 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
NACALANA*
EX QUODAM SEIUNCTO TERRITORIO ARCHIDIOECESIS
NAMPULENSIS, NOVA CONDITUR DIOECESIS NACALANA APPELLANDA
In Mozambicano agro, Domino validam opem ferente, christianum
nomen iam large diffundi laetanter conspicimus ibidemque clarum locum obtinere.
Nos autem ecclesiastica Instituta rerum condicionibus commodare properamus, ne
quid illic religio patiatur detrimenti. In sententiam igitur convenientes
Congregationis pro Gentium Evangelizatione, Nostra usi Apostolica auctoritate et
potestate, quae sequuntur statuimus et iubemus. Territorium, quondam quod
provincia dicebatur Insulae Mozambicanae atque ad archidioecesim Nampulensem
pertinens, novam posthac constituet dioecesim, Nacalanam appellandam,
quam insuper suffraganeam reddimus metropolitanae Ecclesiae Nampulensi.
Episcopalem deinde cathedram in templo ponimus Beatissimae Virgini Mariae a Bono
Itinere dicato, eodemque in urbe Nacala sito. Ad ea tandem explenda quae per has
litteras iussimus, legamus Venerabilem Fratrem Hyacinthum Berloco,
Archiepiscopum titulo Fidenatensem atque in Mozambico Apostolicum Delegatum,
factis necessariis opportunisque facultatibus subdelegandi etiam quemlibet virum
in ecclesiastica dignitate constitutum. Re demum ad exitum perducta, documenta
conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium
Evangelizatione mittantur. Contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Octobris, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri tertio
decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium
Evang. Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXIV (1992), n. 11, p. 108
© Copyright 1991
- Libreria Editrice Vaticana
|