 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GHIKONGOROËNSIS*
IN RUANDA NOVA DIOECESIS CONDITUR GHIKONGOROËNSIS
Tantis quidem progressibus triginta superiores annos tantisque
christifidelium auctibus effloruerat ecclesialis communitas Butarensis in
Ruandae natione ut ipsis regionis eiusdem Episcopis convenire videretur illam
latissimam dicionem minores dividi in partes, quo nempe efficacius hominum
evangelizatio proveheretur singulaeque inibi paroeciae salutarius regerentur.
Quod ideo consilium huic exposuerunt Apostolicae Sedi fore confisi ut pontificia
auctoritate optata res ad effectum rite quam primum deduceretur. Cum vero
eiusdem partitionis constitutionisque causae validae Nobis usquequaque
probentur, libentes profecto sententiam amplexati Venerabilium Fratrum Nostrorum negotiis praepositorum Congregationis pro Gentium
Evangelizatione, hac omni de re statuimus ac fieri censemus singula quae huc
subiunguntur. A finibus Butarensis dioecesis volumus civilem provinciam, cui
vulgare nomen Ghikongoro, totam seiungi atque in sui iuris dioecesim novam,
posthac Ghikongoroënsem nuncupandam, converti, quam praeterea Metropolitanae
Ecclesiae Kigaliensi suffraganeam subdimus et iurisdictioni Congregationis pro
Gentium Evangelizatione subicimus. Episcopalis autem huius Ecclesiae sedes in
civitate ipsa esto Ghikongoro eiusque templum Deo dicatum ad Sacrae Familiae
honorem ibidem cathedralis sit aedes in posterum, omnibus additis privilegiis ac
iuribus id genus templorum propriis. Universas vero normas rationes regulas ad
dioecesium constitutionem gubernationemque spectantes sacris ex canonibus
iubemus iam nunc examussim adservari; qua de causa Venerabilem Fratrem Iosephum
Bertello, Archiepiscopum titulo Urbis Salviae et Apostolicum in Ruanda Nuntium
destinamus, ut haec consilia Nostra et iussa quam religiosissime curet
exsequenda deindeque exsecutionis actus ipsius germanum exemplar ad
Congregationem pro Gentium Evangelizatione perferendum. Dum precantes vehementer
praevidemus novae huius dioecesis constitutionem totius communitatis catholicae
Ruandensis prosperitati aedificationique profuturam, praecipimus ut Apostolicae
hae Litterae cunctam suam vim tam in praesens quam in subsequens omne exserant
tempus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Martii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo altero, Pontificatus Nostri quarto decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium
Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIV (1992), n. 9, p. 826-827
© Copyright 1992
- Libreria Editrice Vaticana
|