The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ABUGENSIS*

IN NIGERIA NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA
ABUGENSIS CONSTITUITUR

 

Quo aptius consuleretur Evangelizationis operi in Nigeriae finibus, ubi in praesens exstant tres Provinciae Ecclesiasticae Lagosensis, KadunaŽnsis et Onitshana, Venerabiles Fratres Vostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, re mature perpensa auditisque votis quorum interest, praesertim Venerabilis Fratris Caroli Mariae ViganÚ, Archiviscopi titulo Ulpianensis atque in eadem Natione Apostolici Pronuntii, censuerunt nuper constituendam esse ibidem inter alias novam Provinciam Ecclesiasticam Abugensem nomine.

Nos quidem, Successores beati Petri, de totius Dominici gregis bono solliciti, talem sententiam ratam habemus ac sequentia decernimus.

A metropolitana Ecclesia KadunaŽnsi distrahimus dioeceses Abugensem, Idahinam, Lokoianam et Makurdensem atque ex his efficimus Provinciam Ecclesiasticam Abugensem in qua sita est eodem nomine urbs caput Reipublicae Nigerianae — cuius Sedes princeps erit Ecclesia Abugensis, quam ad gradum et dignitatem archidioecesis metropolitanae evehimus, omnibus datis iuribus et officiis huiusmodi Sedium propriis, assignantes eidem ceteras, quas diximus, dioeceses uti suffraganeas.

Insuper Venerabilem Fratrem Ioannem Olorunfemi Onaiyekan, hactenus Episcopum Abugensem, Archiepiscopum Metropolitam Abugensem renuntiamus, cunctis factis iuribus impositisque pariter obligationibus.

Quae praescripsimus exsequenda curabit memoratus Venerabilis Frater Carolus Maria ViganÚ, onere imposito mittendi sincerum exemplar actus effectae exsecutionis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione.

Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto et vicesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 7, pp. 557-558

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 

top