 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ERNAKULAMENSIS - ANGAMALIENSIS*
ARCHIEPISCOPATUS MAIOR ERNAKULAMENSIS-ANGAMALIENSIS
Quae maiori Christifidelium bono proficiunt, ea, pro gravissimo Nostro munere
Pastoris totius Dominici gregis, sedula navitate nitimur praestare. Qua re, cum
Ecclesia Syro-Malabarensis a sancti Thomae Apostoli praedicatione, ut constans
fert traditio, genita ac proprio venerabili et spirituali patrimonio ditata,
saeculorum decursu per tot rerum discrimina in dies firmata creverit,
peropportunum Nobis videtur eandem constitui Ecclesiam archiepiscopalem maiorem.
De consilio igitur Venerabilis Fratris Nostri Achillis S.R.E. Cardinalis
Silvestrini, Praefecti Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, Apostolica
Nostra usi potestate Ecclesiam Syro-Malabarensem constituimus Ecclesiam
archiepiscopalem maiorem Ernakulamensem-Angamaliensem nomine appellandam,
omnibus factis iuribus et officiis, quae ad normam sacrorum canonum Ecclesiarum
Orientalium eidem competunt, mandantes ut eius territorium circumscribatur
finibus Provinciarum Ecclesiasticarum Ernakulamensis et Changanacherrensis atque
Archiepiscopi Maioris stabilis residentiae sedes in ipsa urbe Ernakulamensi
ponatur. Quae vero iussimus ad effectum rite adducantur deque absoluto negotio
sueta documenta exarentur et ad Congregationem, quam diximus, mittantur. Hanc
denique Apostolicam Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto decimo mensis Decembris, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo secundo, Pontificatus Nostri quinto
decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 5, pp. 398-399
© Copyright 1992
- Libreria Editrice Vaticana
|