|
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS
SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
FIDEI DEPOSITUM
QUA CATHOLICAE ECCLESIAE CATECHISMUS POST CONCILIUM
OECUMENICUM VATICANUM II INSTAURATUS PUBLICI IURIS FIT VENERABILIBUS
FRATRIBUS CARDINALIBUS , ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, PRESBYTERIS, DIACONIS
CETERISQUE POPULI DEI MEMBRIS
I
INTRODUCTIO
Fidei depositum custodiendum Dominus Ecclesiae suae dedit, quod quidem munus
Ipsa indesinenter explet. Concilii Oecumenici Vaticani II, triginta ante annos a
Decessore Nostro Ioanne XXIII fel. rec. sollemniter inchoati, mens atque optatum
eo spectabant, ut Ecclesiae apostolica atque pastoralis missio apta in luce
poneretur, et ita veritatis evangelicae fulgor homines alliceret cunctos ad
inquirendam accipiendamque Christi caritatem supereminentem.1
His congressionibus Ioannes Pp. XXIII munus praecipuum concredidit aptius
tuendi explicandique catholicae doctrinae pretiosum depositum, ut idem magis
perspicuum fieret Christifidelibus et universis bonae voluntatis hominibus. Ideo
Concilii non erat statim aetatis illius errata damnare, sed ante omnia aequo
animo niti doctrinae fidei ostendere fortitudinem venustatemque. « Huius
Concilii lumine illustrata - ait ille - Ecclesia spiritualibus divitiis
augebitur, atque novarum virium robur ex illo hauriens, intrepide futura
prospiciet tempora. ... Nostrum est ut alacres, sine timore, operi, quod nostra
exigit aetas, nunc insistamus, iter pergentes, quod Ecclesia a viginti fere
saeculis fecit ».2
Deo adiuvante, potuerunt Patres Concilii, quattuor per annos laborantes,
doctrinarum normarumque pastoralium conficere haud spernendam summam
universaeque Ecclesiae subicere. Pastores atque Christifideles ibi inveniunt
consilia ad illam efficiendam « cogitationum, operositatis, morum moralisque
virtutis, laetitiae atque spei restitutionem, quam sane Concilium ardenter
exoptavit ».3
Suam post conclusionem non destitit Concilium a vita ecclesiali concitanda.
Anno mcmlxxxv potuimus declarare: « Nobis quidem - Qui feliciter eidem
interfuimus atque eiusdem progressui navam dedimus operam - Vaticanum Secundum
semper exstitit, atque peculiari ratione manet his Nostri Pontificatus annis,
constans comparationis punctum universae Nostrae pastoralis activitatis, scite
quidem contendentes ad certam firmamque ipsius normarum accommodationem,
respectu habito cuiusque particularis Ecclesiae totiusque catholicae Ecclesiae.
Oportet sane indesinenter hunc repetere fontem ».4
Hoc mentis consilio extraordinarium convocavimus Synodi Episcoporum Coetum,
die xxv mensis Ianuarii anno mcmlxxxv, vicesima incidente anniversaria memoria a
conclusione Concilii. Huius Coetus propositum in eo erat ut gratias ageret atque
Concilii Vaticani II fructus celebraret spiritales, utque ipsius doctrinam
altius pervestigaret, quo melius ei assentiretur eiusque agnitionem
accommodationemque divulgaret.
His in rebus adiunctis, Patres synodales affirmaverunt: « Valde communiter
desideratur catechismus seu compendium totius doctrinae catholicae, tam de fide
quam de moribus, conscribendum, quod quasi punctum referentiae sit pro
catechismis seu compendiis quae in diversis regionibus componentur. Praesentatio
doctrinae talis esse debet quae sit biblica et liturgica, sanam doctrinam
praebens simul et vitae hodiernae christianorum accommodata ».5 Inde a Synodi
conclusione, Nostrum reddidimus hoc propositum, recte existimantes quod idem «
omnino respondet verae necessitati Ecclesiae Universalis et Ecclesiarum
particularium ».6
Qua de causa integro corde gratias agimus Domino hoc ipso die quo universae
Ecclesiae offerre possumus, inscriptione adhibita « Catechismus Catholicae
Ecclesiae », hunc « comparationis textum » pro catechesi renovata vivis fidei
fontibus!
