The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ERFORDIENSIS*

IN REPUBLICA FOEDERATA GERMANIAE NOVA
CONSTITUITUR DIOECESIS ERFORDIENSIS NOMINE

 

Quo aptius consulatur spirituali bono Dei populi degentis in territorio dioecesium Fuldensis et Herbipolensis lingua vernacula nuncupato « Bischöfliches Amt Erfurt-Meiningen »; inita congrua Conventione die XIV mensis Iunii anno MCMXCIV cum Libero Statu Thuringiae; praehabitis faventibus votis Venerabilium Fratrum Ludovici Kada, Archiepiscopi titulo Thibicensis et in Germania Apostolici Nuntii, Ioannis Ioachimi Degenhardt, Archiepiscopi Paderbornensis, Ioannis Dyba, Archiepiscopi-Episcopi Fuldensis, Pauli Varnerii Scheele, Episcopi Herbipolensis, Iosephi Homeyer, Episcopi Hildesiensis, Ioachimi Friderici Reinelt, Episcopi Dresdensis-Misnensis, Leopoldi Nowak, Episcopi titulo Cissensis ac territorii Magdeburgensis Administratoris Apostolici, et Ioachimi Wanke, Episcopi titulo Castellani in Mauretania et territorii Erfordiensis-Meiningensis Administratoris Apostolici, atque audita Conferentia Episcoporum Germaniae; de consilio Secretariae Status et Congregationis pro Episcopis deque plenitudine Apostolicae potestatis memorati territorii Erfordiensis-Meiningensis decanatus vulgo appellatos Arnstadt, Bischofferode, Eisenach-Gotha, Erfurt, Ershausen, Heilbad Heiligenstadt, Kirchgandern, Kirchworbis, Küllstedt, Leinefelde, Lengenfeld unterm Stein, Meiningen-Suhl (I und II), Nordhausen, Saalfeld et Weimar a dioecesi Fuldensi et a dioecesi Herbipolensi separamus atque ex ita distracto territorio, cum mutationibus, quae infra describuntur, novam dioecesim Erfordiensem appellandam constituimus.

Singulatim: a decanatu vulgo Meiningen-Suhl (I und II) separatur et dioecesi Fuldensi adnectitur municipium nomine vernaculo dictum Dietlas;

a decanatibus vulgari lingua nuncupatis Nordhausen, Saalfeld et Weimar segregantur et erigendae dioecesi Magdeburgensi adiunguntur municipia, quorum nomina sunt Benneckenstein, Sorge, Breitenstein, Kurort Stolberg (cum portione Hainfeld), Rottleberode, Uftrungen, Berga (cum portione Bösenrode), Allstedt, Mittelhausen, Niederröblingen, Winkel, Wolferstedt, Crölpa-Löbschütz (cum portionibus Freiroda et Heiligenkreuz), Janisroda, Leislau (cum portionibus Crauschwitz et Kleingestewitz), Lossa, Molau (cum portione Aue), Neidschütz, Priessnitz, Seidewitz, Sieglitz, Utenbach (cum portionibus Abtlöbnitz, Cauerwitz, Mollschütz et Seiselitz) necnon portio Einzingen municipii Nienstedt; portio Landgrafroda municipii Ziegelroda; portio Allerstedt municipii Wohlmirstedt; portiones Boblas et Neidschütz urbis Naumburg; Casekirchen (cum portione Köckenitzsch) et portiones Schieben et Tultewitz oppidi Bad Kösen;

a decanatibus vulgari lingua Saalfeld et Weimar distrahuntur et dioecesi Dresdensi-Misnensi aggregantur municipia vulgo Gefäll, Blintendorf, Thränitz, Russdorf, Teichwolframsdorf, Läwitz (cum portionibus Förthen et Plothen);

ab archidioecesis Paderbornensis territorio lingua vernacula appellato « Bischöfliches Amt Magdeburg » distrahuntur et novae dioecesi Erfordiensi adiunguntur municipia vulgo Auerstedt, Artern/Unstrut (cum portione Kachstedt), Bottendorf, Gehofen, Kalbsrieth (cum portione Ritteburg), Rossleben, Schönewerda, Schōnfeld, Voigtstedt, et portio Nikolausrieth municipii Mönchpiiffel-Nikolausrieth;

