The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KENINGAUENSIS*

NOVA DIOECESIS CONDITUR,
KENINGAUENSIS SCILICET IN MALAYSIA ORIENTALI

 

Opitulante quidem Domino, inter Malaysiae gentes catholicum nomen laetanter vidimus haud obscurum iam obtinere locum et latius proferri. Ideo Nos aptare properamus ecclesiastica instituta ad feliciores rerum inibi condiciones. Quapropter de sententia Congregationis pro Gentium Evangelizatione, consiliis quorum interest auditis, quae sequuntur, Apostolica Nostra potestate suffulti, decernimus et statuimus. Territorium quod Interior Division appellant, vel Malaysiano sermone Bahagian Pendalaman a dioecesi Kotakinabaluensi separamus, quod efficiet posthac novam dioecesim Keningauensem appellandam a principe huius regionis urbe. Ipsam insuper archidioecesi metropolitanae Kuchingensi suffraganeam facimus eandemque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Fines autem huius dioecesis iidem erunt atque territorii quod vocatur Interior Division . Episcopalem porro cathedram ponimus in tempio Sancto Francisco Xaverio dicato, quod in Keningau urbe locatur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Albertum Tricarico, Archiepiscopum titulo Sistronianensem atque in Malaysia Delegatum Apostolicum legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re demum ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo decimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo altero, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. 
Antonius Macculi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 5, pp. 397-398

 

Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 

top