Post Liturgiam renovatam atque novam Iuris Canonici Ecclesiae Latinae
codificationem catholicarumque Ecclesiarum Orientalium canonum, admodum
adiuvabit hic catechismus totius vitae ecclesialis renovationem a Concilio
Oecumenico Vaticano Secundo exoptatam atque ad praxim deductam.
II
ITER ATQUE MENS IN TEXTUS COMPARATIONE
Catholicae Ecclesiae Catechismus est fructus amplissimae cooperationis; ad
maturitatem pervenit per enixam sex annorum operam intento apertionis animo
atque ferventi ardore peractam.
Anno mcmlxxxvi credidimus duodecim Cardinalium Episcoporumque coetui,
Cardinali Iosepho Ratzinger praeside, munus adparandi propositum pro catechismo
a Patribus Synodalibus postulato. Redactionis Consilium, septem constans
Episcopis dioecesanis doctrinae theologicae atque catecheseos peritis, coetui
adlaboranti adfuit.
Coetus, cuius erat proponere normas atque invigilare ad laborum evolutionem,
persecutus est diligenter cuncta itinera novem subsequentium editionum
redactionis. Confectionis consilium, pro munere suo, facultatem recepit
scribendi textum, immittendi mutationes a Coetu postulatas atque invigilandi
notas multorum theologorum, explanatorum christianae doctrinae, institutorum
atque praesertim Episcoporum totius mundi, ut textum meliorem redderent.
Consilium exstitit fons fructuosarum permutationum opinionum atque
locupletationum sententiarum ad textus unitatem paremque rationem tutandam.
Cogitatum propositum amplam obstrinxit catholicorum Episcoporum
consultationem, eorum episcopalium Conferentiarum vel Synodorum, theologiae
atque catecheseos institutorum. In universum, propositum ab Episcopis benigne
admodum exceptum est. Affirmari potest eiusmodi Catechismum opus exstare
consociatae operae Episcopatus Catholicae Ecclesiae, qui magno sane animo
Nostram recepit invitationem ut particeps fieret responsalitatis hoc in incepto
ad vitam ecclesialem proxime spectanti.
Haec responsio altum gaudium Nostrum concitat, quia tot votorum congruentia
designat profecto fidei quandam symphoniam. Huius Catechismi effectio ostendit
insuper Episcopatus naturam collegialem: Ecclesiae catholicitatem testatur.
III
MATERIAE PARTITIO
Catechismus fideliter quidem atque disposite exhibere debet doctrinam
Bibliorum Sacrorum vivaeque in Ecclesia Traditionis, authentici Magisterii
pariterque spiritualis hereditatis Patrum, sanctorum sanctarumque Ecclesiae, quo
melius christiana mysteria cognoscantur atque fides populi Dei reficiatur. Aptam
oportet instituat rationem declarationum doctrinae, quam Sanctus Spiritus per
saeculorum decursum Ecclesiae suae suggessit. Oportet insuper auxilio sit in
collustrandis rerum novis condicionibus lumine fidei quaestionibusque quae
nondum proposita sunt praeterita aetate.
Catechismus ergo exhibebit nova et vetera 7 cum semper eadem sit fides atque
semper fons novorum luminum.
Ut eiusmodi duplici postulationi responsum det, Catholicae Ecclesiae
Catechismus repetit una ex parte antiquam translaticiam dispositionem iam a
Catechismo Sancti Pii V exhibitam, materiam partiendo in quattuor partes:
Credo; sacra Liturgia, cuius primas partes agunt sacramenta; christiana
agendi ratio, cuius expositio initium sumit a decalogo; et demum
christiana oratio. Tamen, eodem tempore, materia sae pe exhibetur « nova »
ratione, ut aetatis nostrae postulationibus respondeatur.
Quattuor partes annectuntur aliae aliis: mysterium christianum est fidei
obiectum (prima pars); idem celebratur atque communicatur per liturgicas
actiones (secunda pars); praesto adest ad illuminandos sustentandosque Dei
filios in eorum operibus (tertia pars); nostram conflat orationem, cuius
praecipua significatio est « Pater Noster », atque constituit obiectum
petitionis nostrae, nostrae loquelae nostraeque intercessionis (quarta pars).
Liturgia ipsa est oratio; fidei confessio locum invenit sibi aptum in cultus
celebratione. Gratia, sacramentorum fructus, est actuositatis christianae
condicio quae substitui non potest, eadem ratione qua participatio liturgiae
Ecclesiae poscit fidem. Si fides operibus nudatur, mortua est in semet ipsa 8
nec fructus ad vitam aeternam afferre potest.
