The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

RIVI NIGRI VALLENSIS SUPERIORIS*

DISTRACTO TERRITORIO A DIOECESI VIEDMENSI NOVA
CONSTITUITUR DIOECESIS RIVI NIGRI VALLENSIS SUPERIORIS

 

Quo facilius atque fructuosius Rei publicae Argentinae gentes in regione Rio Negro appellata habitantes evangelizari possint, Episcopus Viedmensis, audita Conferentia Episcopali Argentina, ob magnam illius ecclesiasticae circumscriptionis amplitudinem, loti difficultates et incolarum incrementum, ab Apostolica Sede postulavit ut ab eadem dioecesi distracto territorio, novae constituerentur Ecclesiae particulares. Quapropter, existimantes hoc in bonum animarum esse cessurum, audita favente sententia Venerabilis Fratris Ubaldi Calabresi, Archiepiscopi titularis Fundani, in Argentina Apostolici Nuntii, de concilio Congregationis pro Episcopis, precibus concedere statuimus. Hinc, ex Nostrae Apostolicae potestatis et auctoritatis plenitudine a dioecesi Viedmensi integrum distrahimus territorium civilium regionum, vulgo departamentos appellatarum, General Roca et El Cuy, ex eoque novam dioecesim Rivi Nigri Vallensis Superioris denominandam condimus, iisdem circumscriptam finibus, quibus memorati districtus, simul sumpti, lege civili in praesens terminantur. Novae dioecesis sedem episcopalem in urbem General Roca dicta statuimus, cuius templum paroeciale Deo in honorem Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo dicatum ad gradum et dignitatem Ecclesiae cathedralis evehimus, per omnia ceteris cathedralibus Ecclesiis exaequatam. Item eius Episcopum ceteris Praesulibus Ordinariis omnino parem facimus. Novam dioecesim suffraganeam constituimus Ecclesiae Metropolitanae Sinus Albi et eius Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Sinus Albi subicimus. In ea quam primum Collegium Consultorum instituatur, ad normam iuris, quod Episcopum adiuvet in regimine. Episcopi huius sustentationi congruae et dignae provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus et portione ei obveniente ex divisione, ad normam canonis 122 Codicis Iuris Canonici facienda, bonorum quae hucusque ad patrimonium dioecesis Viedmensis pertinuerunt. Circa seminarii dioecesani constitutionem et formationem candidatorum ad sacerdotium ius commune servetur, prae oculis habitis normis a Congregatione de Institutione Catholica propositis. Cum fieri poterit selecti seminarii alumii Romam mittantur philosophicis ac theologicis disciplinis imbuendi, necnon sacerdotes ad studia ecclesiastica complenda. Quod attinet ad novae dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, Administratoris dioecesani sede vacante electionem, fidelium iura aliaque id genus, sacrorum canonum praescripta adamussim serventur. Simul ac novae dioecesis constitutio erit ad effectum deducta, sacerdotes Ecclesiae illi adscripti censeantur, in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri sacerdotes, clerici seminariique tirones Ecclesiae illi incardinati maneant vel incardinentur, in cuius territorio habent domicilium. Acta et documenta quae ad constitutam dioecesim ad eiusque clericos et forte ad bona temporalia respiciunt, a Curia Viedmensi ad Curiam Rivi Nigri Vallensis Superioris quam primum transmittantur. Ad haec perficienda deputamus Venerabilem Fratrem Ubaldum Calabresi vel gestorem actu Nuntiaturae Apostolicae, necessariis et opportunis factis eisdem facultatibus etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis quam primum sincerum exemplar peractae exsecutionis actus mittendi. Hanc denique constitutionem Nostram nunc et in perpetuum volumus vim habere, rebus contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo secundo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 1, pp. 11-12

 

Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 

top