 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DOMINAE NOSTRAE LIBANENSIS IN CIVITATE ANGELORUM IN CALIFORNIA*
NOVA CONSTITUITUR EPARCHIA PRO FIDELIBUS RITUS ANTIOCHENI MARONITARUM TITULO DOMINAE NOSTRAE LIBANENSIS IN CIVITATE ANGELORUM IN
CALIFORNIA, ET EA SANCTAE SEDI IMMEDIATE SUBICITR
Omnium catholicorum rituum communitates ob oculos usque versantur, de quibus
haud parum sollicitamur, ut floridiorem statum consequantur iisque prosperrima
salus contingat.
Quapropter cum Maronitarum in Foederatis Civitatibus Americae
Septemtrionalis fidelibus aptius consuleretur, aliam Eparchiam condere
censuimus, preces etiam exaudientes Nobis fidenter admotas.
Itaque, sententia
audita Patriarchae Antiocheni Maronitarum cum eius Synodo necnon Coetus
Episcoporum illius Nationis quam supra memoravimus, consentiente pariter ibidem
Pronuntio Apostolico, scilicet Venerabili Fratre Augustino Cacciavillan,
Archiepiscopo titulo Amiternino, haec quae sequuntur statuimus et decernimus
Apostolica Nostra suffulti auctoritate.
Eparchiam constituimus quae complectetur
fideles has Foederatas Civitates in praesentia incolentes, scilicet Ohio, W.
Virginia, Illinois, Alabama, Michigan, Minnesota, Missouri, Texas, Utah,
Arizona, Nevada, Oregon, California, Alaska, Hawaii, Indiana, Kentuchy,
Tennessee, Mississipi, Wisconsin, Iowa, Arkansas, Louisiana, North Dakota, South
Dakota, Kansas, Oklahoma, Nebraska, Montana, Wyoming, Colorado, New Mexico,
Idaho et Washington.
Quam Eparchiam ab altera Sancti Maronis Bruklyniensis
separamus illaque proinde titulum obtinebit « Dominae Nostrae Libanensis in
civitate Angelorum in California ».
Ad haec tandem perficienda consuetudines
iuraque congrua serventur et quae a Codice Orientali praecipiuntur. Nihil
quibusvis rebus minime officientibus. Communitates demum hae respicientes
antiquissima suorum annalium monumenta et documenta exoptamus fore ut animosam
voluntatem roborent ad proposita renovanda et patrum pietatem confirmandam.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum die duodecimo mensis Martii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
ACHILLES card. SILVESTRINI Congr. pro Ecclesiis
Orient. Praef. |
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 7, pp. 551-552
© Copyright 1994
- Libreria Editrice Vaticana
|