure praescriptam vel admissam, cui partes tempore celebrationis matrimonii subiectae erant, dummodo consensus expressus sit forma publica et, si una saltem pars est christifidelis alicuius Ecclesiae orientalis acatholicae, matrimonium ritu sacro celebratum sit.

Can. 782 - 1. Sponsalia, quae laudabiliter matrimonio praemittuntur ex antiquissima Ecclesiarum orientalium traditione, reguntur iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris.

                  2. Ex matrimonii promissione non datur actio ad potendam matrimonii celebrationem; datur tamen ad reparationem damnorum, si qua debetur.

Art. I
DE CURA PASTORALI ET DE EIS, QUAE MATRIMONII
CELEBRATIONI PRAEMITTI DEBENT

Can. 783 - 1. Pastores animarum obligatione tenentur curandi, ut christifideles ad statum matrimonialem praeparentur:

1 praedicatione et catechesi iuvenibus et adultis aptata, quibus christifideles instituantur de significatione matrimonii christiani, de obligationibus coniugum inter se necnon de iure primario et obligatione, quae parentes habent, filiorum educationem physicam, religiosam, moralem, socialem et culturalem pro viribus curandi;

2 instructione sponsorum personali ad matrimonium, qua sponsi ad novum statum disponantur.

                  2. Enixe commendatur sponsis catholicis, ut in matrimonio celebrando Divinam Eucharistiam suscipiant.

                  3. Celebrato vero matrimonio pastores animarum auxilium coniugibus praebeant, ut matrimoniale foedus fideliter servantes atque tuentes ad sanctiorem in dies plenioremque in familia vitam ducendam perveniant.
 
Can. 784 - Iure particulari uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris, collatis consiliis cum Episcopis eparchialibus aliarum Ecclesiarum sui iuris in eodem territorio potestatem suam exercentibus, statuantur normae de examine sponsorum et de aliis mediis ad investigationes, praecipue quod ad baptismum et ad statum liberum spectat, quae ante matrimonium peragendae sunt, quibus diligenter observatis procedi potest ad matrimonii celebrationem.
 
Can. 785 - 1. Pastores animarum obligatione tenentur pro necessitatibus locorum et temporum omnia pericula a matrimonio invalide ac illicite celebrando remediis opportunis arcendi; ideo, antequam matrimonium celebratur, constare debet nihil eius validae ac licitae celebrationi obstare.

                  2. In periculo mortis, si aliae probationes haberi non possunt, sufficit, nisi contraria assunt indicia, affirmatio sponsorum, si casus fert, etiam iurata, se baptizatos esse et nullo detineri impedimento.
 
Can. 786 - Omnes christifideles obligatione tenentur impedimenta, si qua noverunt, parocho aut Hierarchae loci ante matrimonii celebrationem revelandi.
 
Can. 787 - Parochus, qui investigationes peregit, de harum exitu statim per authenticum documentum certiorem faciat parochum, cuius est matrimonium benedicere.
 
Can. 788 - Si quod dubium post accuratas investigationes adhuc superest de exsistentia impedimenti, parochus rem ad Hierarcham loci deferat.
 
Can. 789 - Etsi matrimonium de cetero valide celebrari potest, sacerdos praeter alios casus iure determinatos sine licentia Hierarchae loci ne benedicat:

1 matrimonium vagorum;

2 matrimonium, quod ad normam iuris civilis agnosci vel iniri non potest;

3 matrimonium eius, qui obligationibus naturalibus tenetur erga tertiam partem filiosve ex praecedenti unione cum illa parte ortos;

4 matrimonium filii familias minoris insciis aut invitis parentibus;

5 matrimonium eius, qui sententia ecclesiastica vetatur transire ad novum matrimonium, nisi quasdam condiciones implet;

6 matrimonium eius, qui publice fidem catholicam abiecit, etsi ad Ecclesiam vel Communitatem ecclesialem acatholicam non transiit; Hierarcha loci vero hoc in casu licentiam ne concedat nisi servato can. 814 congrua congruis referendo.

Art. II
DE IMPEDIMENTIS DIRIMENTIBUS IN GENERE
 

Can. 790 - 1. Impedimentum dirimens personam inhabilem reddit ad matrimonium valide celebrandum.

                  2. Impedimentum, etsi ex alterutra tantum parte se habet, matrimonium tamen reddit invalidum.
 
Can. 791 - Publicum censetur impedimentum, quod probari in foro externo potest; secus est occultum.

Can. 792 - Iure particulari Ecclesiae sui iuris impedimenta dirimentia ne statuantur nisi gravissima de causa, collatis consiliis cum Episcopis eparchialibus aliarum Ecclesiarum sui iuris, quorum interest, et consulta Sede Apostolica; nulla auctoritas inferior autem nova impedimenta dirimentia statuere potest.
 
Can. 793 - Consuetudo novum impedimentum inducens aut impedimentis exsistentibus contraria reprobatur.
 
Can. 794 - 1. Hierarcha loci christifidelibus sibi subditis ubicumque commorantibus necnon ceteris christifidelibus propriae Ecclesiae sui iuris intra fines territorii eparchiae actu degentibus vetare potest matrimonium in casu speciali, sed ad tempus tantum, gravi de causa eaque perdurante.

                  2. Si de Hierarcha loci agitur, qui intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercet, Patriarcha tali vetito clausulam dirimentem addere potest; ceteris in casibus vero sola Sedes Apostolica.
 
Can. 795 - 1. Hierarcha loci christifideles sibi subditos ubicumque commorantes necnon ceteros christifideles propriae Ecclesiae sui iuris ascriptos et intra fines territorii eparchiae actu degentes dispensare potest ab impedimentis iuris ecclesiastici sequentibus exceptis:

1 ordinis sacri;

2 voti publici perpetui castitatis in instituto religioso emissi, nisi agitur de congregationibus iuris eparchialis;

3 coniugicidii.

                  2. Dispensatio ab his impedimentis reservatur Sedi Apostolicae; Patriarcha vero dispensare potest ab impedimentis coniugicidii et voti publici perpetui castitatis in congregationibus cuiusvis condicionis iuridicae emissi.

                  3. Numquam datur dispensatio ab impedimento consanguinitatis in linea recta aut in secundo gradu lineae collateralis.
 
Can. 796 - 1. Urgente periculo mortis Hierarcha loci christifideles sibi subditos ubicumque commorantes necnon ceteros christifideles intra fines territorii eparchiae actu degentes dispensare potest a forma celebrationis matrimonii iure praescripta et ab omnibus et singulis impedimentis iuris ecclesiastici sive publicis sive occultis excepto impedimento ordinis sacri sacerdotii.

                  2. In eisdem rerum adiunctis et solum in casibus, in quibus ne Hierarcha loci quidem adiri potest, eandem potestatem dispensandi habent parochus, alius sacerdos facultate matrimonium benedicendi praeditus et sacerdos catholicus, de quo in can. 832, 2; confessarius vero eandem potestatem habet, si agitur de impedimento occulto, pro foro interno sive intra sive extra actum sacramentalis confessionis.

                  3. Hierarcha loci censetur adiri non posse, si tantum alio modo quam per epistulam vel personalem accessum id fieri potest.
 
Can. 797 - 1. Si impedimentum detegitur, dum iam omnia parata sunt ad matrimonium celebrandum nec matrimonium sine probabili gravis mali periculo deferri potest, donec ab auctoritate competenti dispensatio obtenta erit, potestatem dispensandi ab omnibus impedimentis, eis exceptis, de quibus in can. 795, 1, nn. 1 et 2, habent Hierarcha loci et, dummodo casus sit occultus, omnes, de quibus in can. 796, 2, servatis condicionibus ibidem praescriptis.

                  2. Haec potestas valet etiam ad matrimonium convalidandum, si idem periculum est in mora nec tempus suppetit adeundi auctoritatem competentem.
 
Can. 798 - Sacerdotes, de quibus in cann. 796, 2 et 797, 1, de concessa dispensatione vel convalidatione pro foro externo Hierarcham loci statim certiorem faciant eaque adnotetur in libro matrimoniorum.
 
Can. 799 - Nisi aliud fert rescriptum Sedis Apostolicae aut intra limites eorum competentiae Patriarchae vel Hierarchae loci, dispensatio in foro interno non sacramentali concessa ab impedimento occulto adnotetur in archivo secreto curiae eparchialis nec alia dispensatio pro foro externo est necessaria, etsi postea occultum impedimentum publicum evasit.

Art. III
DE IMPEDIMENTIS IN SPECIE

Can. 800 - 1. Vir ante decimum sextum aetatis annum expletum, mulier ante decimum quartum aetatis annum expletum matrimonium valide celebrare non possunt.

                  2. Integrum est iuri particulari Ecclesiae sui iuris aetatis annum superiorem ad licitam matrimonii celebrationem statuere.

Can. 801 - 1. Impotentia coeundi antecedens et perpetua sive ex parte viri sive ex parte mulieris sive absoluta sive relativa matrimonium ex ipsa eius natura dirimit.

                  2. Si impedimentum impotentiae dubium est sive dubio iuris sive dubio facti, matrimonium non est impediendum nec stante dubio nullum declarandum.

                  3. Sterilitas matrimonium nec prohibet nec dirimit firmo can. 821.
 
Can. 802 - 1. Invalide matrimonium attentat, qui vinculo tenetur prioris matrimonii.

                  2. Etsi prius matrimoniam invalidum aut solutum est qualibet ex causa, non licet aliud matrimonium celebrare, antequam de prioris invaliditate aut solutione legitime et certo constat.
 
Can. 803 - 1. Matrimonium cum non baptizatis valide celebrari non potest.

                  2. Si pars tempore celebrati matrimonii tamquam baptizata communiter habebatur aut eius baptismus erat dubius, praesumenda est ad normam can. 779 validitas matrimonii, donec certo probetur alteram partem baptizatam esse, alteram vero non baptizatam.

                 3. Circa condiciones dispensandi applicetur can. 814.
 
Can. 804 - Invalide matrimonium attentat, qui in ordine sacro est constitutus.
 
Can. 805 - Invalide matrimonium attentat, qui votum publicum perpetuum castitatis in instituto religioso emisit.

Can. 806 - Cum persona abducta vel saltem retenta intuitu matrimonii cum ea celebrandi matrimonium valide celebrari non potest, nisi postea illa ab abducente vel retinente separata et in loco tuto ac libero constituta matrimonium sua sponte eligit.
 
Can. 807 - 1. Qui intuitu matrimonii cum certa persona celebrandi eius coniugi vel proprio coniugi mortem intulit, invalide hoc matrimonium attentat.

                  2. Invalide quoque matrimonium inter se attentant, qui mutua opera physica vel morali mortem coniugi intulerunt.

Can. 808 - 1. In linea recta consanguinitatis matrimonium invalidum est inter omnes ascendentes et descendentes.

                  2. In linea collaterali invalidum est usque ad quartum gradum inclusive.

                  3. Numquam matrimonium permittatur, si quod subest dubium, num partes sint consanguineae in aliquo gradu lineae rectae aut in secundo gradu lineae collateralis.

                  4. Impedimentum consanguinitatis non multiplicatur.
 
Can. 809 - 1. Affinitas matrimonium dirimit in quolibet gradu lineae rectae et in secundo gradu lineae collateralis.

                  2. Impedimentum affinitatis non multiplicatur.

Can. 810 - 1. Impedimentum publicae honestatis oritur:

1 ex matrimonio invalido post instauratam vitam communem;

2 ex notorio vel publico concubinatu;

3 ex instauratione vitae communis eorum, qui ad formam celebrationis matrimonii iure praescriptam astricti matrimonium attentaverunt coram officiali civili aut ministro acatholico.

                  2. Hoc impedimentum matrimonium dirimit in primo gradu lineae rectae inter virum et consanguineas mulieris itemque inter mulierem et viri consanguineos.

Can. 811 - 1. Ex baptismo oritur inter patrinum et baptizatum eiusque parentes cognatio spiritualis, quae matrimonium dirimit.

                  2. Si iteratur baptismus sub condicione, cognatio spiritualis non oritur, nisi iterum idem patrinus adhibitus est.
 
Can. 812 - Matrimonium inter se valide celebrare non possunt, qui cognatione legali ex adoptione orta in linea recta aut in secundo gradu lineae collateralis coniuncti sunt.

Art. IV
DE MATRIMONIIS MIXTIS

Can. 813 - Matrimonium inter duas personas baptizatas, quarum altera est catholica, altera vero acatholica, sine praevia auctoritatis competentis licentia prohibitum est.
 
Can. 814 - Licentiam iusta de causa concedere potest Hierarcha loci; eam vero ne concedat nisi impletis condicionibus, quae sequuntur:

1 pars catholica declaret se paratam esse pericula a fide deficiendi removere atque sinceram promissionem praestet se omnia pro viribus facturam esse, ut omnes filii in Ecclesia catholica baptizentur et educentur;

2 de his promissionibus a parte catholica faciendis altera pars tempestive certior fiat ita, ut constet ipsam vere consciam esse promissionis et obligationis partis catholicae;

3 ambae partes edoceantur de finibus et proprietatibus essentialibus matrimonii a neutro sponso excludendis.
 
Can. 815 - Iure particulari uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris statuatur modus, quo hae declarationes et promissiones, quae semper requiruntur, faciendae sint, et modus determinetur, quo de eisdem et in foro externo constet et pars acatholica certior fiat.
 
Can. 816 - Hierarchae loci aliique pastores animarum curent, ne coniugi catholico et filiis ex matrimonio mixto natis auxilium spirituale desit ad eorum obligationes conscientiae implendas, atque coniuges adiuvent ad consortii vitae coniugalis et familiaris unitatem fovendam.

Art. V
DE CONSENSU MATRIMONIALI
 

Can. 817 - 1. Consensus matrimonialis est actus voluntatis, quo vir et mulier foedere irrevocabili se mutuo tradunt et accipiunt ad constituendum matrimonium.

                  2. Consensus matrimonialis nulla humana potestate suppleri potest.
 
Can. 818 - Sunt incapaces matrimonii celebrandi:

1 qui sufficienti usu rationis carent;

2 qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et obligationes matrimoniales essentiales mutuo tradenda et acceptanda;

3 qui ob causas naturae psychicae obligationes matrimonii essentiales assumere non possunt.
 
Can. 819 - Ut consensus matrimonialis haberi possit, necesse est, ut matrimonium celebrantes saltem non ignorent matrimonium esse consortium permanens inter virum et mulierem ordinatum ad filios cooperatione aliqua sexuali procreandos.
 
Can. 820 - 1. Error in persona invalidum reddit matrimonium.

                  2. Error in qualitate personae, etsi dat causam matrimonio, matrimonium non dirimit, nisi haec qualitas directe et principaliter intenditur.
 
Can. 821 - Qui matrimonium celebrat deceptus dolo ad obtinendum consensum patrato circa aliquam alterius partis qualitatem, quae sua natura consortium vitae coniugalis graviter perturbare potest, invalide celebrat.
 
Can. 822 - Error circa matrimonii unitatem vel indissolubilitatem aut sacramentalem dignitatem, dummodo non determinet voluntatem, non vitiat consensum matrimonialem.
 
Can. 823 - Scientia aut opinio nullitatis matrimonii consensum matrimonialem non necessario excludit.
 
Can. 824 - 1. Internus animi consensus praesumitur conformis verbis vel signis in celebrando matrimonio adhibitis.

                  2. Sed si alterutra vel utraque pars positivo voluntatis actu excludit matrimonium ipsum vel matrimonii essentiale aliquod elementum vel essentialem aliquam proprietatem, invalide matrimonium celebrat.
 
Can. 825 - Invalidum est matrimonium celebratum ob vim vel metum gravem ab extrinseco etiam inconsulto incussum, a quo ut quis se liberet, eligere cogatur matrimonium.
 
Can. 826 - Matrimonium sub condicione valide celebrari non potest.
 
Can. 827 - Etsi matrimonium invalide ratione impedimenti vel defectus formae celebrationis matrimonii iure praescriptae celebratum est, consensus praestitus praesumitur perseverare, donec de eius revocatione constiterit.
 

Art. VI
DE FORMA CELEBRATIONIS MATRIMONII

Can. 828 - 1. Ea tantum matrimonia valida sunt, quae celebrantur ritu sacro coram Hierarcha loci vel parocho loci vel sacerdote, cui ab alterutro collata est facultas matrimonium benedicendi, et duobus saltem testibus secundum tamen praescripta canonum, qui sequuntur, et salvis exceptionibus, de quibus in cann. 832 et 834, 2.

                  2. Sacer hic censetur ritus ipso interventu sacerdotis assistentis et benedicentis.
 
Can. 829 - 1. Hierarcha loci et parochus loci capta possessione canonica officii, dum legitime officio funguntur, intra fines sui territorii ubique valide benedicunt matrimonium, sive sponsi sunt subditi sive, dummodo alterutra saltem pars sit ascripta propriae Ecclesiae sui iuris, non subditi.

                  2. Hierarcha et parochus personalis vi officii matrimonium solummodo eorum, quorum saltem alteruter sibi subditus est, intra fines suae dicionis valide benedicunt.

                  3. Patriarcha ipso iure facultate praeditus est servatis aliis de iure servandis matrimonia per se ipsum benedicendi ubique terrarum, dummodo alterutra saltem pars ascripta sit Ecclesiae, cui praeest.
 
Can. 830 - 1. Hierarcha loci et parochus loci, dum legitime officio funguntur, possunt sacerdotibus cuiusvis Ecclesiae sui iuris, etiam Ecclesiae latinae, facultatem conferre, intra fines sui territorii determinatum matrimonium benedicendi.

                  2. Facultatem generalem vero matrimonia benedicendi conferre potest solus Hierarcha loci firmo can. 302, 2.

                  3. Collatio facultatis matrimonia benedicendi, ut valida sit, determinatis sacerdotibus expresse immo, si de facultate generali agitur, scripto conferri debet.
 
Can. 831 - 1. Hierarcha loci vel parochus loci matrimonium licite benedicunt:

1 postquam sibi constitit de domicilio vel quasi-domicilio vel menstrua commoratione aut, si de vago agitur, actuali commoratione alterutrius sponsi in loco matrimonii;

2 habita, si hae condiciones desunt, licentia Hierarchae vel parochi domicilii vel quasi-domicilii alterutrius partis, nisi iusta causa excusat;

3 in loco quoque exclusivo alterius Ecclesiae sui iuris, nisi Hierarcha, qui in hoc loco potestatem suam exercet, expresse renuit.

                  2. Matrimonium coram sponsi parocho celebretur, nisi vel ius particulare aliud fert vel iusta causa excusat.
 
Can. 832 - 1. Si haberi vel adiri non potest sine gravi incommodo sacerdos ad normam iuris competens, celebrare intendentes verum matrimonium illud valide ac licite coram solis testibus celebrare possunt:

1 in periculo mortis;

2 extra periculum mortis, dummodo prudenter praevideatur earum rerum condicionem esse per mensem duraturam.

                2. In utroque casu, si praesto est alius sacerdos, ille, si fieri potest, vocetur, ut matrimonium benedicat salva matrimonii validitate coram solis testibus; eisdem in casibus etiam sacerdos acatholicus vocari potest.

                3. Si matrimonium celebratum est coram solis testibus, coniuges a sacerdote quam primum benedictionem matrimonii suscipere ne neglegant.
 
Can. 833 - 1. Hierarcha loci cuilibet sacerdoti catholico facultatem conferre potest matrimonium christifidelium alicuius Ecclesiae orientalis acatholicae, qui sacerdotem propriae Ecclesiae sine gravi incommodo adire non possunt, benedicendi, si sua sponte id petunt et dummodo nihil validae vel licitae celebrationi matrimonii obstet.

                  2. Sacerdos catholicus, si fieri potest, antequam matrimonium benedicit, auctoritatem competentem illorum christifidelium de hac re certiorem faciat.

Can. 834 - 1. Forma celebrationis matrimonii iure praescripta servanda est, si saltem alterutra pars matrimonium celebrantium in Ecclesia catholica baptizata vel in eandem recepta est.

                  2. Si vero pars catholica alicui Ecclesiae orientali sui iuris ascripta matrimonium celebrat cum parte, quae ad Ecclesiam orientalem acatholicam pertinet, forma celebrationis matrimonii iure praescripta servanda est tantum ad liceitatem; ad validitatem autem requiritur benedictio sacerdotis servatis aliis de iure servandis.

Can. 835 - Dispensatio a forma celebrationis matrimonii iure praescripta reservatur Sedi Apostolicae vel Patriarchae, qui eam ne concedat nisi gravissima de causa.
 
Can. 836 - Extra casum necessitatis in matrimonii celebratione serventur praescripta librorum liturgicorum et legitimae consuetudines.

Can. 837 - 1. Ad matrimonium valide celebrandum necesse est, ut partes sint praesentes una simul et consensum matrimonialem mutuo exprimant.

                  2. Matrimonium per procuratorem valide celebrari non potest, nisi iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris aliud statuitur, quo in casu etiam de condicionibus, sub quibus tale matrimonium celebrari potest, providendum est.
 
Can. 838 - 1. Matrimonium celebretur in ecclesia paroeciali aut de licentia Hierarchae loci vel parochi loci in alio loco sacro; in aliis autem locis celebrari non potest nisi de licentia Hierarchae loci.

                  2. Circa tempus celebrationis matrimonii servandae sunt normae iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris statutae.
 
Can. 839 - Vetita est ante vel post canonicam celebrationem alia eiusdem matrimonii celebratio religiosa ad matrimonialem consensum praestandum vel renovandum; item vetita est celebratio religiosa, in qua et sacerdos catholicus et minister acatholicus partium consensum exquirunt.
 
Can. 840 - 1. Permissio matrimonii secreti ab Hierarcha loci gravi et urgenti de causa concedi potest et secumfert gravem obligationem secretum servandi ex parte Hierarchae loci, parochi, sacerdotis facultate matrimonium benedicendi praediti, testium et alterius coniugis, altero non consentiente divulgationi.

