IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GORLICENSIS*
IN REPUBLICA FOEDERATA GERMANIAE GORLICENSIS DIOECESIS
CONDITUR
Solet usque Ecclesia iustas servare consuetudines et translaticium cultum
humanitatemque, quo commodius fideles pietatem religionemque explicent. Inita
igitur congrua Conventione die IV mensis Maii anno MCMXCIV cum foederatis
civitatibus, Brandenburgo et Libero Statu Saxoniae; praehabitis favorabilibus
votis Venerabilis Fratris Ludovici Kada, Archiepiscopi titulo Thibicensis et in
Germania Apostolici Nuntii, Venerabilis Fratris Nostri Georgii Maximiliani
S.R.E. Cardinalis Sterzinsky, Episcopi Berolinensis, Venerabilium Fratrum
Ioannis Ioachimi Degenhardt, Archiepiscopi Paderbornensis, Bernardi Huhn,
Episcopi titulo Tasaccorensis et Administratoris Apostolici Gorlicensis, ac
Leopoldi Nowak, Episcopi titulo Cissensis et territorii Magdeburgensis
Administratoris Apostolici, atque audita Conferentia Episcoporum Germaniae; de
consilio Secretariae Status et Congregationis pro Episcopis; Nos de plenitudine
Apostolicae potestatis iubemus et statuimus ut memorata Administratio Apostolica
Gorlicensis, quae comprehendit decanatus, vulgo appellatos, Cottbus,
Finsterwalde-Lübben, Görlitz, Neuzelle et Senftenberg, cum mutationibus quae
infra describuntur, ad gradum et dignitatem dioecesis, Gorlicensis appellandae,
constituatur ac erigatur.
A decanatu, vulgo, Neuzelle separatur et erigendae
archidioecesi Berolinensi adnectitur paroecia, nomine vernaculo dicta, Golzow;
a
dioecesi Berolinensi separantur et novae dioecesi Gorlicensi adnectuntur curatia,
vulgo, Dahme (Mark) necnon municipia, quorum nomina sunt, Liessen et Petkus;
a
territorio archidioecesis Paderbornensis, lingua vernacula appellato, «
Bischöfliches Amt Magdeburg » distrahuntur et novae dioecesi Gorlicensi
adiunguntur municipia, vulgari lingua, Langengrassau, Wiistermarke et
Schōna-Kolpien necnon portio Altsorgefeld municipii Kemlitz atque portiones
Neusorgefeld et Schwarzenburg municipii Walddrehna.
Huius novae dioecesis sedem
in urbe Gorlicensi locamus et templum pro-cathedrale ibi exstans, Deo in honorem
Sancti Iacobi dicatum, ad gradum et dignitatem Ecclesiae Cathedralis evehimus,
eique insignia, privilegia et honores tribuimus quibus ceterae in orbe catholico
Cathedrales Ecclesiae fruuntur. Gorlicensi pro tempore Episcopo honores,
insignia, privilegia iuraque concedimus, iisdemque oneribus et officiis
adstringimus, quibus ceteri Praesules Ordinarii locorum gaudent ac adstringuntur.
Novam erectam dioecesim suffraganeam constituimus Ecclesiae Berolinensis, quae
hodie pertinenti Decreto ad gradum Metropolitanae Ecclesiae evehitur, eiusque
Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Berolinensis subicimus. Capitulum
canonicorum apud ecclesiam pro-cathedralem Sancti Iacobi, exstans, per aliud
Decretum edendum, ad Capituli Cathedralis gradum et fastigium extollatur;
idemque ex una dignitate constabit, idest Praeposito, ac quinque canonicis
titularibus. Hoc vero capitulum tum iuribus ac privilegiis fruetur, tum
obligationibus tenebitur, quae ex iure canonico necnon ex normis iuris conventi
statuuntur. Huius novae dioecesis, per aliud decretum edendum, Sancta Hedvigis
Patrona, quondam Slesiae ducissa, statuatur. Congruae sustentationi Episcopi
novae dioecesis providebitur dote cum civilibus Guberniis, quorum interest,
secundum supradictam Conventionem diei IV mensis Maii anno MCMXCIV determinanda,
necnon Curiae emolumentis, fidelium oblationibus et portione ei obveniente ex
divisione, secundum canonem 122 Codicis Iuris Canonici facienda bonorum, quae
hucusque ad memorata territoria pertinuerunt. Circa seminarii dioecesani
erectionem necnon candidatorum ad sacerdotium formationem serventur praescripta
iuris communis, prae oculis habitis normis et regulis a Congregatione de
Institutione Catholica statutis. Nonnulli seminarii alumni, philosophicis et
theologicis disciplinis imbuendi necnon sacerdotes ad studia complenda Romam, si
fas est, mittantur. Quod vero attinet ad novae dioecesis regimen,
administrationem bonorum, Administratoris dioecesani sede vacante electionem,
fidelium iura, et onera, aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt
adamussim serventur. Simul ac Gorlicensis Ecclesiae constitutio erit ad actum
deducta, eo ipso clerici qui in territorio novae dioecesis ecclesiasticum
officium detinent eidem incardinati censeantur; ceteri vero sacerdotes
seminariique tirones Ecclesiae illi incardinati maneant vel incardinentur in
cuius territorio legitimum habent domicilium. Uniuscuiusque tamen
circumscriptionis Ordinariis fas est, iusta de causa, rationibus perpensis cum
sacerdotibus et clericis quorum interest, aliter de eorum incardinatione
disponere. Acta et documenta quae territoria dismembrata, clericos, fideles et
forte bona temporalia respiciunt, a Curiis a quibus ad Curias circumscriptionum
ecclesiasticarum quibus territoria aggreganda sunt rite transmittantur. Ad haec
omnia perficienda, Venerabilem Fratrem Ludovicum Kada, quem supra memoravimus,
deputamus, necessarias et opportunas eidem tribuentes facultates etiam
subdelegandi quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere
imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae
exsecutionis sollicite remittendi, contrariis rebus minime officientibus
quibuslibet.
Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo et vicesimo mensis Iunii, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto
decimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis
Praef. |
Franciscus Cascone,
Protonot. Apost. s.n.
Archangelus Moscone, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 3, pp. 219-221
© Copyright 1994
- Libreria Editrice Vaticana