 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PORTUS CABELLENSIS*
IN VENETIOLA NOVA CONDITUR DIOECESIS PORTUS CABELLENSIS
Sollicitus de spirituali bono suorum fidelium, quorum numerus hisce
temporibus est auctus, Venerabilis Frater Georgius Liberatus Urosa Savino,
Archiepiscopus Metropolita Valentinus in Venetiola, audita Conferentia
Episcopali eiusdem Nationis, ab hac Apostolica Sede petivit ut quodam seiuncto
territorio a circumscriptione ecclesiastica sua nova dioecesis conderetur. Nos
vero, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Oriano Quilici, Archiepiscopo
titulo Tablensi, in memorata Natione Nuntio Apostolico, de consilio
Congregationis pro Episcopis enixas preces libenter audiendas esse putavimus.
Summa igitur Nostra potestate, sequentia decernimus: ab archidioecesi Valentina
in Venetiola separamus integrum territorium municipiorum nuncupatorum « Puerto
Cabello » et Juan José Mora atque ex ita distracto territorio novam
constituimus dioecesim Portus Cabellensis appellandam, quae iisdem limitabitur
finibus, quibus praedicta municipia simul sumpta, prout in civili lege exstant,
nunc terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe « Puerto Cabello »
ponimus, ibique situm templum, Deo in honorem Sancti Ioseph dicatum, ad gradum
et dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus cuique propria insignia, privilegia
et honores tribuimus. Praeterea dioecesim Portus Cabellensis suffraganeam
facimus metropolitanae Sedi Valentinae in Venetiola eiusque pro tempore
Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Valentini in Venetiola subicimus
iisdem iuribus, privilegiis, insignibus et honoribus ornatum atque oneribus et
officiis adstrictum, quibus Praesules Ordinarii locorum fruuntur atque
adstringuntur. Mandamus insuper ut quam primum ibi Collegium Consultorum ad
normam iuris constituatur qui Episcopo, consilio et opera, valido sint auxilio.
Congruae quidem ac dignae sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur
Curiae emolumentis, fidelium oblationibus ac portione bonorum, quae eidem
obvenire debent e divisione ad normam canonis 122 C.I.C. facienda quaeque
hactenus ad mensam episcopalem archidioecesis Valentinae in Venetiola
pertinuerunt. In iis autem quae respiciunt ad Seminarii dioecesani
aedificationem adque sacrorum alumnorum institutionem, serventur quidem
praescripta iuris communis, habita praesertim ratione normarum ac regularum a
Congregatione de Institutione Catholica statutarum; suoque tempore selecti
Seminarii dioecesani alumni philosophicis ac theologicis disciplinis imbuendi,
necnon sacerdotes sua studia completuri, Romam mittantur. Quod vero attinet ad
conditae dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem,
dioecesani Administratoris « sede vacante » electionem, fidelium iura et onera
aliaque id genus, quae canones Codicis Iuris Canonici praescribunt ad amussim
serventur. Simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso
sacerdotes illi adscripti censeantur Ecclesiae in cuius territorio
ecclesiasticum officium detinent; ceteri autem clerici Seminariique alumni
incardinati maneant vel incardinentur Ecclesiae in cuius territorio legitimum
habent domicilium. Acta et documenta quae ad noviter constitutam dioecesim
eiusque clericos, fideles et bona temporalia pertinent, a Curia Valentina in
Venetiola ad Curiam Portus Cabellensis quam primum transmittantur. Haec, quae
statuimus, perficienda committimus Venerabili Fratri Oriano Quilici, quem
diximus, eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam
subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate constitutu, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum
exemplar actus peractae exsecutionis, de more remittendi. Hanc denique
Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto mensis Iulii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis
Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 11, pp. 858-860
© Copyright 1994
- Libreria Editrice Vaticana
|