 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ACCRAËNSIS*
IN GANAE FINIBUS NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA CONSTITUITUR
ACCRAËNSIS NOMINE
Quae maiori Christifidelium spirituali bono proficiunt, ea, pro gravissimo
Nostro munere Pastoris et Patris universae catholicae Ecclesiae sedula navitate
satagimus praestare. Qua re libentes accipiendam esse remur sententiam
Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium atque Praesulum Congregationi
pro Gentium Evangelizatione praepositorum, qui, auditis quorum interest votis ac
favente eidem rei Venerabili Fratre Abrahamo Kattumana, Archiepiscopo titulo
Cebaradesensi atque in Gana Apostolico Pronuntio, censuerunt nuper in eadem
Natione, ubi in praesens duae sunt provinciae ecclesiasticae, videlicet Litoris
Capitis ac Tamalensis, tertiam constituendam esse Accraënsem nomine, cuius
metropolitana Sedes exstabit Accrae, in urbe principe istius Rei publicae. Summa
igitur Apostolica potestate usi Accraënsem dioecesim, a Pio PP. XII, Decessore
Nostro rec. mem., die XVIII mensis Aprilis anno Iubilaei MCML per Apostolicas
sub plumbo Litteras « Laeto animo » conditam, metropolitanam facimus
archidioecesim eodem servato nomine, omnibus datis iuribus et officiis talium
Sedium propriis; qua quidem, uti metropolitana Ecclesia, una cum suffraganeis
dioecesibus Ketaënsi-Hoënsi, hucusque ad provinciam ecclesiasticam Litoris
Capitis pertinente, et Koforiduana, hoc ipso die per alias Apostolicas sub
plumbo Litteras condita, novam provinciam ecclesiasticam Accraënsem nomine
constituimus.
Insuper Venerabilem Fratrem Dominicum Kodwo Andoh, primum Archiepiscopum
Metropolitam Accraënsem nominamus, factis iuribus et obligationibus pariter
impositis, quae ad Metropolitas pertinent. Haec vero quae praescripsimus adducat
ad exitum Venerabilis Frater Abrahamus Kattumana, quem diximus, vel ab eo
delegatus sacerdos, necessariis factis facultatibus. Re autem ad effectum
adducta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium
Evangelizatione rite mittantur. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in
posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Iulii, anno Domini millesimo
nongentesimo nonagesimo altero, Pontificatus Nostri quarto decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 2, pp. 119-120
© Copyright 1991
- Libreria Editrice Vaticana
|