The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

HAMBURGENSIS*

NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA HAMBURGENSIS CONSTITUITUR

 

Omnium Christifidelium spiritale bonum curantes, pastoralibus necessitatibus catholicorum qui terram Germanicam incolunt providere cupimus. Inita igitur Conventione, die XXII mensis Septembris anni MCMXCIV, cum Libera et Hanseatica Civitate Hamburgensi, cum foederata civitate Megaloburgensi - Pomerana Anteriori nec non cum foederata civitate Slesvica-Holsatiensi, atque accepto favorabili voto Venerabilis Fratris Ludovici Kada, Archiepiscopi titulo Thibicensis et in Germania Apostolici Nuntii, Venerabilis Fratris Nostri Ioachimi S.R.E. Cardinalis Meisner, Archiepiscopi Coloniensis, et Venerabilium Fratrum Ioannis Ioachimi Degenhardt, Archiepiscopi Paderbornensis, Ludovici Averkamp, Episcopi Osnabrugensis, Iosephi Homeyer, Episcopi Hildesiensis ac Norberti Werbs, Episcopi titulo Amaurensis et territorii Sverinensis Administratoris dioecesani, audita Conferentia Episcoporum Germaniae, de consilio Secretariae Status et Congregationis pro Episcopis, deque plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis statuimus ex finibus dioecesium Osnabrugensis et Hildesiensis in Libera et Hanseatica Civitate Hamburgensi sitis, nec non ex parte dioecesis Osnabrugensis in civitate foederata Slesvica-Holsatiensi sita atque ex territorio dioecesis Osnabrugensis in civitate Megaloburgensi-Pomerana Anteriori collocato et vulgo dicto « Bischöfliches Amt Schwerin » novam sedem Metropolitanam Hamburgensem appellandam condere eidemque conferre iura et privilegia quibus ceterae metropolitanae sedes, ad normam iuris communis, gaudent. Nova Provincia Hamburgensis constituetur ex Ecclesia Metropolitana noviter constituta, eiusdem nominis, nec non ex dioecesi Osnabrugensi, hactenus Provinciae ecclesiasticae Coloniensi subiecta, et dioecesi Hildesiensi hactenus suffraganea Provinciae Paderbornensi. Novae Ecclesiae Metropolitanae sedem in urbe Hamburgensi statuimus, et templum ibi exstans, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis Auxilii Christianorum dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus eique insignia, privilegia et honores tribuimus quibus ceterae in orbe catholico cathedrales ecclesiae fruuntur. Hamburgensi pro tempore Archiepiscopo Metropolitae insignia, privilegia, onera iuraque tribuimus quibus ceteri praesules Ordinarii locorum atque Metropolitae gaudent. Apud ecclesiam Beatae Mariae Virginis Auxilii Christianorum, per aliud Documentum edendum, ad iuris conventi normam Capitulum Metropolitanum instituatur, quod ex una dignitate constabit, id est Praeposito, quinque canonicis titularibus ac tribus canonicis honorariis. Novae Ecclesiae Metropolitanae, per aliud Documentum edendum, sanctus Ansgarius Patronus statuatur. Congruae sustentationi Archiepiscopi Metropolitae novae Sedis providebitur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus et parte ei obveniente ex divisione, secundum canonem 122 Codicis Iuris Canonici facienda, bonorum quae hucusque ad memorata territoria pertinebant. Circa Seminarii archidioecesani erectionem nec non candidatorum ad sacerdotium formationem serventur praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis et regulis a Congregatione de Institutione Catholica statutis. Selecti Seminarii alumni nec non sacerdotes ad studia complenda Romam, si fas est, mittantur. Quod vero ad novae Ecclesiae Metropolitanae regimen, bonorum administrationem, Administratoris dioecesani sede vacante electionem, fidelium iura et onera attinet, quae sacri canones praescribunt adamussim serventur. Simul ac Hamburgensis Ecclesiae constitutio ad effectum deducta erit, eo ipso clerici illi Ecclesiae incardinati censeantur in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ad ceteros vero sacerdotes atque Seminarii tirones quod spectat, praescriptiones quae ab Ordinariis quorum interest ad normam iuris communis statutae sunt, observentur. Uniuscuiusque tamen circumscriptionis Ordinario fas est, iusta de causa, rationibus perpensis cum sacerdotibus et clericis quorum interest, aliter de eorum incardinatione disponere. Acta et documenta, quae territoria sic divisa, clericos, fideles et forte bona temporalia respiciunt, a Curiis a quibus ad Curiam Hamburgensem rite transmittantur. Haec, quae praescripsimus, committimus perficienda memorato Venerabili Fratri Ludovico Kada, necessarias et opportunas ei tribuentes facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Has denique Litteras Nostras firmas esse nunc et in posterum volumus, quibusvis rebus haudquaquam obstantibus, certo fore confisi ut haec consilia hodie tam graviter capta Ecclesiae Catholicae flori prosperitatique in Germania plurimum proficiant.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo quarto mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri septimo decimo.

     ANGELUS card. SODANO 
          Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 3, pp. 228-230

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 

top