 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SIMDEGAËNSIS*
IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS SIMDEGAËNSIS
Pro Nostro supremi Ecclesiae Pastoris munere de omnium Christifidelium
spirituali bono atque regimine solliciti, accipiendam esse putamus sententiam
Congregationis pro Gentium Evangelizatione, de nova videlicet in Indiae finibus
constituenda dioecesi, antea auditis eorum quorum interest faventibus votis.
Summa igitur Apostolica potestate usi ab archidioecesi Ranchiensi separamus
meridianam partem territorii districtus civilis « Gumla », quod « sub-divisio
Simdega » nuncupatur, ex eaque novam condimus dioecesim ab urbe principe eiusdem
regionis Simdegaënsem appellandam, quam suffraganeam metropolitanae Sedi
Ranchiensi facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus, cuius quidem limites iidem erunt ac meridianae partis
territorii supra memorati, firmis manentibus ceteris limitibus. Praeterea
iubemus Episcopi cathedram poni in principe huiusce novae dioecesis templo,
Sanctae Annae dicato, quod in urbe Simdegaënsi exstat atque pro canonicis
consultores dioecesanos eligi et adhiberi ad normam iuris; cetera autem secundum
canonicas leges volumus temperari. Quae praescripsimus perficienda curabit
Venerabilis Frater Georgius Zur, Archiepiscopus titulo Sestensis atque in India
Apostolicus Pronuntius, vel ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis
facultatibus. Re vero acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad
Congregationem, quam diximus, cito mittantur. Hanc denique Constitutionem
Nostram nunc et in posterum efficacem esse foreque volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die
duodetricesimo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo
tertio, Pontificatus Nostri quinto decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 11, pp. 975-976
© Copyright 1993
- Libreria Editrice Vaticana
|