IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CHIQUITOSENSIS SEU SANCTI IGNATII VELASCANI*
VICARIATUS APOSTOLICUS CHIQUITOSENSIS
AD DIOECESIS
DIGNITATEM ELEVATUR
Solet catholica usque Ecclesia sua aptare instituta, quo commodius fideles
pietatem explicent et religionem colant. Quandoquidem igitur Vicariatus
Apostolicus Chiquitosensis felicem cursum est expertus ipseque crevit atque
quoniam Venerabilis Frater Fridericus Bonifatius Madersbacher Gasteiger,
Episcopus titulo Bellensis et Vicariatus quem supra diximus Praesul, ceteris
sacrorum Antistitibus sententiam rogatis, ab Apostolica Sede flagitavit ut
Vicariatus hic ad statum dioecesis attolleretur, praehabito favorabili voto
Venerabilis Fratris Ioannis Tonucci, Archiepiscopi titulo Torcellani et in
Bolivia Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Gentium
Evangelizatione et Congregationis pro Episcopis, Nos ex plenitudine Apostolicae
potestatis iubemus et statuimus, ut memoratus Vicariatus Apostolicus ad gradum
dioecesis evehatur, iisdem servatis finibus quibus antea is terminabatur, cui
posthac nomen Curiae erit Sancti Ignatii Velascani. Sedem deinde episcopalem
novae dioecesis in urbe, quam San Ignacio de Velasco appellant, locamus atque
templum ibidem situm idemque Sancto Ignatio de Loyola dicatum, ad gradum
Ecclesiae Cathedralis promovemus, omnibus concessis iuribus et privilegiis
congruentibus. Sancti Ignatii Velascani Episcopus iisdem fruetur iuribus
ceterisque rebus quibus ceteri Praesules. Novam dioecesim suffraganeam facimus
Ecclesiae Metropolitanae Sanctae Crucis de Sierra eiusque Episcopum
metropolitico iuri illius Sedis Archiepiscopi pro tempore subicimus. Consultores
dioecesani eligantur, qui opem ipsi Episcopo ferant validam. Convenienti
Praesulis sustentationi provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus et
bonis temporalibus quae ad Vicariatum Apostolicum Chiquitosensem pertinuerunt.
Quod ad Seminarii institutionem et cultum ad sacerdotium candidatorum, praecepta
iuris serventur, ob oculos habitis praescriptis Congregationis de Institutione
Catholica. Iuvenes quidam ad studia perficienda Romam mittantur, si fieri
potest. Simul ac novae dioecesis Sancti Ignatii Velascani constitutio ad
effectum deducta erit, ipse clerus, qui antea ad Vicariatum Apostolicum
Chiquitosensem pertinebat, novae dioecesi posthac adscribetur. Quoad novae
dioecesis regimen, bonorum administrationem, Administratoris dioecesani sede
vacante electionem, fidelium iura aliaque id genus, quae sacri canones
praescribunt adamussim serventur. Ad haec omnia perficienda, Venerabilem Fratrem
Ioannem Tonucci, quem supra memoravimus, deputamus, necessarias et opportunas
eidem tribuentes facultates etiam subdelegandi quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis
authenticum exemplar actus peractae exsecutionis sollicite remittendi,
contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Novembris, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis
Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost. s.n.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 2, pp. 121-122
© Copyright
1994
- Libreria Editrice Vaticana