 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
EMERITENSIS AUGUSTANA-PACENSIS*
NOVA CONSTITUITUR IN HISPANIA PROVINCIA ECCLESIASTICA
EMERITENSIS AUGUSTANA-PACENSIS ET SEDES AD METROPOLITANAE ECCLESIAE STATUM
ATTOLLITUR
Universae Ecclesiae sustinentes rationes et causas, omni sollicitudine
properamus ut catholica instituta fidelibus opportuna afferant beneficia
eorundemque necessitatibus feliciter aptentur. Nunc autem de quadam Hispaniae
regione cogitamus, nominatim de territorio civilis autonomiae, quod «
Extremadura » appellatur, cuius Praesules, ut ibidem nova conderetur Provincia
ecclesiastica, poposcerunt. Idcirco Conferentia Hispaniae Episcoporum
consentiente aeque ac Venerabili Fratre Mario Tagliaferri favente, Archiepiscopo
titulo Formiano et in Hispania Apostolico Nuntio, de consilio Congregationis pro
Episcopis, pro Apostolica Nostra potestate, haec statuimus et decernimus.
Condimus Provinciam Ecclesiasticam, Emeritensem Augustanam — Pacensem
appellandam, ac Pacensem Sedem episcopalem, cuius nomen hoc ipso actu in
Emeritensem Augustanam — Pacensem mutatur a Metropolitana Ecclesia Hispalensi
seiungitur, atque ad Metropolitanae Ecclesiae gradum evehimus. Nova
archiepiscopalis Sedes locupletem hereditatem eximiasque traditiones tum
antiquae Metropolitanae Ecclesiae Emeritensis Augustanae tum vetustae dioecesis
Pacensis suscipit. Provincia ecclesiastica Emeritensis Augustana — Pacensis
noviter erecta constituitur Ecclesia eiusdem nominis ac suffraganeis dioecesibus
Castrorum Caeciliorum et Placentina in Hispania, ad hoc usque tempus Provinciis
Ecclesiasticis Hispalensi et Toletanae spectantibus. Pacensem in praesentia
Episcopum, scilicet Venerabilem Fratrem Antonium Montero Moreno ad dignitatem
statumque Archiepiscopi Metropolitae novae Provinciae ecclesiasticae attollimus
itemque iura officiaque addimus quae ad iuris canonici normas cum hac condicione
nectuntur. Archiepiscopus Metropolita in urbe Pacensi vel Emeritensi commorari
poterit atque officia archidioecesana alia in alio loco ponere. Templum
paroeciale « Santa Maria la Mayor », quod situm est in urbe Merida, Deo in
honorem Assumptionis Beatae Mariae Virginis dicatum, ad gradum Concathedralis
evehimus cum cunctis iuribus et privilegiis quae ad id genus aedes sacras spectant.
Capitulum canonicorum, pro opportunitate, secundum iuris praescripta, ibidem
etiam erigi poterit. Ad haec omnia exsolvenda Venerabilem Fratrem Marium Tagliaferri, quem
antea memoravimus, legamus, opportunis necessariisque factis facultatibus subdelegandi
quemvis virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re tandem absoluta, documenta
conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis sedulo
mittantur, rebus quibusvis minime obsistentibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die octavo et vicesimo mensis Iulii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostro sexto decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 12, pp. 936-937
© Copyright 1994
- Libreria Editrice Vaticana
|