 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BULAUAIENSIS*
NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA IN ZIMBABUANA CIVITATE
CONDITUR BULAUAIENSIS COGNOMINANDA
Ipso bene iuvante Domino, diversis de causis est laetandum quod catholica res
ubique terrarum felix capit incrementum et uberes fructus fundit. Nos autem pro
virili parte contendimus ut ecclesiastica instituta propitiis condicionibus
concinantur. Nunc autem ad Zimbabuanas communitates animum mentemque Nostram
convertimus utpote cum earundem occurrere necessitatibus commodisque velimus.
Itaque de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, rogatis
sententiam iis quorum interest, Apostolica Nostra usi potestate, quae sequuntur
statuimus et decernimus. Novam Provinciam ecclesiasticam in Zimbabua condimus
scilicet Bulauaiensem, quam ad gradum archidioecesis metropolitanae attollimus,
cui videlicet veluti suffraganeae nectantur et subiciantur dioeceses Gueruensis
et Huangensis. Porro Venerabilem Fratrem Henricum Karlen, adhuc Episcopum
Bulauaiensem ad dignitatem statumque Archiepiscopi Metropolitae evehimus,
omnibus iuribus officiisque congruentibus concessis secundum iuris canonici
praescripta. Haec omnia ut expediantur, Venerabilem Fratrem Petrum Paulum
Prabhu, Archiepiscopum titulo Titulanum in Numidia et in Zimbabua Apostolicum
Nuntium, legamus eique haec officia praestanda committimus. Re tandem ad exitum
perducta, documenta apparentur, quorum exempla sincera ad Congregationem pro
Gentium Evangelizatione mittantur, contrariis rebus minime quibusvis
obstantibus.
Datum Ronlae,apud Sanctum Petrum, die decimo mensis Iunii, anno Domini
millesimo nogentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSPHUS card. TOMKO Congr. pro gentium Evang. Praef. |
Franciscus Chiaurri,
Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 10, pp. 785-786
© Copyright 1994
- Libreria Editrice Vaticana
|