 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TELSENSIS
*
PRAELATURA KLAIPEDENSIS UNIONE EXSTINCTIVA DIOECESI
TELSENSI CONIUNGITUR
Peculiares ob rerum condiciones illa in regione nationeque multos quidem annos
Praelatura ipsa Klaipedensis suum non modo habuit momentum verum apostolatum
quoque frugiferum praestitit in vita et opera Ecclesiae Catholicae intra
Lituaniae dilectissimae fines. Cum autem rebus inibi penitus conversis idem
nuperius sacrorum Antistes illam dicionem finitimamque simul efficienter
gubernaret dioecesim, visum est nimirum ei, Venerabili Fratri Antonio Vaicius
Episcopo Telsensi, ab hac petere Apostolica Sede ad mentem profecto totius
Conferentiae Episcoporum Lituaniae, ut eadem territorialis Praelatura
Klaipedensis Ecclesiam accederet ad Telsensem. Quandoquidem huius rei
opportunitatem plane perspicimus precesque admotas libenter proinde suscipimus,
haec quae sequuntur edicimus fierique volumus. Statuimus enim ac perpetuum in
modum decernimus ut Praelatura territorialis Klaipedensis coniungatur dioecesi
Telsensi unione quam appellant exstinctivam, quae idcirco accipiet in se
comprehendetque fines ac loca prioris Praelaturae Klaipedensis. Aucta sic
ecclesiastica dicio propter eiusdem Praelaturae insertionem in posterum prae se
nomen feret dioecesis Telsensis. Haec vero ut consilia Nostra in actum
deducantur designamus Venerabilem Fratrem Iustum Mullor García,
Archiepiscopum titulo Emeritensem Augustanum atque in Lituania Apostolicum
Nuntium exsecutorem aut illo forte absente negotiorum Apostolicae Sedis in
Lituania procuratorem, quibus cunctas tribuimus necessarias opportunasque agendi
facultates, etiam subdelegandi ad effectum de quo hic agitur quemvis virum in
ecclesiastica dignitate constitutum, officio simul addito ad Congregationem pro
Episcopis germanum exemplar actus ipsius peractae huius exsecutionis reddendi,
cum primum fieri id potuerit. Apostolicas demum Nasce Litteras tam in praesens
quam in subsequens valere iubemus tempus contrariis quibuslibet causis nequaquam
obsistentibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo quarto mensis
Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus
Nostri decimo quarto.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef.
|
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIV (1992), n. 6, pp. 478-479
© Copyright 1991
- Libreria Editrice Vaticana
|