The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IOSENSIS*

NOVA CONSTITUITUR PROVINCIA ECCLESIASTICA
IN NIGERIA, IOSENSIS APPELLANDA

 

Universae Ecclesiae sustinentes rationes et causas, omni sollicitudine properamus ut catholicum nomen magis magisque in orbe terrarum floreat ipsumque nihil patiatur detrimenti. Nunc autem de Nigerianis regionibus cogitamus, quas volumus aptis instructas ecclesiasticis institutis. Idcirco sententiam amplectentes Congregationis pro Gentium Evangelizatione, consentiente Venerabili Fratre Carolo Maria ViganÚ, Archiepiscopo titulo Ulpianensi et in Nigeria Apostolico Pronuntio, haec decernimus et iubemus. A metropolitana Sede KadunaŽnsi dioecesibus Iosensi, Maiduguriensi et Yolaensi seiunctis, novam condimus Provinciam Ecclesiasticam, Iosensem appellandam, in ipsa Sede Iosensi, quam ad Archidioecesis Metropolitanae dignitatem attollimus, cui subiciantur veluti suffraganeae dioeceses Maiduguriensis et Yolaensis. Praeterea Venerabilem Fratrem Gabrielem Gonsum Ganaka, ad hoc usque tempus Episcopum Iosensem, ad gradum Archiepiscopi Metropolitae Iosensis elevamus, cunctis simul additis iuribus et congruentibus officiis impositis, secundum canonum praescripta. Ad haec omnia exsolvenda Venerabilem Fratrem Carolum Mariam ViganÚ, quem antea memoravimus, legamus. Re tandem perfecta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione sedulo mittantur, contrariis rebus quibusvis minime officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto et vicesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.
 

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 7, p. 559

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 

top