                  2. Obligatio secretum servandi ex parte Hierarchae loci cessat, si grave scandalum aut gravis erga matrimonii sanctitatem iniuria ex secreti observantia imminet.

                  3. Matrimonium secreto celebratum in speciali tantummodo libro in archivo secreto curiae eparchialis asservando adnotetur, nisi gravissima causa obstat.
 
Can. 841 - 1. Celebrato matrimonio parochus loci celebrationis vel is, qui eius vices gerit, etsi neuter matrimonium benedixit, quam primum adnotet in libro matrimoniorum nomina coniugum, sacerdotis benedicentis ac testium, locum et diem celebrati matrimonii, dispensationem, si casus fert, a forma celebrationis matrimonii vel ab impedimentis eiusque auctorem una cum impedimento eiusque gradu, facultatem matrimonium benedicendi collatam atque alia secundum modum a proprio Episcopo eparchiali praescriptum.

                 2. Praeterea parochus loci in libro baptizatorum adnotet coniugem tali die in sua paroecia matrimonium celebravisse; si vero coniux alibi baptizatus est, parochus loci testimonium matrimonii mittat per se vel per curiam eparchialem ad parochum, apud quem coniugis baptismus adnotatus est, nec acquiescat, donec notitiam de adnotatione matrimonii in libro baptizatorum receperit.

                 3. Si matrimonium ad normam can. 832 celebratum est, sacerdos, si illud benedixit, secus testes et coniuges curare debent, ut celebratio matrimonii in praescriptis libris quam primum adnotetur.
 
Can. 842 - Si matrimonium vel convalidatur pro foro externo vel nullum declaratur vel legitime praeterquam morte solvitur, parochus loci celebrationis matrimonii certior fieri debet, ut adnotatio in libris matrimoniorum et baptizatorum fiat.

Art. VII
DE MATRIMONII CONVALIDATIONE

1 De convalidatione simplici
 

Can. 843 - 1. Ad convalidandum matrimonium invalidum ob impedimentum dirimens requiritur, ut cesset impedimentum vel ab eodem dispensetur et consensum renovet saltem pars impedimenti conscia.

                  2. Haec renovatio requiritur ad validitatem convalidationis, etsi initio utraque pars consensum praestitit nec postea revocavit.
 
Can. 844 - Renovatio consensus debet esse novus voluntatis actus in matrimonium, quod pars renovans scit aut opinatur ab initio invalidum fuisse.
 
Can. 845 - 1. Si impedimentum est publicum, consensus ab utraque parte renovandus est forma celebrationis matrimonii iure praescripta.

                  2. Si impedimentum est occultum, satis est, ut consensus renovetur privatim et secreto; a parte quidem impedimenti conscia, dummodo altera in consensu praestito perseveret, aut ab utraque parte, si impedimentum est utrique parti notum.
 
Can. 846 - 1. Matrimonium invalidum ob defectum consensus convalidatur, si pars, quae non consensit, iam consentit, dummodo consensus ab altera parte praestitus perseveret.

                  2. Si defectus consensus probari non potest, satis est, ut pars, quae non consensit, privatim et secreto consensum praestet.

                  3. Si defectus consensus probari potest, necesse est, ut consensus renovetur forma celebrationis matrimonii iure praescripta.
 
Can. 847 - Matrimonium invalidum ob defectum formae celebrationis matrimonii iure praescriptae, ut validum fiat, denuo hac forma celebrari debet.

          2 De sanatione in radice

Can. 848 - 1. Matrimonii invalidi sanatio in radice est eiusdem sine renovatione consensus convalidatio ab auctoritate competenti concessa secumferens dispensationem ab impedimento, si adest, atque a forma celebrationis matrimonii iure praescripta, si servata non est, necnon retrotractionem effectuum canonicorum ad praeteritum.

                  2. Convalidatio fit a momento concessionis gratiae; retrotractio vero intellegitur facta ad momentum celebrationis matrimonii, nisi aliter in concessione expresse cavetur.

Can. 849 - 1. Sanatio matrimonii in radice valide concedi potest etiam alterutra vel utraque parte inscia.

                  2. Sanatio in radice ne concedatur nisi gravi de causa et nisi probabile est partes in consortio vitae coniugalis perseverare velle.
 
Can. 850 - 1. Matrimonium invalidum sanari potest, dummodo consensus utriusque partis perseveret.

                  2. Matrimonium invalidum ob impedimentum iuris divini valide sanari non potest, nisi postquam impedimentum cessavit.
 
Can. 851 - 1. Si in utraque vel alterutra parte deest consensus, matrimonium non potest valide sanari in radice, sive consensus ab initio defuit, sive ab initio praestitus postea revocatus est.

                  2. Si vero consensus ab initio quidem defuit, sed postea praestitus est, sanatio concedi potest a momento praestiti consensus.

Can. 852 - Patriarcha et Episcopus eparchialis concedere possunt sanationem in radice in singulis casibus, si validitati matrimonii obstat defectus formae celebrationis matrimonii iure praescriptae vel aliquod impedimentum, a quo ipsi dispensare possunt, et in casibus iure praescriptis, si impletae sunt condiciones, de quibus in can. 814; in ceteris casibus et si de impedimento iuris divini agitur, quod iam cessavit, sanatio in radice concedi potest a sola Sede Apostolica.

Art. VIII
DE SEPARATIONE CONlUGUM

1 De dissolutione vinculi

Can. 853 - Matrimonii vinculum sacramentale matrimonio consummato nulla humana potestate nullaque causa praeterquam morte dissolvi potest.
 
Can. 854 - 1. Matrimonium initum a duobus non baptizatis solvitur ex privilegio paulino in favorem fidei partis, quae baptismum suscepit, ipso iure, si novum matrimonium ab eadem parte celebratur, dummodo pars non baptizata discedat.

                  2. Discedere censetur pars non baptizata, si non vult pacifice cohabitare cum parte baptizata sine contumelia Creatoris, nisi haec post baptismum susceptum iustam illi dedit discedendi causam.

Can. 855 - 1. Ut pars baptizata novum matrimonium valide celebret, pars non baptizata interpellari debet, num:

1 velit et ipsa baptismum suscipere;

2 saltem velit cum parte baptizata pacifice cohabitare sine contumelia Creatoris.

                  2. Haec interpellatio post baptismum fieri debet; sed Hierarcha loci gravi de causa potest permittere, ut interpellatio ante baptismum fiat, immo potest ab interpellatione dispensare sive ante sive post baptismum, si modo procedendi saltem summario et extraiudiciali constat eam fieri non posse aut fore inutilem.
 
Can. 856 - 1. Interpellatio fit regulariter de auctoritate Hierarchae loci partis conversae, a quo concedendum est alteri coniugi spatium temporis ad respondendum, si id petivit, eo tamen monito, ut hoc spatio temporis inutiliter elapso eius silentium pro responsione negativa habeatur.

                  2. Interpellatio etiam privatim facta ab ipsa parte conversa valet, immo est licita, si forma superius praescripta servari non potest.

                  3. In utroque casu de interpellatione facta deque eiusdem exitu in foro externo legitime constare debet.
 
Can. 857 - Pars baptizata ius habet novum matrimonium celebrandi cum parte catholica, si:

1 altera pars negative interpellationi respondit;

2 interpellatio legitime omissa est;

3 pars non baptizata, sive iam interpellata sive non, antea perseverans in pacifica cohabitatione postea sine iusta causa discessit; quo in casu vero interpellatio ad normam cann. 855 et 856 praemittenda est.
 
Can. 858 - Hierarcha loci tamen gravi de causa concedere potest, ut pars baptizata, utens privilegio paulino, celebret matrimonium cum parte acatholica sive baptizata sive non baptizata servatis etiam praescriptis canonum de matrimoniis mixtis.
 
Can. 859 - 1. Non baptizatus, qui plures uxores non baptizatas simul habet, suscepto in Ecclesia catholica baptismo, si ei durum est cum earum prima permanere, unam ex illis ceteris dimissis retinere potest; idem valet de muliere baptizata, quae plures maritos non baptizatos simul habet.

                  2. In hoc casu matrimonium forma celebrationis matrimonii iure praescripta celebrandum est servatis etiam aliis de iure servandis.

                  3. Hierarcha loci condicione morali, sociali, oeconomica locorum et personarum prae oculis habita curet, ut eorum, qui dimissi sunt, necessitatibus satis provisum sit secundum normas iustitiae, caritatis et aequitatis.
 
Can. 860 - Non baptizato, qui suscepto in Ecclesia catholica baptismo cum coniuge non baptizato ratione captivitatis vel persecutionis cohabitationem restaurare non potest, aliud matrimonium celebrare licet, etsi altera pars baptismum interea suscepit, firmo can. 853.
 
Can. 861 - In re dubia privilegium fidei gaudet favore iuris.
 
Can. 862 - Matrimonium non consummatum solvi potest iusta de causa a Romano Pontifice utraque parte rogante vel alterutra, etsi altera est invita.

          2 De separatione manente vinculo

Can. 863 - 1. Enixe commendatur, ut coniux caritate motus et boni familiae sollicitus veniam non abnuat comparti adulterae atque consortium vitae coniugalis non disrumpat; si vero eiusdem culpam expresse aut tacite non condonavit, ius ei est solvendi consortium vitae coniugalis, nisi in adulterium consensit aut eidem causam dedit vel ipse quoque adulterium commisit.

                  2. Tacita condonatio habetur, si coniux innocens, postquam de adulterio certior factus est, sua sponte cum altero coniuge maritali affectu conversatus est; praesumitur vero, si per sex menses consortium vitae coniugalis servavit neque auctoritatem ecclesiasticam vel civilem de re adiit.

                  3. Si coniux innocens sua sponte consortium vitae coniugalis solvit, debet intra sex menses causam separationis deferre ad auctoritatem competentem, quae omnibus inspectis adiunctis perpendat, num coniux innocens adduci possit, ut culpam condonet et separationem non protrahat.
 
Can. 864 - 1. Si alteruter coniugum vitam communem coniugi vel filiis periculosam aut nimis duram reddit, alteri legitimam praebet causam discedendi decreto Hierarchae loci et etiam propria auctoritate, si periculum est in mora.

                   2. Iure particulari Ecclesiae sui iuris aliae causae pro moribus populorum et locorum circumstantiis statui possunt.

                   3. In omnibus casibus causa separationis cessante consortium vitae coniugalis restaurandum est, nisi ab auctoritate competenti aliud statuitur.
 
Can. 865 - Facta separatione coniugum opportune semper cavendum est de debita filiorum sustentatione et educatione.
 
Can. 866 - Coniux innocens laudabiliter alterum coniugem ad consortium vitae coniugalis rursus admittere potest, quo in casu iuri separationis renuntiat.
 

CAPUT VIII

DE SACRAMENTALIBUS, DE LOCIS ET DE TEMPORIBUS
SACRIS, DE CULTU SANCTORUM, DE VOTO ET DE IUREIURANDO

Art. I
DE SACRAMENTALIBUS

Can. 867 - 1. Per sacramentalia, quae sacra sunt signa, quibus ad aliquam sacramentorum imitationem effectus praesertim spirituales significantur et ex Ecclesiae impetratione obtinentur, homines ad praecipuum sacramentorum effectum suscipiendum disponuntur et varia vitae adiuncta sanctificantur.

                  2. Circa sacramentalia serventur normae iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris.

Art. II
DE LOCIS SACRIS

Can. 868 - Loca sacra, quae ad cultum divinum destinantur, nonnisi de licentia Episcopi eparchialis erigi possunt, nisi aliud iure communi expresse statuitur.

        1 De ecclesiis

Can. 869 - Ecclesia est aedes exclusive cultui divino dedicata consecratione vel benedictione.
 
Can. 870 - Nulla aedes ad ecclesiam destinata aedificetur sine expresso Episcopi eparchialis consensu scripto dato, nisi aliter iure communi cavetur.
 
Can. 871 - 1. Consecratione dedicentur ecclesiae cathedrales et, si fieri potest, ecclesiae paroeciales, ecclesiae monasteriorum et ecclesiae domui religiosae adnexae.

                  2. Consecratio reservatur Episcopo eparchiali, qui potest alii Episcopo facultatem ecclesiam consecrandi conferre; de peracta consecratione vel benedictione ecclesiae redigatur documentum in archivo curiae eparchialis asservandum.
 
Can. 872 - 1. Arcendum est ab ecclesiis, quidquid a loci sanctitate absonum est.

                  2. Curent omnes, ad quos pertinet, ut in ecclesiis illa munditia servetur, quae domum Dei decet, mediaque securitatis adhibeantur ad res sacras et pretiosas tuendas.
 
Can. 873 - 1. Si qua ecclesia nullo modo amplius ad cultum divinum adhiberi potest et possibilitas non datur eam reficiendi, ab Episcopo eparchiali in usum profanum non sordidum redigi potest.

                  2. Si aliae graves causae suadent, ut aliqua ecclesia ad cultum divinum amplius non adhibeatur, Episcopus eparchialis eam in usum profanum non sordidum redigere potest consulto consilio presbyterali, de consensu eorum, qui iura in eandem sibi legitime vindicant, et dummodo salus animarum nihil inde detrimenti capiat.

2 De coemeteriis et de exsequiis ecclesiasticis

Can. 874 - 1. Ius est Ecclesiae catholicae possidendi propria coemeteria.

                  2. Coemeteria Ecclesiae propria, ubi fieri potest, habeantur vel saltem spatia in coemeteriis civilibus christifidelibus defunctis destinata alterutra benedicenda; si vero haec obtineri non possunt, occasione exsequiarum tumulus benedicetur.

                  3. In ecclesiis defuncti ne sepeliantur reprobata contraria consuetudine, nisi de eis agitur, qui Patriarchae, Episcopi vel Exarchi fuerunt.

                  4. Paroeciae, monasteria ceteraque instituta religiosa propria coemeteria habere possunt.
 
Can. 875 - Exsequiis ecclesiasticis, quibus Ecclesia defunctis spiritualem opem impetrat, eorum corpora honorat simulque vivis spei solacium affert, omnes christifideles et catechumeni defuncti donari debent, nisi eisdem iure privati sunt.
 
Can. 876 - 1. Concedi possunt exsequiae ecclesiasticae acatholicis baptizatis de prudenti Hierarchae loci iudicio, nisi constat de contraria eorum voluntate et dummodo minister proprius haberi non possit.

                  2. Parvuli, quos parentes baptizare intendebant, aliique, qui aliquo modo Ecclesiae propinqui videbantur, sed antequam baptismum susceperunt, decesserunt, exsequiis ecclesiasticis item de prudenti Hierarchae loci iudicio donari possunt.

                  3. Illis, qui proprii cadaveris cremationem elegerunt, nisi constat eos id fecisse rationibus ductos vitae christianae adversis, concedendae sunt exsequiae ecclesiasticae eo tamen modo celebratae, ut non lateat Ecclesiam corporum sepulturam cremationi anteponere utque scandalum vitetur.
 
Can. 877 - Exsequiis ecclesiasticis privandi sunt, nisi ante mortem aliqua dederunt paenitentiae signa, peccatores, quibus eaedem non sine publico christifidelium scandalo concedi possunt.

Can. 878 - 1. In exsequiarum ecclesiasticarum celebratione omnis personarum acceptio vitetur.

                  2. Firmo can. 1013 enixe commendatur, ut Episcopi eparchiales, quatenus fieri potest, praxim introducant, secundum quam occasione exsequiarum ecclesiasticarum solum eae oblationes recipiantur, quas christifideles sua sponte offerunt.
 
Can. 879 - Expleta tumulatione adnotatio in libro defunctorum fiat ad normam iuris particularis.

Art. III
DE DIEBUS FESTIS ET PAENITENTIAE
 

Can. 880 - 1. Dies festos et paenitentiae omnibus Ecclesiis orientalibus communes constituere, transferre aut supprimere solius est supremae Ecclesiae auctoritatis firma 3.

                  2. Dies festos et paenitentiae singulis Ecclesiis sui iuris proprios constituere, transferre aut supprimere competit etiam auctoritati, cuius est ius particulare earundem Ecclesiarum statuere, debita tamen habita ratione aliarum Ecclesiarum sui iuris et firmo can. 40, 1.

                  3. Dies festi de praecepto omnibus Ecclesiis orientalibus communes, praeter dies dominicos, sunt dies Nativitatis Domini Nostri Iesu Christi, Epiphaniae, Ascensionis, Dormitionis Sanctae Dei Genitricis Mariae ac dies Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, salvo iure particulari Ecclesiae sui iuris a Sede Apostolica approbato, quo quidam dies festi de praecepto supprimuntur vel ad diem dominicum transferuntur.
 
Can. 881 - 1. Christifideles obligatione tenentur diebus dominicis et festis de praecepto Divinam Liturgiam participandi aut secundum praescripta vel legitimam consuetudinem propriae Ecclesiae sui iuris celebrationem laudum divinarum.

                  2. Quo facilius christifideles hanc obligationem implere possint, statuitur tempus utile decurrere inde a vesperis vigiliae usque ad finem diei dominici vel festi de praecepto.

                  3. Enixe commendatur christifidelibus, ut his diebus immo frequentius vel etiam cottidie Divinam Eucharistiam suscipiant.

                  4. Abstineant christifideles his diebus ab illis operibus et negotiis, quae Cultum Deo reddendum, laetitiam diei Domini propriam aut debitam mentis ac corporis relaxationem impediunt.
 
Can. 882 - Diebus paenitentiae christifideles obligatione tenentur ieiunium vel abstinentiam servandi modo iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris statuto.
 
Can. 883 - 1. Christifideles extra fines territorii propriae Ecclesiae sui iuris versantes circa dies festos et paenitentiae ad normas in loco, ubi degunt, vigentes se plene conformare possunt.

                  2. In familiis, in quibus coniuges diversis Ecclesiis sui iuris ascripti sunt, circa dies festos et paenitentiae praescripta unius vel alterius Ecclesiae sui iuris observare licet.

Art. IV
DE CULTU SANCTORUM, SACRARUM ICONUM VEL IMAGINUM ET RELIQUIARUM

Can. 884 - Ad sanctificationem populi Dei fovendam Ecclesia speciali et filiali christifidelium venerationi commendat Sanctam Mariam semper Virginem, Dei Matrem, quam Christus hominum omnium Matrem constituit, atque verum et authenticum promovet cultum aliorum Sanctorum, quorum quidem exemplo christifideles aedificantur et intercessione sustentantur.
 
Can. 885 - Cultu publico eos tantum servos Dei venerari licet, qui auctoritate Ecclesiae inter Sanctos vel Beatos relati sunt.
 
Can. 886 - Firma maneat praxis in ecclesiis sacras icones vel imagines venerationi christifidelium proponendi modo et ordine iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris statuendis.

Can. 887 - 1. Sacrae icones vel imagines pretiosae, id est vetustate aut arte praestantes in ecclesiis venerationi christifidelium expositae, in aliam ecclesiam transferri vel alienari non possunt nisi de consensu scripto dato Hierarchae, qui in eandem ecclesiam potestatem suam exercet, firmis cann. 1034 - 1041.

                  2. Sacrae icones vel imagines pretiosae etiam ne restaurentur nisi de consensu scripto dato eiusdem Hierarchae, qui, antequam eum concedit, peritos consulat.
 
Can. 888 - 1. Sacras reliquias vendere non licet.

                  2. Insignes reliquiae, icones vel imagines, quae in aliqua ecclesia magna populi veneratione honorantur, non possunt valide quoquo modo alienari neque in aliam ecclesiam perpetuo transferri nisi de consensu Sedis Apostolicae vel Patriarchae, qui eum dare non potest nisi de consensu Synodi permanentis firmo can. 1037.

                 3. Circa restaurationem harum iconum vel imaginum servetur can. 887, 2.

Art. V
DE VOTO ET DE IUREIURANDO

Can. 889 - 1. Votum, promissio scilicet deliberata ac libera Deo facta de bono possibili et meliore, ex virtute religionis impleri debet.

                  2. Voti sunt capaces omnes congruentem usum rationis habentes, nisi iure prohibentur.

                  3. Votum ex metu gravi et iniuste incusso vel ex dolo emissum ipso iure nullum est.

                  4. Votum est publicum, si nomine Ecclesiae a legitimo Superiore ecclesiastico acceptatur; secus est privatum.
 
Can. 890 - Votum neminem obligat ratione sui nisi emittentem.

Can. 891 - Cessat votum elapso tempore ad finiendam obligationem apposito, mutatione substantiali materiae promissae, deficiente condicione, de qua votum pendet, aut eiusdem causa finali, dispensatione, commutatione.
 
Can. 892 - Qui potestatem in voti materiam habet, potest voti obligationem tamdiu suspendere, quamdiu voti impletio sibi praeiudicium affert.
 
Can. 893 - 1. A votis privatis iusta de causa dispensare potest, dummodo dispensatio ne laedat iura aliis quaesita:

1 sibi subditos omnis Hierarcha, parochus et Superior localis instituti vitae consecratae, qui potestatem regiminis habet;

2 ceteros christifideles propriae Ecclesiae sui iuris Hierarcha loci, dummodo intra fines territorii eparchiae actu degant; itemque parochus loci intra fines territorii propriae paroeciae;

3 eos, qui diu noctuque in domo instituti vitae consecratae degunt, Superior localis, qui potestatem regiminis habet, eiusque Superior maior.

                  2. Haec dispensatio sub eadem condicione, sed pro foro interno tantum concedi potest a quolibet confessario.
 
Can. 894 - Vota ante professionem religiosam emissa suspenduntur, dum vovens in monasterio, ordine vel congregatione permanet.
 
Can. 895 - Iusiurandum, id est invocatio Nominis divini in testem veritatis, coram Ecclesia praestari potest tantummodo in casibus iure statutis; secus nullum parit effectum canonicum.

