 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
URBIS BENINENSIS*
PROVINCIA ECCLESIATICA IN NIGERIA CONDITUR URBIS BENINESIS
Multis nominibus est sane laetandum quod catholica res ubique terrarum felix
capit incrementum. Nos autem properamus et contendimus ut ecclesiastica
instituta immutatis condicionibus aequentur. Nunc vero ad Nigerianas
communitates animum mentemque Nostram convertimus et occurrentibus
necessitatibus dirigere proposita volumus et rationes. Itaque de consilio
Congregationis pro Gentium Evangelizatione, rogatis sententiam iis quorum
interest, Apostolica Nostra usi potestate, quae sequuntur statuimus et
decernimus. Novam Provinciam Ecclesiasticam in Nigeria condimus Urbis
Beninensis, quae veluti suffraganeas complectetur dioeceses Isseleukuanam et
Varriensem, quae antehac ad Ecclesiam metropolitanam Lagosensem pertinuerunt,
cui quoque additur Missio sui iuris Bomadiensis. Sedes exinde Urbis Beninensis
ad Archidioecesim Metropolitanam attollitur. Porro Venerabilem Fratrem Patricium
Ebosele Ekpu, adhuc Urbis Beninensis Episcopum, ad statum evehimus Archiepiscopi
Metropolitae eiusdem Urbis Beninensis, omnibus iuribus officiisque congruentibus
concessis secundum ius canonicum. Haec omnia ut expediantur, Venerabilem Fratrem
Carolum Mariam Vigaṇ, Archiepiscopum titulo Ulpianensem et in Nigeria
Apostolicum Pronuntium, legamus eique haec officia committimus. Re tandem ad
exitum perducta, documenta apparentur, quorum exempla sincera ad Congregationem
pro Gentium Evangelizatione mittantur, contrariis rebus minime quibuslibet
obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto et vicesimo mensis Martii, anno
Domini millesimo nogentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto
decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 6, p. 560
© Copyright 1994
- Libreria Editrice Vaticana
|