 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SOROCABANA*
NOVA CONSTITUITUR PROVINCIA ECCLESIASTICA SOROCABANA
EADEMQUE AD METROPOLITANAM SEDEM ATTOLLITUR
Brasilienses fideles ob oculos usque versantur, de quibus haud parum
sollicitamur, ut floridiorem statum consequantur et humanum spiritalemque
progressum assequantur. Quandoquidem Fratres Episcopi quorum interest
poposcerunt ut, disiunctis nonnullis territoriis Provinciae ecclesiasticae
Sancti Pauli, idem sentiente Conferentia Episcopali Brasiliensi, nova conderetur
Provincia, quae locaretur in urbe Sorocaba, eademque ad gradum metropolitanae
Ecclesiae attolleretur, his precibus benigne concedendum esse duximus. Idcirco
comprobante Venerabili Fratre Carolo Furno, Archiepiscopo titulo Abaritano atque
in Brasilia Apostolico Nuntio, Apostolica Nos usi potestate quae sequuntur
decernimus.
Sorocabanam dioecesim a Provincia ecclesiastica Sancti Pauli separamus quam
pariter ad dignitatem metropolitanae Ecclesiae evehimus omnibus iuribus fruentem
quibus ceterae metropolitanae Ecclesiae. Nova Provincia ecclesiastica
complectitur Ecclesiam Sorocabanam, veluti sedem metropolitanam atque
suffraganeas dioeceses Iundiaiensem, Itapevensem et Registrensem, quae videlicet
a Provincia Sancti Pauli seiunguntur. Ad statum dignitatemque archiepiscopi et
metropolitae Venerabilem Fratrem Iosephum Lambert, ad praesens Episcopum
Sorocabanum, attollimus, ad iuris canonici norma. Ad haec tandem perficienda
Venerabilem Fratrem Carolum Furno, quem supra diximus, legamus, vel eo absente,
Sanctae Sedis in Brasilia partes sustinentem, factis opportunis facultatibus
etiam subdelegandi quemvis alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum.
Authenticum exemplar demum actae rei ad Congregationem pro Episcopis diligenter
mittatur, quibuslibet rebus minime officientibus.
Datum Romae, apud S. Petrum die undetricesimo mensis Aprilis, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo altero, Pontificatus Nostri quarto decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Franciscus Chiaurri,
Protonot. Apost.
Franciscus Cascone, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 1, pp. 5-6
© Copyright 1991
- Libreria Editrice Vaticana
|