 

TITULUS XVII

DE BAPTIZATIS ACATHOLICIS AD PLENAM COMMUNIONEM
CUM ECCLESIA CATHOLICA CONVENIENTIBUS

 

Can. 896 - Eis, qui in Ecclesiis vel Communitatibus ecclesialibus acatholicis baptizati sunt et ad plenam communionem cum Ecclesia catholica convenire sua sponte petunt, sive agitur de singulis sive de coetibus, nihil ultra imponatur oneris quam ea, quae necessaria sunt.
 
Can. 897 - Christifidelis alicuius Ecclesiae orientalis acatholicae in Ecclesiam catholicam recipiendus est cum sola professione fidei catholicae, praemissa praeparatione doctrinali et spirituali pro sua cuiusque condicione.
 
Can. 898 - 1. Episcopum alicuius Ecclesiae orientalis acatholicae in Ecclesiam catholicam recipere potest praeter Romanum Pontificem etiam Patriarcha de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Metropolita Ecclesiae metropolitanae sui iuris de consensu Consilii Hierarcharum.

                  2. Ius recipiendi in Ecclesiam catholicam quemlibet alium spectat ad Hierarcham loci vel, si ita fert ius particulare, etiam ad Patriarcham.

                  3. Ius recipiendi in Ecclesiam catholicam singulos laicos spectat quoque ad parochum, nisi iure particulari prohibetur.
 
Can. 899 - Clericus alicuius Ecclesiae orientalis acatholicae ad plenam communionem cum Ecclesia catholica conveniens potest proprium ordinem sacrum exercere secundum normas ab auctoritate competenti statutas; Episcopus autem potestatem regiminis valide exercere non potest nisi de assensu Romani Pontificis, Collegii Episcoporum capitis.
 
Can. 900 - 1. Qui decimum quartum aetatis annum nondum explevit, ne recipiatur renitentibus parentibus.

                  2. Si ex eiusdem receptione gravia praevidentur incommoda vel Ecclesiae vel ipsi, receptio differatur, nisi periculum mortis imminet.

Can. 901 - Si acatholici, qui non ad aliquam Ecclesiam orientalem pertinent, in Ecclesiam catholicam recipiuntur, servandae sunt normae supra datae congrua congruis referendo, dummodo sint valide baptizati.
 

TITULUS XVIII

DE OECUMENISMO SEU DE CHRISTIANORUM UNITATE FOVENDA
 

Can. 902 - Cum sollicitudo cunctorum christianorum unitatis instaurandae ad totam Ecclesiam spectet, omnes christifideles, praesertim vero Ecclesiae Pastores, debent pro ea a Domino optata Ecclesiae unitatis plenitudine orare et allaborare sollerter participando operi oecumenico Spiritus Sancti gratia suscitato.
 
Can. 903 - Ad Ecclesias orientales catholicas speciale pertinet munus unitatem inter omnes Ecclesias orientales fovendi precibus imprimis, vitae exemplo, religiosa erga antiquas traditiones Ecclesiarum orientalium fidelitate, mutua et meliore cognitione, collaboratione ac fraterna rerum animorumque aestimatione.
 
Can. 904 - 1. Incepta motus oecumenici in unaquaque Ecclesia sui iuris sedulo provehantur normis specialibus iuris particularis moderante eundem motum Sede Apostolica Romana pro universa Ecclesia.

                  2. Ad hunc finem habeatur in unaquaque Ecclesia sui iuris commissio peritorum de re oecumenica constituenda, si rerum adiuncta id suadent, collatis consiliis cum Patriarchis et Episcopis eparchialibus aliarum Ecclesiarum sui iuris, qui in eodem territorio potestatem suam exercent.

                  3. Item Episcopis eparchialibus assit vel pro unaquaque eparchia vel, si visum est, pro pluribus eparchiis consilium de motu oecumenico provehendo; in eis autem eparchiis, quae proprium consilium habere non possunt, unus saltem assit christifidelis ab Episcopo eparchiali nominatus cum speciali munere hunc motum provehendi.
 
Can. 905 - In opere oecumenico persolvendo praesertim aperto ac fidenti dialogo et inceptis cum aliis christianis communibus servanda est debita prudentia evitatis periculis falsi irenismi, indifferentismi necnon zeli immoderati.
 
Can. 906 - Quo clarius innotescat christifidelibus, quid reapse doceatur et tradatur ab Ecclesia catholica et ab aliis Ecclesiis vel Communitatibus ecclesialibus, diligenter operam dent praesertim praedicatores verbi Dei, ii, qui instrumenta communicationis socialis moderantur, atque omnes, qui vires impendunt sive ut magistri sive ut moderatores in scholis catholicis, praesertim autem in institutis studiorum superiorum.
 
Can. 907 - Curent moderatores scholarum, nosocomiorum ceterorumque similium institutorum catholicorum, ut alii christiani ea frequentantes vel ibi degentes a propriis ministris adiumentum spirituale consequi et sacramenta suscipere possint.
 
Can. 908 - Optandum est, ut christifideles catholici servatis normis de communicatione in sacris quodvis negotium, in quo cum aliis christianis cooperari possunt, non seorsum, sed coniunctim persolvant, cuiusmodi sunt opera caritatis ac socialis iustitiae, defensio dignitatis personae humanae eiusque iurium fundamentalium, promotio pacis, dies commemorationis pro patria, festa nationalia.
 

TITULUS XIX

DE PERSONIS ET DE ACTIBUS IURIDICIS
 

CAPUT I

DE PERSONIS
 

Art. I
DE PERSONIS PHYSICIS

Can. 909 - l. Persona, quae duodevicesimum aetatis annum explevit, maior est; infra hanc aetatem minor.

                  2. Minor ante plenum septennium dicitur infans et censetur non sui compos; expleto autem septennio usum rationis habere praesumitur.

                  3. Quicumque usu rationis habitu caret, censetur non sui compos et infantibus assimilatur.
 
Can. 910 - 1. Persona maior plenum habet suorum iurium exercitium.

                  2. Persona minor in exercitio suorum iurium potestati parentum vel tutorum subest eis exceptis, in quibus minores iure divino vel canonico ab eorum potestate exempti sunt; ad constitutionem tutorum quod attinet, serventur praescripta iuris civilis, nisi aliter iure communi vel iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris cavetur et firmo iure Episcopi eparchialis tutores, si opus est, per se ipsum constituendi.
 
Can. 911 - Persona dicitur peregrinus in eparchia diversa ab illa, in qua domicilium vel quasi-domicilium habet; dicitur vero vagus, si nullibi domicilium vel quasi-domicilium habet.
 
Can. 912 - 1. Domicilium acquiritur ea in territorio alicuius paroeciae aut saltem eparchiae commoratione, quae aut coniuncta est cum animo ibi perpetuo manendi, si nihil inde avocat, aut ad quinquennium completum reapse est protracta.

                  2. Quasi-domicilium acquiritur ea in territorio alicuius paroeciae aut saltem eparchiae commoratione, quae aut coniuncta est cum animo ibi manendi saltem per tres menses, si nihil inde avocat, aut ad tres menses completos reapse est protracta.
 
Can. 913 - Sodales institutorum religiosorum necnon societatum vitae communis ad instar religiosorum domicilium acquirunt in loco, ubi sita est domus, cui ascribuntur; quasi-domicilium in loco, ubi eorum commoratio ad tres saltem menses est protracta.
 
Can. 914 - Coniuges commune habeant domicilium vel quasi-domicilium; iusta de causa vero uterque habere potest proprium domicilium vel quasi-domicilium.

Can. 915 - 1. Minor necessario retinet domicilium et quasi-domicilium illius, cuius potestati subditus est; infantia egressus potest etiam quasi-domicilium proprium acquirere atque legitime ad normam iuris civilis emancipatus etiam proprium domicilium.

                  2. Quicumque alia ratione quam minoritate in tutelam vel curatelam legitime traditus est, domicilium et quasi-domicilium habet tutoris vel curatoris.
 
Can. 916 - 1. Et per domicilium et per quasi-domicilium suum quisque proprium Hierarcham loci et parochum Ecclesiae sui iuris, cui ascriptus est, sortitur, nisi aliter iure communi cavetur.

                  2. Parochus proprius illius, qui non habet nisi eparchiale domicilium vel quasi-domicilium, est parochus loci, ubi actu commoratur.

                  3. Proprius vagi Hierarcha loci et parochus est eius Ecclesiae parochus et Hierarcha loci, ubi vagus actu commoratur.

                 4. Si deest parochus pro christifidelibus alicuius Ecclesiae sui iuris, eorundem Episcopus eparchialis designet parochum alterius Ecclesiae sui iuris, qui eorum curam tamquam parochus proprius suscipiat, de consensu vero Episcopi eparchialis parochi designandi.

                 5. In locis, ubi ne exarchia quidem pro christifidelibus alicuius Ecclesiae sui iuris erecta est, tamquam proprius eorundem christifidelium Hierarcha habendus est Hierarcha loci alterius Ecclesiae sui iuris, etiam Ecclesiae latinae, firmo can. 101; si vero plures sunt, ille habendus est tamquam proprius, quem designavit Sedes Apostolica vel, si de christifidelibus alicuius Ecclesiae patriarchalis agitur, Patriarcha de assensu Sedis Apostolicae.

Can. 917 - Domicilium et quasi-domicilium amittitur discessu a loco cum animo non revertendi salvis cann. 913 et 915.
 
Can. 918 - Consanguinitas computatur per lineas et gradus:

1 in linea recta tot sunt gradus, quot personae stipite dempto;

2 in linea collaterali tot sunt gradus, quot personae in utroque tractu stipite dempto.
 
Can. 919 - 1. Affinitas oritur ex matrimonio valido ac viget inter alterutrum coniugem et consanguineos alterius.

                  2. Qua linea et quo gradu aliquis alterutrius coniugis est consanguineus, alterius est affinis.
 

Art. II
DE PERSONIS IURIDICIS
 

Can. 920 - In Ecclesia praeter personas physicas sunt etiam personae iuridicae, sive sunt universitates personarum sive universitates rerum, subiecta scilicet in iure canonico iurium et obligationum, quae earum indoli congruunt.
 
Can. 921 - 1. Personae iuridicae constituuntur in finem missioni Ecclesiae congruentem aut ex ipso iuris praescripto aut ex speciali concessione auctoritatis competentis ecclesiasticae per decretum data.

                  2. Ipso iure personae iuridicae sunt Ecclesiae sui iuris, provinciae, eparchiae, exarchiae, necnon alia instituta, de quibus hoc in iure communi expresse statuitur.

                  3. Auctoritas competens personalitatem iuridicam ne conferat nisi eis universitatibus personarum aut rerum, quae finem specificum reapse utilem persequuntur et omnibus perpensis media habent, quae sufficere praevidentur ad finem praestitutum assequendum.
 
Can. 922 - 1. Quaelibet persona iuridica ex speciali concessione auctoritatis competentis ecclesiasticae erecta habere debet propria statuta ab auctoritate, quae ad eandem personam iuridicam erigendam competens est, approbata.

