Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ESCUINTLENSIS IN GUATIMALA*

PRAELATURA TERRITORIALIS ESCUINTLENSIS IN GUATIMALA AD GRADUM
AC DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR SERVATIS IISDEM FINIBUS ET NOMINE

 

Cum praelatura territorialis Escuintlensis hisce recentioribus annis catholicorum fidelium numero operibusque religiosis et civilibus auctis haud parva incrementa cepisset, Venerabilis Frater Gerardus Humbertus Flores Reyes, sacrorum Antistes Verae Pacis atque Conferentiae Episcoporum Guatimalae Praeses, eadem Conferentia audita, ab hac Apostolica Sede petivit ut haec praelatura territorialis ad gradum et dignitatem dioecesis eveheretur. Nos vero existimantes id in animarum bonum esse cessurum, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Ioanne Baptista Morandini, Archiepiscopo titulo Numidensi, in memorata Natione Apostolico Nuntio, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate, praelaturam territorialem Escuintlensem ad gradum et dignitatem dioecesis attollimus, servatis iisdem finibus, quibus nunc ipsa terminatur, et nomine. Sic conditae dioecesis sedem in urbe « Escuintla » ponimus, ibique exstans praelaticium hucusque templum, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis Immaculatae dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus cuique propria insignia, privilegia honoresque tribuimus. Praeterea dioecesim Escuintlensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Guatimalensi eiusque pro tempore Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Guatimalensis subicimus iisdem iuribus, privilegiis, insignibus honoribusque ornatum atque oneribus officiisque adstrictum, quae Episcoporum residentium propria sunt. Mandamus etiam ut quam primum ibi Collegium Consultorum ad normam iuris constituatur qui Episcopo, consilio et opera, valido sint auxilio. Congruae sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus atque omnibus bonis temporalibus, quae ad dictam praelaturam pertinuerunt. In iis autem quae respiciunt ad Seminarii dioecesani aedificationem adque sacrorum alumnorum institutionem, serventur praescripta iuris communis, habita praesertim ratione normarum ac regularum a Congregatione de Institutione Catholica statutarum: selecti quidem iuvenes sacerdotes, sua studia completuri, Romam, si fieri potest, mittantur.

Quod vero attinet ad conditae dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, dioecesani Administratoris « sede vacante » electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt ad amussim serventur. Simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso clerus, eidem praelaturae adscriptus, novae dioecesi incardinatus censeatur. Insuper Venerabilem Fratrem Ferdinandum Claudiun Gamalero González, memoratae praelaturae Ordinarium, ipsius dioecesi Escuintlensis Episcopum ac Pastorem confirmamus. Quae statuimus perficienda committimus Venerabili Fratri Ioanni Baptistae Morandini, quem diximus, vel, absente eo, illi, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Guatimala, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas fueri remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodetricesimo mensis Iulii anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. 
Iacobus Drago, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 12, pp. 934-935

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana