The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ARASSATUBENSIS*

IN BRASILIA NOVA CONDITUR DIOECESIS ARASSATUBENSIS

 

Progrediens usque ecclesiasticae Linensis dicionis prosperitas Venerabili Fratri Irenaeo Danelon, eiusdem communitatis catholicae episcopali moderatori suasit ut, ad plenius prospiciendum spiritali commodo omnium inibi christifidelium, audita prius Conferentia Episcopali Brasiliensi, ab hac Apostolica Sede postularet ut circumscriptionis illius sibi commissae finibus divisis nova exinde excitaretur dioecesis. Nos itaque percepta secunda sententia Venerabilis Fratris Alfii Rapisarda, Archiepiscopi titulo Cannensis et in Brasilia Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis preces ad Nos pie admotas animarum saluti plurimum profuturas arbitrati, haec quae sequuntur fieri censuimus.

De plenitudine apostolicae Nostrae potestatis distrahi volumus a dioecesi Linensi totam regionem, sicut in praesentia civili circumscribitur lege, municipiorum nominatim vulgo: Araçatuba, Andradina, Bento de Abreu, Bilac, Birigüí, Castilho, Coroados, Gabriel Monteiro, Guaraçaí, Guararapes, Lavínia, Mirandópolis, Murutinga do Sul, Nova Independência, Piacatú, Rubiácea, Santópolis do Aguapeí, Valparaíso - quibus subductis locis dioecesim Arassatubensem posthac appellandam erigimus et constituimus iisdem signatam finibus quibus commemorata municipia in praesenti terminantur. Huius novae dioecesis sedem in urbe vulgo nuncupata Araçatuba statuimus templumque paroeciale eodem exstans in loco Deo in honorem Beatissimae Mariae Virginis « Aparecida » appellatae dicatum ad gradum evehimus dignitatemque Ecclesiae Cathedralis, cui insignia iura privilegia decora cuncta tribuimus quibus reliquae per orbem catholicum Cathedrales aedes fruuntur.

Arassatubensis huius dioecesis pro tempore Episcopo honores et privilegia et iura concedimus, at iisdem eum simul oneribus atque officiis adstringimus quibus ceteri Praesules Ordinarii locorum gaudent et ligantur. Novam dioecesim Arassatubensem Metropolitanae Ecclesiae Botucatuensis suffraganeam constituimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore eiusdem Ecclesiae Metropolitanae submittimus.

Congruae sustentationi Praesulis conditae dioecesis provideri iubemus Curiae emolumentis, fidelium oblationibus et portione ei obveniente ex divisione, ad normam canonis 122 Codicis Iuris Canonici facienda, bonorum quae adhuc ad mensam episcopalem, quae communiter « Mitra » dictitatur, Linensem pertinebant. Ut pastor novae dioecesis istius cotidiano in regimine efficaciter adiuvetur, collegium consultorum ex iuris communis regula quam primum instituatur.

De Seminarii dioecesani erectione necnon candidatorum ad sacerdotium institutione servabuntur ad amussim communis iuris praescripta, ratione simul normarum habita legumque a Congregatione de Institutione Catholica foras datarum. Si quando fieri potuerit, lecti Seminarii alumni philosophicis atque theologicis disciplinis erudiendi necnon ipsi iam ordinati sacerdotes altiorum studiorum persequendorum causa Romam mittentur ad Pontificium videlicet Collegium Pium Brasiliense.

Quod ad eiusdem huius dicionis gubernationem bonorumque administrationem spectat et ad dioecesani Administratoris « sede vacante » nominationem fideliumque iura et onera aliaque id genus sacris canonibus praestituta serventur. Cum primum Arassatubensis dioecesis erectio ad effectum erit adducta, presbyteri illi dioecesi habebuntur adscripti in cuius finibus ecclesiasticum officium detinent; ceteri vero sacerdotes seminariique tirones illi quidem dioecesi incardinati vel incardinabuntur in cuius provincia legitimam habent habitationem. Acta et documenta quae novam dioecesim eiusque clerum fideles respiciunt a Curia Linensi ad Arassatubensem primo quoque tempore transvehantur.

Quae ad singula perficienda deputamus fidenter superius memoratum Venerabilem Fratrem Alfium Rapisarda istic Apostolicum Nuntium vel eo deficiente negotiorum Sanctae Sedis in Brasilia procuratorem, necessariis cunctis et opportunis tributis facultatibus etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis cum primum licuerit verum exemplar ipsius actus ita peractae exsecutionis remittendi. Has postremo Apostolicas Litteras etiam in posterum volumus valere tempus contrariis quibuslibet causis haudquaquam obstantibus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die vicesimo tertio mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri decimo sexto.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 8, pp. 628-630

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 

top