The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MAGDEBURGENSIS*

IN REPUBLICA FOEDERATA GERMANIAE NOVA DIOECESIS
ERIGITUR MAGDEBURGENSIS APPELLANDA

 

Cum gaudio et spe conspicimus in Germania orientali catholicae fidei renovatum emolumentum, quod Nos permovit ad novas ibidem ecclesiasticas circumscriptiones statuendas.

Ad satius ergo consulendum spirituali bono Christifidelium in territorio archidioecesis Paderbornensis et dioecesis Hildesiensis, lingua vernacula nuncupato « Bischöfliches Amt Magdeburg », degentium; inita congrua Conventione die decimo tertio mensis Aprilis anno MCMXCIV cum foederatis civitatibus, Saxonia-Anhaltino, Brandenburgo et Libero Statu Saxoniae; praehabitis favorabilibus votis Venerabilium Fratrum Ludovici Kada, Archiepiscopi titulo Thibicensis et in Germania Apostolici Nuntii, Ioannis Ioachimi Degenhardt, Archiepiscopi Paderbornensis, Ioannis Dyba, Archiepiscopi-Episcopi Fuldensis, Iosephi Homeyer, Episcopi Hildesiensis, Ioachimi Reinelt, Episcopi Dresdensis-Misnensis, Bernardi Huhn, Episcopi titulo Tasaccorensis et Administratoris Apostolici Gorlicensis, Ioachimi Wanke, Episcopi titulo Castellani in Mauretania et territorii Erfordiensis-Meiningensis Administratoris Apostolici, ac Leopoldi Nowak, Episcopi titulo Cissensis et territorii Magdeburgensis Administratoris Apostolici, atque audita Conferentia Episcoporum Germaniae; de consilio Secretariae Status et Congregationis pro Episcopis, deque plenitudine igitur Apostolicae Nostrae potestatis statuimus ut memoratum territorium Magdeburgense, quod comprehendit decanatus, vulgo appellatos, Bernburg, Burg, Dessau, Egeln, Eisleben, Halberstadt, Halle, Magdeburg, Naumburg-Zeitz, Oschersleben, Stendal, Torgau et Wittenberg, ab archidioecesi Paderbornensi et a dioecesi Hildesiensi separetur atque ex ita distracto territorio, cum mutationibus quae infra describuntur, nova dioecesis, Magdeburgensis appellanda, constituatur ac erigatur.

A decanatu, vulgo, Halberstadt separatur et dioecesi Hildesiensi adnectitur municipium, nomine vernaculo dictum, Hornburg;

a decanatu, vulgo, Torgau separantur et erigendae dioecesi Gorlicensi adnectuntur municipia, quorum nomina sunt, Langengrassau, Wiistermarke et Schöna-Kolpien necnon portio Altsorgefeld municipii Kemlitz atque portiones Neusorgefeld et Schwarzenburg oppidi Walddrehna;

a decanatu, vulgari lingua, Naumburg-Zeitz distrahuntur et dioecesi Dresdensi-Misnensi aggregantur municipia, vulgo, Falkenhain, Naundorf (cum portionibus Tanna et Wernsdorf), Ahlendorf, Grossheimsdorf, Krossen/Elster (cum portione Tauchlitz), Lindau, Nautschritz (cum portionibus Böhlitz, Pratschütz et Zschorgula), Dothen, Schkölen, Silbitz et portiones Brossen et Zipsendorf oppidi Meuselwitz;

a decanatu, vulgo, Eisleben segregantur et erigendae dioecesi Erfordiensi adnectuntur municipia, vulgari lingua, Auerstedt, Artern/Unstrut (cum portione Kachstedt), Bottendorf, Gehofen, Kalbsried (cum portione Ritteburg), Rossleben, Schönewerda, Schönfeld, Voigtstedt, et portio Nikolausried municipii Mönchpfiffel-Nikolausried;

