The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CUMANENSIS*

IN BOLIVIA PROVINCIA ECCLESIASTICA CONDITUR CUMANENSIS

 

Necessitate adducti operae suae in id conferendae, ut populi Dei saluti quam perfectissime fieri potest ministretur » (CD, 22), Venerabiles Pastores Ecclesiasticae Provinciae Civitatis Bolivarensis, plene cum Conferentia Episcopali Venetiolana concordes, modo ab Apostolica Sede petere non dubitaverunt, ut nova apud se Ecclesiastica Provincia nomine Cumanensis condatur cognominisque dioecesis ad superiorem traducatur ordinem Metropolitanae archidioecesis. Cuiusmodi re perpensa, cum et Venerabilem Fratrem Orianum Quilici, Archiepiscopum titulo Tablensem et in Venetiola Nuntium Apostolicum, eidem proposito perficiendo assentire constet, hodie de sententia Congregationis pro Episcopis, quam plane complectimur, deque potestate Nostra Apostolica harumque Litterarum virtute haec statuimus, quae sequuntur. Cumanensem Ecclesiam a Metropolitana archidioecesi Civitatis Bolivarensis deducimus eandemque ad gradum archiepiscopalis Ecclesiae Metropolitanae evehimus, iuribus auctam ac privilegiis, quae ceterarum talis ordinis archidioecesium sunt propria, ita ut nunc condita Provincia Ecclesiastica Cumanensis ex ipsa constet Cumanensi Ecclesia ac dioecesibus Barcinonensi in Venetiola atque Margaritensi, his pariter de Provincia Civitatis Bolivarensis iam nunc demptis. Cumanensis pro tempore Antistes, iuribus ac privilegiis Metropolitae cumulatus necnon oneribus officiisque devinctus, Archiepiscopus dehinc erit ac Metropolita; qua nunc dignitate Venerabilem Fratrem Iosephum Rodríguez Figueroa insignimus, obligationibus proinde ac oneribus astrictum ipsisque iuribus ornatum ac privilegiis cum eiusmodi munere et honore cohaerentibus. Memoratus Venerabilis Frater Orianus Quilici, Nuntius Apostolicus, omnia exequenda curet, quae hic iubentes statuimus, cui debitas facultates facimus una cum facultate ad id officium alii delegandum viro in ecclesiastica dignitate constituto, unoque tempore mandamus, ut verum rei peractae exemplum litterarum cito ad Congregationem pro Episcopis transmittat. Quod reliquum est, Apostolicas has Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum XVI mensis Maii, anno MCMLXXXXII.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXIV (1992), n. 10, pp. 938-939

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 

top