 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
VINDHOEKENSIS*
PROVINCIA ECCLESIASTICA IN NAMIBIA CONSTITUITUR,
VINDHOEKENSIS APPELLANDA
Vigili quidem cum sollicitudine id usque agere studemus, ut res catholicae
commodius disponantur, quo religio magis solidetur et necessitatibus cunctis
efficacius occurratur. Nunc autem de Namibiae locis cogitamus, ad quorum
salubriorem prosperitatem ecclesiastica instituta aptare contendimus. Quapropter
postquam Venerabiles Patres Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi
consenserunt benignamque sententiam protulerunt, iudiciis quoque auditis quorum
interest, quae sequuntur decernimus et iubemus. Provinciam Ecclesiasticam
condimus Vindhoekensem, quam efformant Vicariatus Apostolicus eiusdem nominis,
qui posthac ad Archidioecesim Metropolitanam evehetur, cui nectuntur dioecesis
Keetmanshoopensis, veluti suffraganea Sedes, post elevationem Vicariatus
Apostolici eiusdem nominis, atque Vicariatus Apostolicus Runduensis. Nominamus
exinde et renuntiamus Venerabilem Fratrem Bonifatium Haushiku, adhuc Vicarium
Apostolicum Vindhoekensem, Archiepiscopum Metropolitam Vindhoekensem, titulo
videlicet solutum Troyniensi. Ad haec omnia peragenda Venerabilem Fratrem
Ambrosium De Paoli deputamus, in Namibia Apostolicum Delegatum, facta facultate
quempiam virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad
exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad
Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur. Contrariis rebus minime
officientibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto decimo
mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto,
Pontificatus Nostri sexto decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 7, p. 554
© Copyright 1994
- Libreria Editrice Vaticana
|