 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TLAPENSIS*
DISTRACTIS TERRITORIIS A DIOECESI CHILPANCINGENSI-CHILAPENSI
NOVA DIOECESIS ERIGITUR TLAPENSIS
Efflorescentem Mexici communitatem ecclesialem catholicam permagno nuper ex
Dei Omnipotentis beneficio prope quidem ac veluti in conspectu licuit Nobis
multipliciter cognoscere et experiri, quin immo et diutius inter eius pastores
fidelesque fruttuose deversari, ubi mirabiles vitae christianae progressiones
coniunctas deprehendimus cum augescentibus usque singularum inibi Ecclesiarum
necessitatibus pastoralibus. Has vero iam pridem conspicatus Venerabilis Frater
Ephraem Ramos Salazar sua in dicione Chilpancingensi-Chilapensi preces ad hanc
admovit Apostolicam Sedem ut, quo efficientius procuraretur apostolatus opus
apud auctam populi catholici multitudinem, suae finibus dioecesis rite
contractis alia conderetur dioecesana Ecclesia aliaque institueretur episcopalis
curae provincia. Cum facile huius ipsius propositi perspicimus opportunitatem,
tum complura inde etiam spiritalia commoda in omnem providemus circumiacentem
regionem defluxura. Audita proin secunda Venerabilis Fratris sententia Hieronymi
Prigione, Archiepiscopi titulo Lauriacensis et apud civitatem Mexicanam Delegati
Apostolici acceptoque item consilio Congregationis pro Episcopis, de potestatis
Nostrae plenitudine haec quae subsequuntur decernimus omninoque fieri iubemus. A
finibus dioecesis Chilpancingensis-Chilapensis loca civilia subducenda censemus
quibus vulgares appellationes: Tlapa, Alcozauca, Alpoyeca, Atlamajalcingo del
Monte, Atlixtàc, Copanatoyac, Cualàc, Huamuxtitlàn, Malinaltepec, Metlatonoc,
Olinalà, Tlacoapa, Tlalixtaquilla, Xalpatlahuac, Xochihuehuetlàn, Zapotitlàn
Tablas, quorum ex summa novam efficimus constituimusque dioecesim posterum in
tempus Tlapensem nuncupandam iisdem profecto locorum limitibus circumscriptam,
quibus cuncta oppida memorata adhuc civili lege terminantur. Sedem vero
novensilis dioecesis episcopalem in urbe instituimus « Tlapa de Comonfort » ubi
paroeciale templum Deo ad Sancti Augustini honorem dicatum rite evehimus
Cathedralis ad Ecclesiae gradum ac dignitatem, cui propterea insignia singula et
privilegia necnon liturgicos addimus honores quibus reliqua per orbem catholicum
cathedralia honestantur templa. Tlapensi pro tempore Episcopo iura ac privilegia
libentes tribuimus eumque autem etiam officiis obstringimus quibus ceteri
locorum Ordinarii sacris ex canonibus fruuntur et vinciuntur. Dioecesim hanc
novam Tlapensem suffraganeam constituimus Ecclesiae Metropolitanae Acapulcanae,
cuius simul Praesulem iuri metropolitico Archiepiscopi subdimus Acapulcani. Quo
deinceps certius praebeatur adiumentum pastori huius dioecesis, volumus
consultorum collegium ad legis communis normam primo quoque tempore instituatur.
Congruenti sustentationi Episcopi novae dicionis providebitur de Curiae
emolumentis, christifidelium stipibus necnon ex portione ipsi obtingente post
partitionem secundum praescriptum canonis 122 Codicis Iuris Canonici
perficiendam illorum nempe bonorum quae hucusque ad patrimonium communitatis
ecclesialis Chilpancingensis-Chilapensis pertinuerunt. De Seminarii aliquando
dioecesani aedificatione ad sacerdotiumque candidatorum eruditione regulae
adservabuntur iuris communis, ratione potissimum habita normarum a
Congregatione de Institutione Catholica emissarum. Cum fieri quidem commode
potuerit lecti Seminarii alumni philosophicis ac theologicis disciplinis
imbuendi necnon presbyteri studiorum complendorum causa Romam in Pontificium
Collegium Mexicanum mittentur. Ad Ecclesiae autem Tlapensis gubernationem
eiusque bonorum administrationem, dioecesani Administratoris « sede vacante »
electionem fideliumque iura et onera aliaque id genus quod spectat, iuris
canonici instituta religiose custodiuntur. Simul dioecesis novae Tlapensis
erectio canonica in actum erit deducta, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi
adscripti censebuntur in cuius finibus ecclesiasticum explent munus; reliqui
vero clerici seminariique tirones Ecclesiae isti manebunt incardinati vel etiam
incardinabuntur quo in loco legitimum detinent domicilium. Acta et documenta
quae novellam respiciunt dioecesim eiusque clericos fideles et bona, a Curia
Chilpancingensi-Chilapensi quam primum in Curiam Tlapensem erunt transvehenda.
Quam omnia ut efficaciter compleantur commemoratum Venerabilem Fratrem
Hieronymum Prigione destinamus cui necessarias et opportunas concedimus agendi
facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in
ecclesiastica dignitate constitutum, onere iniuncto ad Congregationem pro
Episcopis germanum actus exemplum peractae exsecutionis deferendi. Precati
denique vehementer Divinum Magistrum ut praesens de caelis enascenti hodie gregi
Tlapensi ipsiusque moderatori et ministris, fidelibus et religiosis sodalibus
largissimus gratiis adsit, has Apostolicas Litteras tam nunc quam tunc ratas
esse volumus suamque plenam sortiri efficacitatem virtutemque contrariis
quibusvis rebus haudquaquam obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto
mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo altero, Pontificatus Nostri
decimo quarto.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef.
|
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXIV (1992), n. 6, pp. 479-481
© Copyright 1992
- Libreria Editrice Vaticana
|