The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GUVAHATINA*

NOVA DIOECESIS CONDITUR, GUVAHATINA
SCILICET INTER INDIAE FINES

 

Opitulante quidem domino, inter Indiae gentes catholicum nomen laetanter vidimus florere et latius proferri. Ideo Nos aptare properamus ecclesiastica instituta ad feliciores rerum inibi condiciones. Quapropter de sententia Congregationis pro Gentium Evangelizatione, consiliis quorum interest auditis, favente Venerabili Fratre Georgio Zur, Archiepiscopo titulo Sestensi atque in India Pronuntio apostolico, quae sequuntur decernimus et statuimus. Haud mutatis, usquedum aliter provideatur a competenti auctoritate ecclesiastica seu religiosa, sedibus et muneribus cleri, sive cuivis alii dioecesi, sive alicui Instituto vitae consecratae adhuc adscripti, qui tum ad illam ipsam Ecclesiam Shillongensem-Gauhattnam (quae posthac solummodo Shillongensis vocabitur) tum ad dioeceses Tezpurensem et Turanam pertinet, detractis nonnullis locis, novam dioecesim condimus Guvahatinam appellandam et deinde suffraganeam Metropolitanae Sedi Shillongensi habendam; quae hos districtus civiles comprehendet: Kokhrajar, Dhubri, Goalpara, Barpetta, Nalbari, Kamrup, Nagaon (de hoc tamen districtu tribus demptis subdistrictibus (v. d. Thana) Rupahihat, Kaliabar et Samugari, qui usque iuri dioecesis Tezpurensis subsunt). Episcopalem porro cathedram ponimus in templo Sancto Ioseph dicato eodemque in Guvahatina urbe posito. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Georgium Zur quem diximus legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re demum ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesima mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo altero, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. 
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXIV (1992), n. 10, pp. 937-938

 

Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 

top