|
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TABUKENSIS*
NOVUS CONSTITUITUR VICARIATUS APOSTOLICUS TABUKENSIS
APPELLANDUS
Philippinarum Insularum fideles ob oculos usque versantur, de quibus haud
parum sollicitamur, ut floridiorem statum consequantur et humanum spiritalemque
progressum obtineant. Quapropter cum Venerabiles Patres, Congregationi pro
Gentium Evangelizatione Praepositi, quorum interest accepto favorabili voto,
poposcerunt ut novus Vicariatus Apostolicus in illis locis constitueretur, haec
quae sequuntur statuimus et decernimus Apostolica Nostra suffulti auctoritate
Territorium quod complectitur provincias civiles quas incolae Kalinga-Apayao
appellant a Vicariatu Apostolico Montano distrahimus, idque deinde novum
Vicariatum Apostolicum constituet Tabukensem positum vero intra Provinciae
Ecclesiasticae Tuguegaraoanae terminos atque apostolicis curis Congregationis
Immaculati Cordis Mariae sodalium demandatum. Ipsius porro fines iidem erunt ac
duarum Provinciarum civilium quas Kalinga-Apayao vocant. Episcopi insuper
Vicarii Apostolici Pro Cathedra in templo ponatur Sancto Villelmo Eremitae
dicato, eodemque in urbe Bulanao sito. Ad haec tandem perficienda Venerabilem
Fratrem Ioannem Vincentium Moreni, Archiepiscopum titulo Turrensem in Mauretania
legamus, factis opportunis facultatibus etiam subdelegandi quemvis alium virum
in ecclesiastica dignitate constitutum. Authenticum exemplar demum actae rei ad
Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittatur, quibuslibet
rebus minime officientibus.
Datum Romae apud S. Petrum die sexto mensis Iulii
anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo altero, Pontificatus Nostri quarto
decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 1, pp. 8-9
© Copyright 1991
- Libreria Editrice Vaticana
|