a territorio dioecesis Fuldensis, lingua vernacula appellato, « Bischöfliches Amt Erfurt-Meiningen » distrahuntur et novae dioecesi Magdeburgensi adiunguntur municipia, vulgari lingua, Benneckenstein, Sorge, Breitenstein, Kurort Stolberg (cum portione Hainfeld), Rottleberode, Uftrungen, Berga (cum portione Bösenrode), Allstedt, Mittelhausen, Niederröblingen, Winkel, Wolferstedt, Crölpa-Löbschütz (cum portionibus Freiroda et Heiligenkreuz), Janisroda, Leislau (cum portionibus Crauschwitz et Kleingestewitz), Lossa, Molau (cum portione Aue), Neidschütz, Priessnitz, Seidewitz, Sieglitz, Utenbach (cum portionibus Abtlöbnitz, Cauerwitz, Mollschütz et Seiselitz) necnon portio Einzingen municipii Nienstedt; portio Landgrafroda municipii Ziegelroda; portio Allerstedt municipii Wohlmirstedt; portiones Boblas et Neidschütz urbis Naumburg; Casekirchen (cum portione Köckenitzsch) et portiones Schieben et Tultewitz oppidi Bad Kösen.

Huius novae dioecesis sedem in urbe Magdeburgensi statuimus, et templum praepositurale ibi exstans, Deo in honorem Sancti Sebastiani dicatum, ad gradum et dignitatem Ecclesiae Cathedralis evehimus, eique insignia, privilegia et honores tribuimus quibus ceterae in orbe catholico Cathedrales Ecclesiae fruuntur. Magdeburgensi pro tempore Episcopo honores, insignia, privilegia iuraque tribuimus atque iisdem oneribus et officiis adstringimus quibus ceteri Praesules Ordinarii locorum gaudent ac adstringuntur. Novam erectam dioecesim suffraganeam constituimus Ecclesiae Metropolitanae Paderbornensis eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Paderbornensis subicimus. Apud ecclesiam praeposituralem Sancti Sebastiani, per aliud Decretum edendum, ad iuris conventi normam, Capitulum cathedrale instituatur, quod ex una dignitate constabit, id est Praeposito, quattuor canonicis titularibus, ac tribus canonicis honorariis. Hoc vero capitulum tum iuribus ac privilegiis fruetur, tum obligationibus tenebitur, quae ex iure canonico necnon ex normis iuris conventi statuuntur. Huius novae dioecesis, per aliud decretum edendum, Sanctus Norbertus, qui eiusdem urbis insignis exstitit Episcopus, Patronus atque Sanctus Mauricius et Sancta Gertrudis de Helfta, illius regionis flos spiritualis, Patroni secundarii statuantur. Congruae sustentationi Episcopi novae dioecesis providebitur dote cum civilibus Guberniis, quorum interest, secundum supradictam Conventionem die decimo tertio mensis Aprilis anno MCMXCIV initam determinanda, necnon Curiae emolumentis, fidelium oblationibus et congruenti portione ei obveniente ex divisione, secundum canonem 122 Codicis Iuris Canonici facienda, bonorum quae hucusque ad memorata territoria pertinuerunt. Circa Seminarii dioecesani erectionem necnon candidatorum ad sacerdotium institutionem serventur praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis et regulis a Congregatione de Institutione Catholica statutis. Selecti Seminarii alumni, philosophicis et theologicis disciplinis imbuendi, necnon sacerdotes ad studia complenda Romam, si fas est, mittantur. Quod vero attinet ad novae dioecesis regimen, administrationem bonorum, Administratoris dioecesani sede vacante electionem, fidelium iura, et onera, aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt adamussim serventur. Simul ac Magdeburgensis Ecclesiae constitutio erit ad actum deducta, eo ipso clerici qui in territorio novae dioecesis ecclesiasticum officium detinent eidem incardinati censeantur; ceteri vero sacerdotes seminariique tirones Ecclesiae illi incardinati maneant vel incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium. Uniuscuiusque tamen circumscriptionis Ordinariis fas est, iusta de causa, rationibus perpensis cum sacerdotibus et clericis quorum interest, aliter de eorum incardinatione disponere. Acta et documenta quae territoria dismembrata, clericos, fideles et forte bona temporalia respiciunt, a Curiis a quibus ad Curias circumscriptionum ecclesiasticarum quibus territoria aggreganda sunt rite transmittantur. Ad haec omnia perficienda legamus memoratum Venerabilem Fratrem Ludovicum Kada, necessarias et opportunas eidem tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Contrariis rebus quibuslibet minime obsistentibus. Super novam vero dioecesim imploramus a Domino copiam gratiarum caelestium, ut fide et vita christiana eniteat multasque virtutes concitare valeat.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septimo et vicesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto decimo.

     ANGELUS card. SODANO 
          Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 3, pp. 225-228

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 

top