                  2. Firmo iure communi in statutis, ut approbari possint, de sequentibus pressius providendum est:

1 de fine specifico personae iuridicae;

2 de natura personae iuridicae;

3 cui competat moderatio personae iuridicae et quomodo exercenda sit;

4 quis in foro ecclesiastico et civili personam iuridicam repraesentet;

5 cui competat de bonis personae iuridicae disponere et quisnam sit exsecutor in casu exstinctionis personae iuridicae, divisionis in plures personas iuridicas vel coniunctionis cum aliis personis iuridicis, servatis semper offerentium voluntatibus necnon iuribus quaesitis.

                  3. Antequam statuta approbata sunt, persona iuridica valide agere non potest.

Can. 923 - Universitas personarum in personam iuridicam erigi non potest nisi saltem ex tribus personis physicis constat.
 
Can. 924 - Ad actus collegiales quod attinet, nisi aliud iure expresse statutum est:

1 id vim habet iuris, quod praesente quidem maiore parte eorum, qui convocari debent, placuit parti absolute maiori eorum, qui sunt praesentes; si vero suffragia aequalia fuerunt, praeses suo suffragio paritatem dirimat;

2 si vero iura quaesita singulorum tanguntur, consensus uniuscuiusque eorum requiritur;

3 circa electiones servetur can. 956.
 
Can. 925 - Si vel unum membrum personae iuridicae superest et tamen ea secundum statuta esse non desiit, exercitium omnium iurium eiusdem personae iuridicae illi membro competit.

Can. 926 - 1. Nisi aliter iure cantum est, bona et iura personae iuridicae, quae membris caret, illius auctoritatis cura conservari, administrari vel exerceri debent, cui in casu exstinctionis de eisdem statuere competit; haec auctoritas debet ad normam iuris fideli impletioni providere onerum, quae illa bona gravant, necnon curare, ut fundatorum vel oblatorum voluntas adamussim servetur.

                 2. Ascriptio membrorum huius personae iuridicae salvis normis iuris ab illa auctoritate fieri potest et secundum casus debet, cui eiusdem personae immediata cura competit; idem servetur, si membra, quae remanent, ascriptionis peragendae iure incapacia sunt.

                 3. Nominatio administratorum universitatis rerum, si ad normam iuris fieri non potest, ad auctoritatem immediate superiorem devolvitur; eidem auctoritati onus incumbit administrationis ad normam 1, donec idoneum administratorem nominaverit.
 
Can. 927 - 1. Persona iuridica natura sua perpetua est; tamen exstinguitur, si ab auctoritate competenti supprimitur vel si facto per centum annorum spatium esse desiit.

                  2. Persona iuridica supprimi potest nonnisi gravi de causa consultis eiusdem moderatoribus et servatis, quae in statutis de casu suppressionis praescribuntur.
 
Can. 928 - Salvis casibus iure communi expressis:

1 Patriarchae est consulta Synodo permanenti supprimere personas iuridicas ab ipso erectas vel approbatas; de consensu vero Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis Patriarcha quamvis personam iuridicam supprimere potest illis exceptis, quae a Sede Apostolica erectae vel approbatae sunt;

2 Episcopi eparchialis est consulto collegio consultorum eparchialium illas personas iuridicas supprimere, quas ipse erexit, nisi ab auctoritate superiore approbatae sunt;

3 in ceteris casibus, qui personas iuridicas erigit, eas supprimere valide non potest, nisi consensus auctoritatis superioris accedit.
 
Can. 929 - Diviso territorio personae iuridicae ita, ut vel illius pars alii personae iuridicae uniatur vel distincta persona iuridica pro parte dismembrata erigatur, etiam bona communia, quae in commodum totius territorii erant destinata, et debita, quae pro toto territorio contracta erant, ab auctoritate, cui divisio competit, ex bono et aequo dividi debent salvis omnibus et singulis obligationibus itemque salvis piorum fundatorum vel oblatorum voluntatibus, iuribus quaesitis ac statutis, quibus persona iuridica regitur.

Can. 930 - Exstincta persona iuridica eius bona fiunt personae iuridicae immediate superioris salvis semper fundatorum vel oblatorum voluntatibus, iuribus quaesitis ac statutis, quibus exstincta persona iuridica regebatur.
 

CAPUT II

DE ACTIBUS IURIDICIS
 

Can. 931 - 1. Ad validitatem actus iuridici requiritur, ut a persona habili et competenti sit positus atque in eodem assint, quae actum ipsum essentialiter constituunt, necnon sollemnia, et requisita iure ad validitatem actus imposita.

                  2. Actus iuridicus circa sua elementa externa ad normam iuris positus praesumitur validus.
 
Can. 932 - 1. Actus iuridicus positus ex vi ab extrinseco personae illata, cui ipsa nequaquam resistere potuit, pro nullo habetur.

                  2. Actus iuridicus positus ex alia vi vel metu gravi et iniuste incusso aut ex dolo valet, nisi aliter iure cavetur; sed potest a iudice per sententiam rescindi sive ad petitionem partis laesae eiusve in iure successorum sive ex offcio.

Can. 933 - Actus iuridicus positus ex ignorantia aut ex errore, qui versatur circa id, quod eius substantiam constituit, aut qui recidit in condicionem sine qua non, nullus est; secus valet, nisi aliter iure cavetur, sed actus iuridicus ex ignorantia aut ex errore positus locum dare potest actioni rescissoriae ad normam iuris.
 
Can. 934 - 1. Si iure statuitur ad actum iuridicum ponendum auctoritatem indigere consensu aut consilio alicuius personarum coetus, convocari debet coetus ad normam can. 948, nisi aliter iure particulari cavetur pro casibus ab eodem iure statutis, in quibus de consilio tantum exquirendo agitur; ut autem actus iuridicus valeat requiritur, ut obtineatur consensus partis absolute maioris eorum, qui sunt praesentes, aut omnium exquiratur consilium, firma 2, n. 3.

                 2. Si iure statuitur ad actum iuridicum ponendum auctoritatem indigere consensu aut consilio aliquarum personarum, ut singularum:

1 si consensus exigitur, invalidus est actus iuridicus auctoritatis consensum earum personarum non exquirentis aut contra earum vel alicuius votum agentis;

2 si consilium exigitur, invalidus est actus iuridicus auctoritatis easdem personas non consulentis;

3 auctoritas, quamvis nulla obligatione teneatur accedendi ad earundem consilium, etsi concors, tamen sine praevalenti ratione, suo iudicio aestimanda, ab earundem consilio praesertim concordi ne discedat.

                 3. Illis, quorum consensus aut consilium requiritur, auctoritas, quae consensu vel consilio indiget, informationes necessarias praebere et eorum liberam mentis manifestationem omni modo tueri debet.

                 4. Omnes, quorum consensus aut consilium requiritur, obligatione tenentur sententiam suam sincere proferendi atque secretum servandi, quae quidem obligatio ab auctoritate urgeri potest.
 
Can. 935 - Quicumque illegitime actu iuridico immo quovis alio actu dolo vel culpa posito alii damnum infert, obligatione tenetur damnum illatum reparandi.
 

TITULUS XX

DE OFFICIIS
 

Can. 936 - 1. In Ecclesia officium est quodlibet munus ab ipso Domino vel ab auctoritate competenti stabiliter constitutum in finem spiritualem exercendum.

                  2. Iura et obligationes singulis officiis propria determinantur eo iure, quo officium constituitur, vel decreto auctoritatis competentis.

                  3. Auctoritatis, cuius est officium constituere, est etiam illud immutare, supprimere et de eius provisione canonica providere, nisi aliter iure expresse cavetur vel ex natura rei constat.
 
Can. 937 - 1. Qui officium erigit, curare debet, ut praesto sint media ad eiusdem implementum necessaria utque prospiciatur iustae remunerationi eorum, qui officio funguntur.

                  2. Iure particulari uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris pressius determinetur modus, quo haec praescripta ad effectum deducantur, nisi de quibusdam iure communi iam provisum est.

CAPUT I

DE PROVISIONE CANONICA OFFICIORUM
 

Can. 938 - Officium sine provisione canonica valide obtineri non potest.

Can. 939 - Provisio canonica officii fit:

1 per liberam collationem ab auctoritate competenti factam;

2 si praecessit electio, per eius confirmationem vel, si electio non eget confirmatione, per electi acceptationem;

3 si praecessit postulatio, per eius admissionem.
 
Can. 940 - 1. Ut quis ad officium promoveatur, debet esse idoneus, scilicet eis qualitatibus praeditus, quae iure requiruntur.

                  2. Quoties provisus caret qualitatibus requisitis, provisio est nulla solummodo, si ita iure cautum est; secus est valida, sed rescindi potest per decretum auctoritatis competentis aequitate servata.
 
Can. 941 - Provisio canonica, cui nullus terminus est iure praescriptus, numquam differatur ultra sex menses utiles ab accepta notitia de officii vacatione computandos.
 
Can. 942 - Nemini conferantur duo vel plura officia, quae una simul ab eodem congrue impleri non possunt, nisi adest vera necessitas.

Can. 943 - l. Provisio officii, quod de iure non vacat, ipso iure nulla est nec subsequenti officii vacatione convalidatur.

                  2. Si vero agitur de officio, quod de iure ad tempus determinatum confertur, provisio canonica intra sex menses, antequam hoc tempus elapsum est, fieri potest et effectum habet a die officii vacationis.

                  3. Promissio alicuius officii, a quocumque est facta, nullum effectum canonicum habet.

Can. 944 - Officium de iure vacans, quod forte ab aliquo illegitime possidetur, conferri potest, dummodo ad normam iuris declaratum sit eam possessionem non esse canonicam et de hac declaratione mentio fiat in litteris collationis.

Can. 945 - Qui, alium neglegentem vel impeditum supplens, officium confert, nullam inde potestatem acquirit in personam, cui collatum est, sed huius condicio iuridica eadem est, ac si provisio canonica ad ordinariam normam iuris facta esset.
 
Can. 946 - Officii provisio facta ex metu gravi iniuste incusso, dolo, errore substantiali vel simoniace ipso iure nulla est.

Art. I
 DE ELECTIONE
 

Can. 947 - 1. Si cui coetui est ius eligendi ad officium, electio, nisi aliter iure cautum est, numquam differatur ultra trimestre utile ab accepta notitia de officii vacatione computandum; quo termino inutiliter elapso auctoritas competens, cui ius confirmandi electionem vel ius providendi successive competit, officio vacanti libere provideat.

                 2. Auctoritas competens officio vacanti libere providere potest etiam si coetus ius eligendi alio modo amisit.
 
Can. 948 - 1. Salvo iure particulari coetus praeses electores convocet loco ac tempore ipsis convenienti; convocatio, si personalis esse debet, valet, si fit vel in loco domicilii aut quasi-domicilii vel in loco commorationis.

                 2. Si quis ex vocandis neglectus et ideo absens est, electio valet, sed ad eius petitionem debet probata praeteritione et absentia ab auctoritate competenti rescindi etiam post confirmationem, dummodo ad normam iuris constet recursum saltem intra triduum ab accepta notitia de electione computandum interpositum esse.

                 3. Si vero plures quam tertia pars electorum neglecti sunt, electio est ipso iure nulla, nisi omnes neglecti reapse interfuerunt.
 
