The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

EDEANA*

IN CAMMARUNIA NOVA CONDITUR DIOECESIS NOMINE EDEANA

 

Quo aptius consuleretur evangelizationis operi in Cammarunia, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, re mature perpensa auditisque eorum quorum interest faventibus votis, censuerunt nuper in eadem Natione novam condendam esse dioecesim, detractis duabus partibus territorii, una ab archidioecesi Dualaénsi altera a dioecesi Nkongsambensi. Nos igitur, de universo Dominico grege solliciti, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate sequentia decernimus. Ab archidioecesi Dualaënsi separamus partem territorii quae « Département de la Sanaga Maritime » appellatur; a dioecesi autem Nkongsambensi seiungimus partem territorii, quae « Département de Nkam » nuncupatur et in qua Missio Yinguinensis est sita, ex iisque novam condimus dioecesim Edeanam appellandam, quam suffraganeam metropolitanae Sedi Dualaënsi facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus, cuius limites iidem erunt ac duarum partium territoriorum civilium, quae memoravimus. Praeterea iubemus Episcopi cathedram collocari in templo Sacro Cordi Iesu dicato, quod in urbe Edeana exstat, atque consultores dioecesanos eligi et adhiberi ad normam iuris; cetera secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus ad exitum perducet Venerabilis Frater Sanctes Abril y Castelló, Archiepiscopus titulo Tamadensis, Apostolicus Pronuntius in Cammarunia, vel a eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis facultatibus. Re autem acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittantur. Hanc denique Apostolicam Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die altero et vicesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 6, pp. 471-472

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 

top