The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BONTOCEN.-LAVAGEN.*

EX DISTRACTO TERRITORIO A VICARIATU APOSTOLICO MONTANO NOVUS
 INSTITUITUR VICARIATUS APOSTOLICUS BONTONCENSIS-LAVAGENSIS

 

Ad aptius in Insulis Philippinis evangelizationis operi consulendum opportunum duximus novum Vicariatum Apostolicum ibidem constituere. Qua re, Congregationis pro Gentium Evangelizatione audita probataque sententia, re attente considerata, haec quae sequuntur decernimus. A Vicariatu Apostolico Montano territorium distrahimus, quod duas complectitur provincias sermone patrio Mountain Province et Ifugao appellatas illudque Vicariatum Apostolicum constituimus Bontocensem-Lavagensem positura vero intra Provinciae ecclesiasticae Novae Segobiae terminos, iisdem circumscriptum finibus, quibus duae provinciae Mountain Province et Ifugao terminantur. Episcopi Vicarii Apostolici Pro-Cathedram in ecclesia collocamus Deo in honorem Sanctae Ritae a Cassia dicata, quae in urbe est vulgo vocata Bontoc. Ad haec omnia perficienda Venerabilem Fratrem Ioannem Vincentium Moreni, Archiepiscopum titularem Turrensem in Mauretania, in Insulis Philippinis Nuntium Apostolicum, legamus, vel quem ipse legaverit, necessariis factis facultatibus, onere imposito constitutionis Vicariatus ad effectum adductae sincerum exemplar primo quoque tempore ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittendi.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n. 


*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 2, p. 124

 

Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 

top