Enixam suscipientes postulationem Venerabiles Fratres Nostri S.R.E.
Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt
praepositi, re mature perpensa auditisque pariter eorum, quorum interest, votis,
censuerunt nuper intra fines Mozambici novam condendam esse dioecesim. Nos
igitur, pro gravissimo, quo fungimur, munere solliciti quoque de spirituali
salute atque regimine Christifidelium eadem in Natione commorantium, talem
sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A
Quelimanensi dioecesi separamus sive territorium districtuum civilium, qui
patrio sermone nuncupantur Guruč, Namarrói, Ile, Alto Molócuč, Gilé et Pebane
sive districtus civilis Milange partem Molumbo appellatam; ex iisque novam
constituimus dioecesim Guruensem, quam metropolitanae Sedi Beirensi suffraganeam
facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione
subicimus, cuius limites iidem erunt ac illi qui supra sunt definiti. Praeterea
iubemus Episcopi sedem poni in urbe Guruč atque templum ibidem exstans, Deo in
honorem Sancti Antonii dicatum, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus;
cetera vero secundum canonicas Leges temperentur. Quae praescripsimus perducet
ad exitum Venerabilis Frater Petrus Stephanus Zurbriggen, Archiepiscopus titulo
Glastoniensis et in Mozambico Apostolicus Delegatus, vel ab eo delegatus
sacerdos, factis nempe necessariis facultatibus. Re autem acta, documenta
exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito
mittantur. Has denique Apostolicas Litteras sub plumbo datas nunc et in posterum
ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae,
apud Sanctum Petrum, die sexto mensis Decembris, anno Domini millesimo
nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO S ecretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 6, pp. 469-470