Catholicae Ecclesiae Catechismum legendo, percipere possumus miram mysterii
Dei unitatem ipsiusque voluntatis salvificae, sicut et Christi Iesu locum
centralem, Unigeniti Filii Dei, a Patre missi, in Beatissimae Virginis Mariae
ventre hominis facti cooperante Sancto Spiritu, ut Salvator noster evaderet.
Mortuus atque resuscitatus, semper Ecclesiae suae adest, praesertim in
Sacramentis; Ipse est verus fidei fons, navitatis christianae exemplar, precum
nostrarum Magister.
IV
TEXTUS DOCTRINALE PONDUS
Ecclesiae Catholicae Catechismus, quem die quinto et vicesimo mensis Iunii
p.p. probavimus cuiusque hodie Auctoritate Nostra Apostolica iubemus
promulgationem, est Ecclesiae fidei doctrinaeque catholicae expositio,
comprobatae vel illustratae a sacra Scriptura, apostolica Traditione atque
Ecclesiae Magisterio. Eum declaramus validum legitimumque instrumentum pro
ecclesiali communione atque firmam regulam ad fidem docendam.
Utinam inserviat renovationi ad quam indesinenter Sanctus Spiritus vocat Dei
Ecclesiam, Christi Corpus, in itinere versus Regni lumen nulla umbra foedatum!
Catechismi Catholicae Ecclesiae comprobatio atque publicatio exstant
ministerium quod Petri Successor praestare vult Sanctae Catholicae Ecclesiae,
omnibus particularibus Ecclesiis pacem et communionem habentibus cum Romana
Apostolica Sede: ministerium scilicet sustentandae atque confirmandae fidei
omnium discipulorum Domini Iesu,9 pariterque solidandi unitatis vincula eadem in
apostolica fide.
Rogamus ergo Ecclesiae Pastores atque Christifideles ut hunc recipiant
Catechismum communionis animo eodemque assidue utantur in explendo munere
nuntiandi fidem atque provocandi ad vitam evangelicam. Catechismus hic iis
traditur ut comparationis textus habeatur tutus atque authenticus in docenda
doctrina catholica, et potissimum omnino in locorum catechismis componendis.
Praebetur insuper omnibus Christifidelibus cupientibus aptius cognoscere
investigabiles salutis divitias.10 Afferre vult subsidium oecumenicis laboribus
sancto concitatis desiderio unitatis omnium christianorum comparandae, fidei
catholicae denotando diligenter summam miramque cohaerentiam. Catechismus
Catholicae Ecclesiae demum praebetur omni homini poscenti rationem de ea, quae
est in nobis, spe 11 atque concitato desiderio cognoscendi quod Catholica
Ecclesia credit.
Hic Catechismus non vult detrudere catechismos variis in nationibus
compositos ab auctoritatibus ecclesiasticis, Episcopis dioecesanis et
Episcoporum coetibus legitime comprobatos, praesertim si probati fuerunt a Sede
Apostolica. Destinatur ad fovendam atque adiuvandam singularum nationum
compositionem novorum catechismorum, qui rationem habeant diversarum condicionum
culturarumque, servent tamen diligenter fidei unitatem necnon erga doctrinam
catholicam fidelitatem.
V
CONCLUSIO
Sub fine huius documenti, quod Catholicae Ecclesiae Catechismum profert, Nos
Sanctissimam Virginem Mariam, Verbi Incarnati et Ecclesiae Matrem, precamur, ut
sua valida intercessione opus sustineat catecheticum totius Ecclesiae per omnes
gradus, hoc tempore quo Ecclesia vocatur ad novum evangelizationis conatum.
Utinam verae fidei lux liberet homines ab ignorantia peccatique servitute, ut
eos conducat ad unicam libertatem hoc nomine dignam:12 ad vitam scilicet in
Christo Iesu sub Spiritus Sancti ductu hic in terra agendam, et in Regno
caelorum ad plenitudinem felicis contemplationis Dei facie ad faciem! 13
Datum die xi mensis Octobris, anno mcmxcii, triginta exactis annis ab
inito Concilio Oecumenico Vaticano II, Pontificatus Nostri quarto decimo.
© Copyright 1992
- Libreria Editrice Vaticana
|