 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
RUNDUENSIS*
VICARIATUS APOSTOLICUS CONDITUR IN NAMIBIAE FINIBUS,
RUNDUENSIS APPELLANDUS
Sollicitam sane curam continenter adhibemus ut Domini salutaria beneficia et
praecepta omnia loca contingant et quam plurimas gentes. Idcirco nullam Nos
interponere moram volumus quin cuncta disponamus ut hoc facilius commodiusque
eveniat. De consilio igitur Congregationis pro Gentium Evangelizatione, iis
quoque quorum interest rogatis sententiam, haec statuimus et decernimus. Novum
Vicariatum Apostolicum condimus Runduensem appellandum, qui territorium vel
regionem civilem populari loquela Okavango et Caprivi atque illas partes
regionum quas appellant Otjozondjupa et Otjikoto, intra fines latitudinis 20 et
longitudinis 18 sitas, complectitur, quodque a Vicariatu Apostolico Vindhoekensi
distrahitur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Ambrosium De Paoli
legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica
dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta
apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione
diligenter mittantur, contrariis rebus minime officientibus quibusvis.
Datum
Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto decimo mensis Martii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 7, p. 553
© Copyright 1994
- Libreria Editrice Vaticana
|