Can. 949 - 1. Convocatione canonice facta ius suffragium ferendi pertinet ad eos, qui praesentes sunt loco et die in convocatione statutis excluso iure valide ferendi suffragia per epistulam vel procuratorem, nisi aliter iure cavetur.

                  2. Si quis ex electoribus praesens in domo est, in qua fit electio, sed electioni ob infirmam valetudinem interesse non potest, suffragium eius scriptum a scrutatoribus exquiratur.
 
Can. 950 - Etsi quis plures ob titulos ius suffragium nomine proprio ferendi habet, non potest nisi unum ferre.
 
Can. 951 - Nemo coetui extraneus admitti potest ad suffragium ferendum; secus electio ipso iure nulla est.
 
Can. 952 - Si libertas in electione quoquo modo impedita est, electio ipso iure nulla est.
 
Can. 953 - 1. Inhabilis est suffragium ferendi:

1 incapax actus humani;

2 carens voce activa;

3 qui fidem catholicam publice abiecit vel a communione cum Ecclesia catholica publice defecit.

                  2. Si qui ex praedictis admittitur, eius suffragium est nullum, sed electio valet, nisi constat eo dempto electum non rettulisse requisitum numerum suffragiorum.
 
Can. 954 - 1. Suffragium est nullum, nisi est:

1 liberum, et ideo nullum est suffragium, si elector metu gravi aut dolo directe vel indirecte adactus est ad eligendam certam personam aut plures disiunctim;

2 secretum, certum, absolutum, determinatum reprobata contraria consuetudine.

                  2. Condiciones ante electionem suffragio appositae tamquam non adiectae habentur.
 
Can. 955 - 1. Antequam incipit electio, designentur ex gremio coetus duo saltem scrutatores.

                  2. Scrutatores suffragia colligant et coram praeside electionis inspiciant, an schedularum numerus respondeat numero electorum, suffragia ipsa scrutentur palamque faciant, quot quisque rettulerit.

                  3. Si numerus suffragiorum non aequatur numero eligentium, nihil est actum.

                  4. Schedulae statim peracto unoquoque scrutinio vel post sessionem, si in eadem sessione habentur plura scrutinia, destruantur.

                  5. Omnia electionis acta ab eo, qui actuarii munere fungitur, accurate describantur et, postquam coram electoribus perlecta sunt, saltem ab eodem actuario, praeside ac scrutatoribus subscribantur atque in archivo coetus asserventur.
 
Can. 956 - 1. In electionibus, nisi aliter iure communi cavetur, id vim iuris habet, quod praesente quidem maiore parte eorum, qui convocari debent, placuit parti absolute maiori eorum, qui sunt praesentes, aut post duo inefficacia scrutinia parti relative maiori in tertio scrutinio; si vero suffragia aequalia fuerunt post tertium scrutinium, electus habeatur aetate senior, nisi agitur de electionibus inter solos clericos vel religiosos, quibus in casibus electus habeatur sacra ordinatione senior vel inter religiosos prima professione senior.

                  2. Praesidis electionis est electum praclamare.

Can. 957 - 1. Electio scripto vel alio legitimo modo statim intimanda est electo.

                  2. Electus debet intra octiduum utile a, recepta intimatione computandum manifestare praesidi coetus, utrum electionem acceptet necne; secus electio effectum non habet.

                  3. Si electus non acceptat, omne ius ex electione ortum amittit nec electio subsequenti acceptatione convalidatur; rursus autem eligi potest; coetus intra mensem a cognita notitia de electione non acceptata computandum ad novam electionem procedere debet.
 
Can. 958 - Electus acceptatione electionis, si confirmatione non eget, officium pleno iure statim obtinet, nisi aliter iure cavetur; secus non acquirit nisi ius ad exigendam confirmationem electionis.
 
Can. 959 - 1. Electus, si electio confirmatione indiget, debet non ultra octo dies a die acceptatae electionis computandos confirmationem ab auctoritate competenti petere per se vel per alium; secus omni iure ex electione orto privatur, nisi probat se a petenda confirmatione iusto impedimento fuisse detentum.

                  2. Ante acceptam confirmationem electo non licet se immiscere administrationi officii et actus ab eo forte positi nulli sunt.
 
Can. 960 - 1. Auctoritati competenti, si electum repperit idoneum et electio ad normam iuris peracta est, confirmationem denegare non licet.

                  2. Recepta confirmatione electus pleno iure officium obtinet, nisi aliter iure cavetur.
 

Art. II
DE POSTULATIONE
 

Can. 961 - Electores; si electioni illius, quem aptiorem putant ac praeferunt, impedimentum canonicum obest, a quo dispensari potest, suis suffragiis eum possunt, nisi aliter iure cavetur, ab auctoritate competenti postulare.

Can. 962 - Ut postulatio vim habeat, saltem duae ex tribus partibus suffragiorum requiruntur; secus ad electionem procedatur, ac si nihil actum sit.
 
Can. 963 - 1. Coetus postulationem quam primum nec ultra octo dies mittere debet ad auctoritatem competentem, ad quam pertinet electionem confirmare; quae auctoritas, si potestatem ab impedimento dispensandi non habet et postulationem admittere vult, dispensationem ab auctoritate competenti obtinere debet; si non requiritur confirmatio, postulatio mitti debet ad auctoritatem competentem ad dispensationem concedendam.

                  2. Si intra praescriptum tempus postulatio missa non est, ipso iure nulla est et coetus pro ea vice ius eligendi amittit, nisi probat se a mittenda postulatione iusto impedimento detentum fuisse.

                  3. Postulato nullum ius acquiritur ex postulatione; quam admittendi auctoritas competens obligatione non tenetur.

                  4. Postulationem ad auctoritatem competentem missam electores revocare non possunt.
 
Can. 964 - 1. Non admissa ab auctoritate competenti postulatione ius eligendi ad coetum redit.

                  2. Admissio vero postulationis statim intimetur postulato et servetur can. 957, 2 et 3.

                  3. Qui admissam postulationem acceptat, pleno iure statim officium obtinet.

CAPUT II

DE ADMISSIONE OFFICII

Can. 965 - 1. Amittitur officium praeter alios casus iure praescriptos elapso tempore determinato, expleta aetate iure definita, renuntiatione, translatione, amotione necnon privatione.

                  2. Resoluto quovis modo iure auctoritatis, a qua est collatum, officium non amittitur, nisi aliter iure cavetur.

                  3. Elapso tempore determinato vel expleta aetate iure definita amissio officii effectum habet tantum a momento, quo ab auctoritate competenti scripto intimata est.

                  4. Ei, qui ob expletam aetatem iure definitam aut renuntiationem offcium amittit, titulus emeriti conferri potest.
 
Can. 966 - Amissio officii, quae effectum sortita est, quam primum omnibus nota fiat, quibus aliquod ius in provisione canonica officii competit.

Art. I
DE RENUNTIATIONE
 

Can. 967 - Qui sui compos est, potest officio iusta de causa renuntiare.

Can. 968 - Renuntiatio facta ex metu gravi et iniuste incusso, dolo, errore substantiali aut simoniace ipso iure nulla est.
 
Can. 969 - Renuntiatio, ut valeat, scripto vel coram duobus testibus auctoritati fieri debet, cui provisio canonica officii, de quo agitur, competit; nisi acceptatione eget, statim effectum sortitur.
 
Can. 970 - 1. Renuntiatio, quae acceptatione eget, effectum sortitur, postquam renuntianti acceptatio renuntiationis intimata est; si vero intra tres menses renuntianti acceptatio renuntiationis intimata non est, renuntiatio omni vi caret.

                  2. Renuntiatio nonnisi antequam eius acceptatio intimata est, a renuntiante revocari potest.

                  3. Auctoritas renuntiationem iusta et proportionata causa non innixam ne acceptet.
 
Can. 971 - Ille, qui officio renuntiavit, idem officium alio ex titulo consequi potest.
 

Art. II
DE TRANSLATIONE
 

Can. 972 - 1. Translatio ab eo tantum fieri potest, qui ius habet providendi officio, quod amittitur, et simul officio, quod confertur.

                 2. Si translatio fit invito eo, qui officium detinet, requiritur gravis causa et servetur modus procedendi iure praescriptus salvis normis circa sodales instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum et firmo semper iure rationes contrarias exponendi.

                 3. Translatio ut effectum sortiatur, scripto intimanda est.
 
Can. 973 - 1. In casu translationis prius officium vacat capta possessione canonica alterius officii, nisi aliter iure cautum aut ab auctoritate competenti praescriptum est.

                  2. Remunerationem cum priore officio conexam translatus percipit, donec alterius possessionem canonicam ceperit.
 

Art. III
DE AMOTIONE
 

Can. 974 - 1. Ab officio aliquis amovetur sive decreto ab auctoritate competenti legitime lato servatis quidem iuribus forte ex contractu quaesitis sive ipso iure ad normam can. 976.

                  2. Decretum amotionis ut effectum sortiatur, scripto intimandum est.
 
Can. 975 - 1. Nisi aliter iure cavetur, ab officio quod confertur ad tempus indeterminatum non potest aliquis amoveri nisi gravi de causa et servato modo iure praescripto; idem valet, ut quis ab officio, quod ad tempus determinatum confertur, amoveri possit, antequam hoc tempus elapsum est.

                  2. Ab officio, quod secundum iuris praescripta alicui confertur ad prudentem discretionem auctoritatis competentis, potest aliquis iusta de causa de iudicio eiusdem auctoritatis aestimanda amoveri aequitate servata.
 
Can. 976 - 1. Ipso iure ab officio amovetur:

1 qui statum clericalem amisit;

2 qui fidem catholicam publice abiecit vel a communione cum Ecclesia catholica publice defecit;

3 clericus, qui matrimonium, etsi civile tantum, attentavit.

                  2. Amotio, de qua in 1, nn. 2 et 3, urgeri tantum potest, si de eadem auctoritatis competentis declaratione constat.
 
Can. 977 - Si quis non quidem ipso iure, sed per decretum auctoritatis competentis amovetur ab officio, quo eiusdem subsistentiae providetur eadem auctoritas curet, ut ipsius subsistentiae per congruum tempus prospiciatur, nisi aliter provisum est.

Art. IV
DE PRIVATIONE
 

Can. 978 - Privatio officii nonnisi in poenam delicti infligi potest.
 

TITULUS XXI

DE POTESTATE REGIMINIS
 

Can. 979 - 1. Potestatis regiminis, quae ex divina institutione est in Ecclesia, ad normam iuris habiles sunt, qui in ordine sacro sunt constituti.

                  2. In exercitio potestatis regiminis ceteri christifideles ad normam iuris cooperari possunt.
 
Can. 980 - 1. Potestas regiminis alia est fori externi, alia fori interni sive sacramentalis sive non sacramentalis.

                  2. Si potestas regiminis exercetur pro solo foro interno, effectus, quos eius exercitium natum est habere pro foro externo, in hoc foro non recognoscuntur, nisi quatenus id determinatis pro casibus iure statuitur.

Can. 981 - 1. Potestas regiminis ordinaria ea est, quae ipso iure alicui officio adnectitur; delegata, quae ipsi personae non mediante officio conceditur.

