The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KEETMANSHOOPENSIS*

VICARIATUS APOSTOLICUS KEETMANSHOOPENSIS
AD DIGNITATEM ET CONDICIONEM DIOECESIS ATTOLLITUR

 

Qui suo iam nomine interioreque flore quadraginta quinque continuos hos superiores annos prosperatur et convenienter omnino administratur Vicariatus Apostolicus Keetmanshoopensis, tantam fidei firmitatem actionisque catholicae consecutus est, ducentibus pastoribus, soliditatem ut novam sibi induere structuram et novam simul suae historiae ingredi posse aetatem videatur, evectus legitime videlicet ad ipsius gradus canonici dioecesis dignitatem. Sic enim faciendum censuit Venerabilis Frater Antonius Chiminello, Episcopus titulo Numanensis ipseque Vicarius Apostolicus Keetmanshoopensis quem nuperrime ad eandem destinaveramus regendam ecclesialem communitatem, sic ut fieret suasit Venerabilis Frater Ambrosius De Paoli Apostolicus scilicet in Namibia Noster Delegatus. Ne igitur ullam partem canonicae constitutionis in posterum huic amato gregi deesse patiamur, sententias Venerabilium Fratrum Nostrorum causis negotiisque Congregationis pro Gentium Evangelizatione praefectorum libenter omnino amplectentes ratasque habentes, Nos pro apostolicae Nostrae auctoritatis amplitudine, commemoratum Vicariatum Apostolicum Keetmanshoopensem promoveri volumus atque hisce Litteris revera edicimus ad dioecesis condicionem, concessis una singulis iuribus additisque officiis, quae cum eodem illo iunguntur in Ecclesia dioecesis statu. Episcopalem sedem hanc metropolitanae Ecclesiae Vindhoekensi subditam necnon iuris dictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione commissam constituimus nimirum in urbe eodem vulgari nomine Keetmanshoopensi, ubi templum Deo sacrum in honorem sancti Stanislai Kostka augemus cathedralis aedis nomine ac decore. Vicarium vero hucusque Apostolicum Keetmanshoopensem superius memoratum in munus provehimus ipsius posthac Episcopi Keetmanshoopensis, cunctis nempe solutum prioris sedis titulo Numanensis vinculis. Quae pastoralis Nostrae voluntatis universa decreta quo certiorem deducantur quam primum ad effectum, eundem Apostolicum in Namibia Delegatum, Ambrosium De Paoli, Archiepiscopum titulo Larensem, nominamus eorum exsecutorem, factis necessariis quibuslibet facultatibus qui re congruenter confecta sincera actus canonici documenta exarabit exaratorumque exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione transmittenda curabit. Plurimum denique confisi Nos futurum ut provida haec consilia Nostra maiorem etiam adferant eidem Ecclesiae Keetmanshoopensi felicitatem firmitudinemque, iubemus eadem omnia iam nunc firmissima esse et postera pariter in tempora usquequaque valere, quibusvis causis contrariis neutiquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum die decimo quarto mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri decimo sexto.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang.  Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 7, pp. 555-556

 

Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 

top