a dioecesi Hildesiensi segregantur et novae dioecesi Erfordiensi adiunguntur municipia lingua vernacula nuncupata Niedersachswerfen, Appenrode, Harzungen, Ilfeld, Ilfeld-Wiegersdorf, Neustadt/Harz, Osterode, Buchholz, Leimbach, Gut Himmelgarten, Nordhausen-Krimderode, Petersdorf Rüdigsdorf, Steigerthal, Urbach, Bösenrode, Ellrich-Ost, Rothesütte, Sophienhof et Sülzhayn necnon fractiones Eisfelder Talmühle, Birkenmoor, Bischoferode bei Woffleben, Braunsteinhaus, Christianenhaus, Hufhaus, Königerode, Netzkater;

a dioecesi Fuldensi distrahuntur et erigendae dioecesi Erfordiensi aggregantur municipia vulgari lingua appellata Abterode, Gasteroda, Vitzeroda, Hämbach, Kaiseroda, Tiefenort et Weissendiez;

a dioecesi Dresdensi-Misnensi separantur et novae dioecesi Erfordiensi adnectuntur municipia, quorum nomina sunt Saalthal, Schweinitz, Ammelstädt.

Huius novae dioecesis sedem in urbe Erfordiensi ponimus et mirabile architecturae genere templum praepositurale ibi exstans, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis dicatum, ad gradum et dignitatem Ecclesiae cathedralis evehimus, eique insignia, privilegia et honores tribuimus quibus ceterae in orbe catholico cathedrales Ecclesiae fruuntur. Erfordiensi pro tempore Episcopo honores, insignia, privilegia iuraque tribuimus atque iisdem oneribus et officiis adstringimus quibus ceteri Praesules Ordinarii locorum gaudent atque adstringuntur. Novam conditam dioecesim suffraganeam facimus Ecclesiae Metropolitanae Paderbornensi eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Paderbornensis subicimus. Apud ecclesiam praeposituralem Beatae Mariae Virginis, per aliud Decretum edendum, ad iuris conventi normam, Capitulum cathedrale instituatur, quod ex una dignitate constabit, id est Praeposito, quattuor canonicis titularibus, ac tribus canonicis honorariis. Hoc vero capitulum tum iuribus et privilegiis fruetur, tum obligationibus tenebitur, quae ex iure canonico necnon ex normis iuris conventi statuuntur. Huius novae dioecesis, per aliud Decretum edendum, Sancta Elisabetha de Thuringia Patrona, quae in Wartburg, intra fines nunc ipsius dioecesis, dedita operibus caritatis saeculo XIII vixit, atque Sanctus Bonifatius, Germaniae Apostolus itemque conditor primae dioecesis Erfordiensis anno DCCXLI, et Sanctus Chilianus Patroni secundarii statuantur. Congruae sustentationi Episcopi novae dioecesis providebitur dote cum Libero Statu Thuringiae, secundum supra dictam Conventionem diei XIV mensis Iunii anno MCMXCIV determinanda, necnon Curiae emolumentis, fidelium oblationibus et portione ei obveniente ex divisione, secundum canonem 122 Codicis Iuris Canonici facienda, bonorum quae hucusque ad memorata territoria pertinuerunt. Circa seminarii dioecesani aedificationem necnon candidatorum ad sacerdotium formationem serventur praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis et regulis a Congregatione de Institutione Catholica statutis. Selecti seminarii alumni philosophicis ac theologicis disciplinis imbuendi necnon sacerdotes ad studia complenda Romam, si fas est, mittantur. Quod vero attinet ad novae dioecesis regimen, administrationem bonorum, Administratoris dioecesani sede vacante electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt adamussim serventur. Simul ac Erfordiensis Ecclesiae constitutio ad actum deducta erit, eo ipso clerici, qui in territorio novae dioecesis ecclesiasticum officium detinent, eidem incardinati censeantur; ceteri vero sacerdotes seminariique tirones Ecclesiae illi incardinati maneant vel incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium. Uniuscuiusque tamen circumscriptionis Ordinariis fas est, iusta de causa, rationibus perpensis cum sacerdotibus et clericis quorum interest, aliter de eorum incardinatione disponere. Acta et documenta quae ad territoria dismembrata, clericos, fideles et forte bona temporalia respiciunt, a Curiis a quibus ad Curias circumscriptionum ecclesiasticarum quibus territoria aggreganda sunt rite transmittantur. Haec, quae praescripsimus, perficienda committimus memorato Venerabili Fratri Ludovico Kada, necessarias et opportunas eidem tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi.

Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septimo et vicesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 3, pp. 221-224

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 

top