Ad aptius fovendum evangelizationis opus in amplissimis Indiae finibus,
Congregatio pro Gentium Evangelizatione, re mature perpensa auditisque pariter
eorum, quorum interest, faventibus votis, censuit nuper ibidem novam condendam
esse dioecesim.
Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere Pastoris et Patris universi populi
Dei, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus.
A Visakhapatnamensi dioecesi separamus districtum civilem « Srikakulam » et
sequentia loca, patrio sermone « taluks » nuncupata, quae pertinent ad
districtum civilem « Vizianagram » quaeque sunt: Paravathipuram, Kurupam et
Cheepurupalli; ex iisque novam constituimus dioecesim ab urbe principe eiusdem
regionis Srikakulamensem appellandam, quam metropolitanae Sedi Hyderabadensi
suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus, cuius limites iidem erunt ac districtus civilis «
Srikakulam » et locorum « taluks », supra memoratorum, districtus civilis «
Vizianagram », firmis manentibus ceteris limitibus.
Praeterea iubemus Episcopi cathedram poni in templo Sanctae Mariae
Misericordiae exstante in urbe « Palakonda » atque pro canonicis consultores
dioecesanos eligi et adhiberi ad normam iuris; cetera vero secundum canonicas
leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater
Georgius Zur, Archiepiscopus titulo Sestensis atque in India Pronuntius
Apostolicus vel ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis facultatibus.
Re autem acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem pro
Gentium Evangelizatione cito mittantur. Hanc denique Apostolicam Constitutionem
nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die primo mensis Iulii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro
Gentium Evangel. Praef. |
*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 1, pp. 8-9