The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

INSULARUM MARSHALLENSIUM*

IN TERRITORIO INSULARUM MARSHALLENSIUM A DIOECESI
CAROLINENSIUM-MARSHALLENSIUM DISTRACTO, PRAELATURA
TERRITORIALIS ERIGITUR INSULARUM MARSHALLENSIUM APPELLANDA

 

Quo expeditius spirituali Christifidelium bono nec non aptius et efficacius Evangelizationis operae in Insulis Marshallensibus consuleretur, opportunum visum est hoc territorium a dioecesi Carolinensium-Marshallensium, ad quam usque nunc pertinebat, distrahere, et novam ibi Apostolicam Praefecturam Insularum Marshallensium nuncupatam erigere.

Ideo, re mature deliberata auditoque voto Venerabilis Fratris Thomae A. White, Archiepiscopi titulo Sebanensis atque Delegati Apostolici in Oceano Pacifico, nec non Congregationis pro Gentium Evangelizatione, supra dictum territorium Reipublicae Insularum Marshallensium constituimus apostolicam praefecturam Insularum Marshallensium nuncupandam, quam provinciae ecclesiasticae Aganiensi suffraganeam volumus et assiduae pastorali curae Societatis Iesu committimus, simulque statuimus dioecesim remanentem Carolinensium nomine appellari, seu vulgo Caroline Islands , dempto titulo Marshallensium.

Sedem novae Praelaturae in urbe Dalap-Uliga-Darrit ponimus, quae est caput istius Reipublicae Marshall Islands vulgo appellatae, sacramque ibidem aedem ad gradum cathedralis ecclesiae evehimus, iuribus ac privilegiis concessis quae ad eiusmodi templa spectant.

Ad sacrorum alumnorum institutionem quod attinet, iuris communis serventur praescripta, minime Congregationis pro Institutione Catholica neglectis praeceptis.

Quod autem ad novae Praelaturae pertinet regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, sede vacante Administratoris electionem, fidelium iura horumque similia, serventur quae sacri canones praescribunt.

Simul ac novae Praelaturae constitutio ad effectum deducta erit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi censeantur adscripti in cuius territorio officium ecclesiasticum habent, ceteri vero sacerdotes Seminariique tirones et quilibet clerici illi sedi in cuius territorio legitimum detinent domicilium.

Documenta autem et acta quae conditam Praelaturam respiciunt, ad eiusdem Curiam mittantur atque ibidem in tabulario serventur.

Haec autem, quae praescripsimus, committimus perficienda Venerabili Fratri Thomae A. White, Archiepiscopo titulo Sebanensi et Delegato Apostolico in Oceano Pacifico, vel, absente eo, illi qui negotia curat Apostolicae Sedis in eadem regione, ac omnes eis tribuimus necessarias et convenientes facultates, etiam subdelegandi quemvis virum in dignitate ecclesiastica constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione sincerum actus effectae exsecutionis exemplar sedulo mittendi.

Has denique Litteras Nostras firmas esse nunc et in posterum volumus, quibuslibet rebus haud quaquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo tertio mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Anotnius Macculi, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 10, pp. 876-878

 

Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 

top