 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
IBADANENSIS*
IN NIGERIAE FINIBUS NOVA A PROVINCIA ECCLESIASTICA
CONSTITUITUR IBADANENSIS NOMINE
Cum in Nigeria catholica fides haud parva cepisset incrementa, quae pastorali
navitate Episcoporum, sacerdotum ac missionariorum videntur posse in futurum
augeri, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, re mature perpensa auditisque
quorum interest votis, censuit nuper ut in eadem Natione inter alias nova
Provincia Ecclesiastica constitueretur Ibadanensis nomine. Nos vero pro summo
Apostolico, quo fungimur, munere de superna totius Dominici gregis salute
solliciti, talem sententiam ratam habemus ac sequentia decernimus. A
metropolitana Ecclesia Lagosensi distrahimus dioeceses Ibadanensem,
Adoëkitiensem, Ondoënsem et Oyoënsem atque ex his efficimus Provinciam
Ecclesiasticam Ibadanensem, cuius Sedes princeps erit Ecclesia Ibadanensis, quam
ad gradum et dignitatem archidioecesis metropolitanae evehimus, omnibus datis
iuribus et officiis huiusmodi Sedium propriis, assignantes eidem ceteras, quas
diximus, dioeceses uti suffraganeas. Insuper Venerabilem Fratrem Felicem Alaba
Adeosin Job, hactenus Episcopum Ibadanensem, Archiepiscopum Metropolitam
Ibadanensem renuntiamus, cunctis factis iuribus impositisque pariter
obligationibus. Quae praescripsimus committimus perficienda Venerabili Fratri
Carolo Mariae Viganò, Archiepiscopo titulo Ulpianensi atque in Nigeria
Apostolico Pronuntio, onere imposito mittendi sincerum exemplar actus effectae
exsecutionis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione. Hanc denique Nostram
Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet
rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto et
vicesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto,
Pontificatus Nostri sexto decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 7, pp. 556-557
© Copyright 1994
- Libreria Editrice Vaticana
|