 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
YAMUSSUKROĖNSIS*
IN LITORE EBURNEO NOVA CONDITUR DIOECESIS YAMUSSUKROĖNSIS
NOMINE
Ad aptius prospiciendum spirituali bono atque regimini Christifidelium
degentium intra fines Buakensis Ecclesiae in Eburneo Litore, Venerabiles Fratres
Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium
Evangelizatione praepositi, re mature perpensa auditisque quorum interest votis,
censuerunt nuper ibidem novam condendam esse dioecesim. Nos vero, de universo
Dominico grege solliciti, eandem sententiam habentes ratam, haec summa
Apostolica potestate decernimus. Ab Ecclesia Buakensi distrahimus territorium
districtus civilis « Yamussukro » nuncupatum, ex eoque novam condimus dioecesim
Yamussukroėnsem appellandam, quam metropolitanae Sedi Abidianensi suffraganeam
facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione
subicimus. Praeterea huiusce novae dioecesis sedem in urbe vulgo « Yamussukro »
statuimus ibique exstans templum Sancti Augustini, Episcopi et Ecclesiae
Doctoris, ad gradum et dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus. Cetera autem
secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducat ad exitum
Venerabilis Frater Ianuarius Bolonek, Archiepiscopus titulo Madaurensis et in
eadem Natione Apostolicus Nuntius, vel ab eo delegatus sacerdos, factis
necessariis facultatibus. Re quidem acta, documenta exarentur sincerisque
exemplis ad Congregationem, quam diximus, rite mittantur. Has denique Litteras
ratas sive nunc sive in posterum esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Martii, anno Domini millesimo
nongentesimo nonagesimo altero, Pontificatus Nostri quarto decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium
Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXIV (1992), n. 9, pp. 825-826
© Copyright 1992
- Libreria Editrice Vaticana
|