The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KANKANENSIS*

IN GUINEA PRAEFECTURA APOSTOLICA KANKANENSIS AD GRADUM ET
 DIGNITATEM DIOECESIS ATTOLLITUR IMMUTATIS FINIBUS ET NOMINE

 

Cum in Apostolica Praefectura Kankanensi intra fines Guineae sita catholica religio missionariorum et cleri illius regionis Africae opera haud parva incrementa suscepisset, ut iisdem ministris Evangelii meritum tribueretur testimonium laudis simulque eorum pastorales firmarentur labores, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, re mature perpensa auditisque pariter eorum, quorum interest, faventibus votis, censuerunt nuper ut eadem ad gradum et dignitatem dioecesis eveheretur. Nos vero de totius Dominici gregis bono solliciti, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate harumque Litterarum virtute memoratam Praefecturam Apostolicam Kankanensem ad gradum et dignitatem dioecesis attollimus immutatis finibus et nomine. Quam insuper novam dioecesim metropolitanae Sedi Konakriensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus; cuius episcopalem sedem in urbe Kankan ponimus ac templum ibidem exstans Deo dicatum in honorem Deiparae Virginis titulo Notre Dame des Victoires invocatae dignitate cathedralis ecclesiae honestamus. Cetera quidem secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perficienda committimus Venerabili Fratri Aloisio Travaglino, Archiepiscopo titulo Litterensi atque in Guinea Apostolico Pronuntio, vel ab eo delegato sacerdote, factis nempe necessariis facultatibus.

Re autem acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittantur. Has denique Apostolicas Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septimo decimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri Sexto decimo.

           ANGELUS card. SODANO 
              Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO               
Congr. pro Gentium Evang. Praef.          

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 4, pp. 309-310

 

Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 

top