 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GUMLAËNSIS*
IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS GUMLAËNSIS NOMINE
Quo aptius evangelizationis operi in India consuleretur, Congregatio pro Gentium
Evangelizatione, re mature perpensa auditisque pariter eorum quorum interest
faventibus votis, censuit nuper ibidem novam condendam esse dioecesim. Nos
igitur, de universo Dominico grege solliciti, talem sententiam ratam habentes,
summa Apostolica potestate sequentia decernimus. Ab archidioecesi Ranchiensi
distrahimus partem septemtrionalem territorii districtus civilis «Gumla»
nuncupati ex eaque novam constituimus dioecesim ab urbe principe eiusdem
regionis Gumlaënsem appellandam, quam suffraganeam metropolitanae Sedi
Ranchiensi facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione
subicimus, cuius quidem limites iidem erunt ac partis septemtrionalis territorii
districtus civilis supra memorati, firmis manentibus ceteris limitibus.
Praeterea iubemus Episcopi cathedram poni in principe huiusce novae dioecesis
templo, Sancto Patricio dicato, quod in urbe Gumlaënsi exstat atque pro
canonicis consultores dioecesanos eligi et adhiberi ad normam iuris; cetera vero
secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum
Venerabilis Frater Georgius Zur, Archiepiscopus titulo Sestensis atque in India
Apostolicus Pronuntius, vel ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis
facultatibus. Re autem acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad
Congregationem, quam diximus, cito mittantur. Hanc denique Apostolicam
Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet
rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodetricesimo mensis
Maii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri
quinto decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 11, pp. 974-975
© Copyright 1993
- Libreria Editrice Vaticana
|