 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
VALLISPASCHALENSIS*
DIOECESIS CALABOCENSIS DIVIDITUR ET NOVA CONSTITUITUR
DIOECESIS VALLISPASCHALENSIS
Cum, ad aptius evangelizandas Reipublicae Venetiolae gentes regionem seu «
Estado », cui nomen Guárico, habitantes, Venerabilis Frater Helimenas Rojos
Paredes, Episcopus Calabocensis, audita Conferentia Episcopali Venetiolana, ob
amplitudinem ecclesiasticae circumscriptionis incolarumque multitudinem sibi
concreditorum, postulaverit ut ex detracto ab eadem dioecesi territorio alia
constitueretur Ecclesia localis, Nos, faventibus probatis sententiis Venerabilis
Fratris Oriani Quilici, Archiepiscopi titularis Tablensis, in Venetiola Nuntii
Apostolici, atque Congregationis pro Episcopis, Christifidelium illic degentium
utilitate considerata, haec quae sequuntur decernimus Nostrae Apostolicae
potestatis et auctoritatis usi plenitudine.
A dioecesi Calabocensi integrum distrahimus territorium civilium districtuum
vulgo « distritos » appellatorum: Monagas, Ribas, Infante et Zaraza ex iisque
novam condimus dioecesim Vallispaschalensem denominandam, iisdem circumscriptam
finibus, quibus ipsi districtus, simul sumpti, lege civili ad prresens
terminantur. Sedem episcopalem novae dioecesis in urbe collocamus sermone patrio
« Valle de la Pascua » vocata, templumque paroeciale ibi exstans Deo in honorem
Beatae Mariae Virginis a populis « Nuestra Señora de la Candelaria » dictae
dicatum, ad gradum et dignitatem Ecclesiae Cathedralis evehimus, cum privilegiis
et honoribus eiusmodi Ecclesiarum propriis. Eiusdem Sedis Episcopum pro tempore
quoad insignia, privilegia, iura simulque onera et officia ceteris Ordinariis
locorum exaequamus eumque, dioecesi Vallispaschalensi suffraganea facta
Metropolitanae Ecclesiae Cumanensis, huius Ecclesiae Archiepiscopi iuri
metropolitico subicimus.
Ut sacrorum Praesuli novae dioecesis conveniens praebeatur auxilium,
Collegium Consultorum volumus quam primum ad normam iuris eligi; utque idem
congruenter sustentetur, statuimus illi prospici dote a civilibus Rectoribus
danda, emolumentis Curiae, fidelium oblationibus et portione ei obveniente ex
divisione, secundum canonem n. 122 facienda, bonorum quae hucusque ad
patrimonium dioecesis Calabocensis pertinuerunt. Quod ad seminarii dioecesani
constitutionem spectat et formationem candidatorum ad Ordinem sacerdotalem, ius
commune servetur, prae oculis habitis etam norms a Congregatione de Institutione
Catholica propositis. Cum fieri poterit, selecti seminarii alumni philosophicis
et theologicis imbuendi necnon sacerdotes ad studia ecclesiastica complenda
Romam, ad Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum mittantur. Item sacri
canones adamussim serventur quod attinet ad novae dioecesis regimen, bonorum
ecclesiasticorum administrationem, electionem « sede vacante » Administratoris
dioecesani, fidelium iura et onera aliaque id genus. Simul ac Vallispaschalensis
dioecesis constitutio ad effectum erit adducta, sacerdotes Ecclesiae illi
ascripti censeantur, in cuius territorio ecclesiasticum detinent officium;
ceteri autem sacerdotes, clerici seminariique tirones illi incardinati maneant
vel incardinentur, in cuius territorio legítimum habent domicilium. Acta et
documenta quae ad institutam dioecesim eiusque clericos, fideles et forte bona
temporalia respiciunt, a Curia Calabocensi ad Curiam Vallispaschalensem sine
mora mittantur.
Ad haec omnia perficienda Venerabilem Fratrem Orianum Quilici, quem supra
memoravimus, legamus, vel qui actu negotia geret Nuntiaturae Apostolicae in
Venetiola, necessarias et opportunas eis tribuentes facultates, etiam delegandi,
ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate
constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis quam primum sincerum
exemplar peractae exsecutionis mittendi.
Ex Aedibus Vaticanis, die vicesimo quinto mensis Iulii, anno Domini millesimo
nongentesimo nonagesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXIV (1992), n. 11, pp. 1053-1055
© Copyright 1992
- Libreria Editrice Vaticana
|