                  2. Potestas regiminis ordinaria potest esse sive propria sive vicaria.
 
Can. 982 - 1. Facultates habituales reguntur praescriptis de potestate delegata.

                  2. Facultas habitualis vero Hierarchae concessa, nisi in eius concessione aliter cautum est aut electa est industria personae, non perimitur resoluto iure Hierarchae, cui concessa est, sed transit ad quemvis Hierarcham, qui ei in regimine succedit.
 
Can. 983 - 1. Ei, qui delegatum se asserit, incumbit onus probandae delegationis.

                  2. Delegatus, qui sive circa res sive circa personas fines sui mandati excedit, nihil agit.

                  3. Fines sui mandati excedere non intellegitur delegatus, qui alio modo ac in mandato determinatur, ea peragit, ad quae delegatus est, nisi modus ab ipso delegante ad validitatem est praescriptus.

Can. 984 - 1. Hierarchae sunt praeter Romanum Pontificem imprimis Patriarcha, Archiepiscopus maior, Metropolita, qui Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest, atque Episcopus eparchialis necnon illi, qui eis interim in regimine ad normam iuris succedunt.

                 2. Hierarchae loci, praeter Romanum Pontificem, sunt Episcopus eparchialis, Exarchus, Administrator apostolicus, ii, qui, si praedicti desunt, interim legitime succedunt in regimine, itemque Protosyncellus et Syncellus; Patriarcha vero, Archiepiscopus maior, Metropolita, qui Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest, necnon illi, qui eis interim in regimine ad normam iuris succedunt, sunt Hierarchae loci tantum circa eparchiam, quam regunt, firmo can. 101.

                  3. Superiores maiores in institutis vitae consecratae, qui potestate regiminis ordinaria praediti sunt, etiam sunt Hierarchae, sed non loci.
 
Can. 985 - 1. Potestas regiminis distinguitur in legislativam, exsecutivam et iudicialem.

                  2. Potestas legislativa exercenda est modo iure praescripto et ea, quam in Ecclesia habet legislator infra supremam Ecclesiae auctoritatem, delegari valide non potest, nisi aliter iure communi cavetur; a legislatore inferiore lex iuri superiori contraria valide ferri non potest.

                  3. Potestas iudicialis, quam habent iudices aut collegia iudicialia, exercenda est modo iure praescripto et delegari valide non potest nisi ad actus cuivis decreto aut sententiae praeparatorios perficiendos.
 
Can. 986 - Potestatem exsecutivam aliquis, etsi extra fines territorii exsistens, exercere potest in subditos, etiam a territorio absentes, nisi aliter iure communi cavetur vel ex natura rei constat; in peregrinos in territorio actu degentes, si agitur de favoribus concedendis aut de exsecutioni mandando sive iure communi sive iure particulari, quo ipsi ad normam can. 1491, 3 tenentur.

Can. 987 - Quae iure communi et iure particulari Ecclesiae sui iuris nominatim Episcopo eparchiali in ambitu potestatis regiminis exsecutivae tribuuntur, intelleguntur competere soli Episcopo eparchiali et Exarcho exclusis Protosyncello et Syncellis nisi de mandato speciali.
 
Can. 988 - 1. Potestas exsecutiva ordinaria delegari potest sive ad actum sive ad universitatem casuum, nisi aliter iure expresse cavetur.

                 2. Potestas exsecutiva a Sede Apostolica vel a Patriarcha delegata subdelegari potest sive ad actum sive ad universitatem casuum, nisi electa est industria personae aut subdelegatio est expresse prohibita.

                 3. Potestas exsecutiva delegata ab alia auctoritate potestatem ordinariam habente, si ad universitatem casuum delegata est, in singulis tantum casibus subdelegari potest; si vero ad actum aut ad actus de terminatos delegata est, subdelegari valide non potest nisi de expressa concessione delegantis.

                 4. Nulla potestas subdelegata iterum valide subdelegari potest, nisi id expresse a delegante concessum est.
 
Can. 989 - Potestas exsecutiva ordinaria necnon potestas ad universitatem casuum delegata late interpretanda est, alia vero quaelibet stricte; cui tamen potestas delegata est, ea quoque intelleguntur concessa, sine quibus eadem potestas exerceri non potest.
 
Can. 990 - 1. Potestas exsecutiva pluribus delegata praesumitur eisdem delegata singillatim.

                  2. Pluribus singillatim ad idem negotium agendum delegatis, qui prius negotium tractare incohavit, alios ab eodem agendo excludit, nisi postea impeditus est aut in negotio peragendo ulterius procedere noluit.

                  3. Pluribus collegialiter ad negotium agendum delegatis omnes procedere debent secundum praescripta de actibus collegialibus statuta, nisi in mandato aliter cautum est.
 
Can. 991 - 1. Potestas ordinaria amittitur amisso officio, cui adnexa est.

                  2. Nisi aliter iure cavetur, suspenditur potestas ordinaria, si contra privationem vel amotionem ab officio legitime appellatur vel recursus interponitur.
 
Can. 992 - 1. Potestas delegata amittitur expleto mandato; elapso tempore collationis vel exhausto numero casuum, pro quibus collata est; cessante causa finali delegationis; revocatione delegantis delegato directe intimata necnon renuntiatione delegati deleganti facta et ab eo acceptata; non autem resoluto iure delegantis, nisi ex appositis clausulis apparet.

                 2. Actus vero ex potestate delegata, quae exercetur pro solo foro interno, positus per inadvertentiam elapso tempore vel exhausto numero casuum validus est.
 
Can. 993 - Potestas regiminis exsecutiva non suspenditur interposito recursu, nisi aliter iure communi expresse cavetur.

Can. 994 - In errore communi de facto aut de iure itemque in dubio positivo et probabili sive iuris sive facti supplet Ecclesia pro foro et externo et interno potestatem regiminis exsecutivam.
 
Can. 995 - Praescripta iuris de potestate regiminis exsecutiva valent, nisi aliter iure communi cavetur vel ex natura rei constat, etiam de potestate, de qua in cann. 441, 1 et 511, 1 et de facultatibus, quae ad validam sacramentorum celebrationem aut ministrationem iure requiruntur.

 

TITULUS XXII

DE RECURSIBUS ADVERSUS DECRETA ADMINISTRATIVA
 

Can. 996 - Quae in canonibus huius tituli de decretis statuuntur, applicanda sunt ad omnes actus administrativos singulares, qui in foro externo ex quavis legitima potestate in Ecclesia extra iudicium ponuntur, eis exceptis, qui a Romano Pontifice vel a Concilio Oecumenico feruntur.
 
Can. 997 - 1 Qui se decreto gravatum esse censet, potest ad auctoritatem superiorem ei, qui hoc decretum tulit, ad normam iuris recurrere.

                  2. Primus recursus adversus decreta Protosyncelli vel Syncellorum ad Episcopum eparchialem interponitur, adversus vero decreta eorum, qui ex potestate delegata agunt, ad delegantem.
 
Can. 998 - 1. Valde optandum est, ut, si quis gravatum se decreto putat, non fiat inter ipsum et decreti auctorem contentio, sed inter eos de aequa solutione quaerenda tractetur, gravibus quoque hominibus ad mediationem vel studium forte adhibitis ita, ut per voluntariam decreti emendationem vel per iustam compensationem vel per aliam idoneam viam controversia dirimatur.

                  2. De his auctoritas superior partes hortetur, antequam recursum recipit.
 
Can. 999 - 1. Antequam aliquis recursum interponit, debet revocationem vel emendationem decreti scripto ab eiusdem auctore petere intra peremptorium terminum decem dierum a die intimationis decreti computandum; qua petitione facta etiam suspensio exsecutionis ipso iure petita intellegitur.

                  2. Obligatio petendi revocationem vel emendationem decreti non urget, si agitur de primo recursu adversus decreta, de quibus in can. 997, 2, vel si agitur de ulterioribus recursibus exceptis recursibus adversus decreta Episcopi Eparchialis, quibus quivis primus recursus decisus est.
 
Can. 1000 - 1. In casibus, in quibus recursus suspendit decreti exsecutionem, idem efficit etiam petitio, de qua in can. 999, 1.

                    2. In ceteris casibus, nisi intra decem dies a recepta petitione computandos auctor decreti exsecutionem eius suspendit, potest suspensio interim peti ab auctoritate superiore, quae eam decernere potest tantum gravi de causa et cauto, ne quid salus animarum detrimenti capiat; si postea recursus interponitur, auctoritas, quae de recursu videt, decernat, utrum suspensio exsecutionis decreti sit confirmanda an revocanda.

                    3. Si nullus recursus intra statutum terminum adversus decretum interpositus est vel si recursus tantum ad petendam reparationem damnorum interpositus est, suspensio exsecutionis decreti ipso iure cessat.
 
Can. 1001 - 1. Recursus interponi debet intra peremptorium terminum quindecim dierum.

                    2. Terminus quindecim dierum decurrit:

1 in casu, in quo petitio revocationis vel emendationis decreti praemittenda est, ex die intimationis decreti, quo auctor prius decretum emendavit vel petitionem reiecit, aut, si nihil decrevit, ex tricesimo die a recepta petitione computando;

2 in ceteris casibus ex die, quo decretum intimatum est.
 
Can. 1002 - Auctoritas superior decretum, quo recursus deciditur, intra sexaginta dies a recepto recursu computandos ferre debet, nisi ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris alios terminos statuit; si vero hoc factum non est et recurrens scripto petit, ut hoc decretum feratur, tricesimo die ab hac petitione recepta computando, si etiam tunc nihil factum est, recursus pro reiecto habetur ac si eo die per decretum reiectus sit ita, ut novus recursus adversus eum interponi possit.
 
Can. 1003 - In recursibus adversus decreta administrativa servetur congrua congruis referendo can. 1517; recurrens semper ius habet procuratorem vel advocatum adhibendi vitatis inutilibus moris; immo patronus ex officio constituatur, si recurrens patrono caret et auctoritas superior eum necessarium censet; semper tamen potest auctoritas superior iubere recurrentem ipsum comparere, ut interrogetur.
 
Can. 1004 - Auctoritas superior, quae de recursu videt, potest decretum non solum confirmare vel nullum declarare, sed etiam rescindere et revocare, non vero emendare, nisi iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris etiam haec potestas auctoritati superiori tribuitur.
 
Can. 1005 - Etsi decretum ab auctoritate superiore confirmatum, nullum declaratum, rescissum, revocatum vel emendatum est, de reparatione damnorum, si forte debetur, respondit ille, qui primum decretum tulit; auctoritas superior vero eatenus tantum respondet, quatenus ex suo decreto damna obvenerunt.
 
Can. 1006 - Recursus adversus decretum administrativum Patriarchae, etsi agitur de decreto, quod eparchiam Patriarchae respicit, vel de decreto, quo Patriarcha recursum decidit, fit ad specialem coetum Episcoporum ad normam iuris particularis constituendum, nisi quaestio ad Sedem Apostolicam defertur; adversus decisionem huius coetus non datur ulterior recursus salva provocatione ad ipsum Romanum Pontificem.


*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 11, pp. 1148-1259

 

Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 

top