The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PILZNENSIS*

NOVA DIOECESIS IN BOHEMIA PILZNENSIS ERIGITUR

 

Pro supremi Ecclesiae Pastoris munere de omnium christifidelium spiritali bono atque regimine solliciti, accipiendam esse sententiam putamus Venerabilium Fratrum Miloslavi Vlk, Archiepiscopi Pragensis, Antonii Liska, Episcopi Budovicensis, et Iosephi Koukl, Episcopi Litomericensis, qui, audita Conferentia Episcoporum Reipublicae Cechae, ab Apostolica Sede enixe expostulaverunt ut, circumscriptionum ecclesiasticarum sibi concreditarum dismembratis territoriis, nova exinde erigeretur dioecesis. Summa igitur Apostolica Nostra potestate, perpensa sententia Venerabilis Fratris Ioannis Coppa, Archiepiscopi titulo Sertensis et in Republica Cecha Apostolici Nuntii, distrahimus: ab archidioecesi Pragensi decanatus: Plzeň, Plzeň - sever, Rokycany, Rakovník, Tachov, Cheb, Sokolov, Karlovy Vary; a dioecesi Budovicensi decanatus: Domažlice, Nepomuk, Klatovy; a dioecesi Litomericensi decanatus: Žatec et Chomutov, ex iisque novam condimus dioecesim Pilznensem appellandam, quam metropolitanae Sedi Fragensi subicimus atque iurisdictioni Congregationis pro Episcopis.

Huius novae dioecesis sedem in urbe Plzeň statuimus, templumque paroeciale ibi exstans, Deo in honorem Sancti Bartholomaei dicatum, ad gradum et dignitatem Ecclesiae cathedralis evehimus, eique insignia, privilegia et honores tribuimus quibus ceterae in orbe catholico cathedrales Ecclesiae fruuntur. Iubemus deinde, ut Pastor constitutae communitatis ecclesialis in suo regimine validum recipiat adiutorium, et Collegium Consultorum, ad normam iuris communis, quam primum, instituatur. Iubemus deinde, ad normam can. 122 C.I.C., ut mensa episcopalis huiusce dioecesis constet Curiae emolumentis, fidelium oblationibus, necnon parte ei obveniente ex divisione bonorum, quae hucusque ad Mensas episcopales (quae vulgato nomine appellantur « Mitras ») Pragensem, Budovicensem et Litomericensem pertinuerunt.

Circa Seminarii dioecesani erectionem necnon sacrorum candidatorum institutionem serventur praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis et regulis a Congregatione pro Institutione Catholica statutis. Quod vero attinet ad novae dioecesis regimen, administrationem bonorum, Administratoris dioecesani, sede vacante, electionem, fidelium iura, et onera, aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt adamussim serventur.

Simul ac Pilznensis dioecesis institutio ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi adscripti censeantur in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri vero sacerdotes seminariique tirones Ecclesiae illi incardinati maneant vel incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae conditam dioecesim, eius clericos, fideles et forte bona temporalia respiciunt, a Curiis Pragensi, Budovicensi et Litomericensi ad Curiam Pilznensem rite transmittantur. Haec, quae praescripsimus, committimus perficienda memorato Venerabili Fratri Ioanni Coppa, necessarias et opportunas ei tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastida dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi.

Has denique Litteras Nostras firmas esse nunc et in posterum volumus, quibusvis rebus haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo primo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 11, pp. 977-978

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 

top