The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CALABARENSIS*

IN NIGERIA NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA CALABARENSIS CONSTITUITUR

 

Laetis captis feliciter incrementis a catholica communitate in Nigeriae finibus, ut ipsis Episcopis, sacerdotibus, religiosis et Christifidelibus inibi sedule operantibus meritum laudis testimonium tribueretur eorumque simul animi confirmarentur ad novos maioresque in dies exantlandos labores in aedificationem Ecclesiae, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, re mature perpensa auditisque quorum interest votis, censuit nuper ut in eadem Natione inter alias nova Provincia ecclesiastica Calabarensis constitueretur. Nos vero, Qui pro summo Apostolico, quo fungimur, munere totius Dominici gregis bono providere satagimus, talem sententiam ratam habemus ac sequentia decernimus.

A metropolitana Ecclesia Onitshana distrahimus dioeceses Calabarensem, Ikotekpenensem, Portus Harcurtensis, OgogiaŽnsem et UyoŽnsem atque ex his efficimus Provinciam ecclesiasticam nomine Calabarensem, cuius Sedes princeps erit Ecclesia Calabarensis, quam ad gradum et dignitatem archidioecesis metropolitanae evehimus, omnibus datis iuribus et officiis huiusmodi Sedium propriis, assignantes eidem ceteras, quas diximus, dioeceses uti suffraganeas. Insuper Venerabilem Fratrem Brennum Davidem Usanga, hactenus Episcopum Calabarensem, Archiepiscopum Metropolitam Calabarensem renuntiamus, cunctis factis quidem iuribus impositisque pariter obligationibus.

Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Carolus Maria ViganÚ, Archiepiscopus titulo Ulpianensis atque in Nigeria Apostolicus Pronuntius, onere imposito mittendi sincerum exemplar actus effectae exsecutionis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto et vicesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 8, pp. 632-633

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 

top