The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BATURIENSIS*

INTRA CAMMARUNIAE FINES NOVA CONDITUR DIOECESIS BATURIENSIS

 

Quo aptius consuleretur evangelizationis operi in Cammaruniensi Natione, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, re mature perpensa auditisque pariter eorum, quorum interest, faventibus votis, censuerunt nuper optime fieri si ibidem nova conderetur dioecesis. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere Pastoris et Patris universi populi Dei, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A Bertuana dioecesi separamus territorii partem patrio sermone « Département de Kadei » nuncupatam; ex eaque novam constituimus dioecesim ab urbe principe eiusdem regionis Baturiensem appellandam, quam metropolitanae Sedi Yaundensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus, cuius limites iidem erunt ac territorii supra memorati. Praeterea iubemus Episcopi cathedram poni in templo Deo in honorem Beatae Mariae Virginis titulo « Nôtre Dame » invocatae dicato et in urbe Baturiensi exstante atque pro canonicis consultores dioecesanos eligi et adhiberi ad normam iuris; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Sanctes Abril y Castelló, Archiepiscopus titulo Tamadensis atque in Cammarunia Pronuntius Apostolicus, vel ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis facultatibus. Re autem acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittantur. Volumus denique singula et omnia hisce Apostolicis Litteris decreta plene vim sortiri suam tam nunc quam in posterum usque tempus, contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto decimo.

    ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 6, pp. 472-473

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 

top