 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
POENONOMENSIS*
IN PANAMA NOVA CONDITUR DIOECESIS POENONOMENSIS
Quo aptius consuleretur spirituali bono atque regimini fidelium
archidioecesis Panamensis, Venerabilis Frater Marcus Gregorius McGrath,
Archiepiscopus Metropolita eiusdem Ecclesiae, audita Conferentia Episcopali
Panamensi, ab hac Apostolica Sede petivit ut, quodam distracto territorio a
perampla circumscriptione ecclesiastica sua, nova dioecesis conderetur. Nos,
favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Osvaldo Padilla, Archiepiscopo
titulo Piensi, in memorata Natione Nuntio Apostolico, de consilio Congregationis
pro Episcopis, admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa
igitur Nostra potestate, consensu suppleto eorum, quorum interest, vel qui sua
interesse id putant, quae sequuntur decernimus. A Panamensi archidioecesi
separamus integrum territorium civilis regionis patrio sermone « Coclé »
nuncupatae, atque ex ita distracto territorio novam constituimus doecesim
Poenonomensem appellandam, quae iisdem limitabitur finibus, quibus praedictum
territorium, ut civili lege exstat, in praesens terminatur. Sic conditae
Ecclesiae sedem in urbe « Penonomé » ponimus, ibique exstans templum, Deo in
honorem Sancti Ioannis Baptistae vulgo « Parroquia de San Juan Bautista »
dicatum, ad gradum et dignitatem cathedralis templi evehimus cuique propria
insignia, privilegia et honores tribuimus. Praeterea dioecesim Poenonomensem
suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Panamensi eiusque pro tempore
Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Panamensis subicimus iisdem iuribus,
privilegiis, insigniis et honoribus ornatum atque oneribus et officiis
adstrictum, quae Episcoporum residentium propria sunt. Mandamus insuper ut quam
primum ibi Collegium Consultorum ad normam iuris constituatur qui Episcopo,
consilio et opera, valido sint auxilio. Congruae quidem ac dignae sustentationi
Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus
ac portione bonorum, quae ad normam canonis 122 C.I.C. eidem obvenire debent
quaeque hactenus ad patrimonium Panamensis archidioecesis pertinuerunt. In iis
autem quae respiciunt ad Seminarii dioecesani aedificationem atque ad sacrorum
alumnorum institutionem, serventur praescripta iuris communis, habita praesertim
ratione normarum ac regularum a Congregatione de Institutione Catholica
statutarum; suoque tempore selecti Seminarii dioecesani alumni philosophicis ac
theologicis disciplinis imbuendi necnon sacerdotes sua studia completuri,
Romam mittantur. Quod vero attinet ad conditae dioecesis regimen, bonorum
ecclesiasticorum administrationem, dioecesani Administratoris « sede vacante »
electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus, quae sacri canones
praescribunt ad amussim serventur. Simul ac dioecesis erectio ad effectum
deducta fuerit, sacerdotes illi adscripti censeantur Ecclesiae in cuius
territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri autem sacerdotes, clerici
Seminariique alumni incardinati maneant vel incardinentur Ecclesiae in cuius
territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae ad noviter
constitutam dioecesim eiusque clericos, fideles et forte bona temporalia
respiciunt, a Curia Panamensi ad Curiam Poenonomensem quam primum
transmittantur. Haec, quae statuimus, perficienda committimus Venerabili Fratri
Osvaldo Padilla, quem diximus, vel, absente eo, illi, qui curat negotia
Apostolicae Nuntiaturae in Panamensi Natione, eisdem tribuentes necessarias et
opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet
virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem
pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas
erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem nostram nunc et in posterum ratam
esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud
Sanctum Petrum, die duodevicesimo mensis Decembris, anno Domini millesimo
nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 6, pp. 470-472
© Copyright 1993
- Libreria Editrice Vaticana
|