The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BERTUANA*

BERTUANA INTRA REIPUBLICAE CAMMARUNIENSIS FINES
CONDITUR NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA, QUAE AD DIGNITATEM
ARCHIEPISCOPALEM ET METROPOLITANAM ATTOLLITUR

 

Pastorali quidem permoti studio curam continenter adhibemus, ut salutifera Domini beneficia quam amplissimam multitudinem attingant. Ideo Nos aptare festinamus ecclesiastica instituta ad proposita haec commodius assequenda et aptius explenda. Quapropter his quorum interest rogatis sententiam, de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, Apostolica Nostra potestate suffulti, haec quae sequuntur decernimus et statuimus. Provincia ecclesiastica Yaundensi divisa, novam Provinciam ecclesiasticam condimus Bertuanam appellandam, quae Dumensem-Abongensem-Mbagensem, Baturiensem et Yokadumanam dioeceses complectetur. Bertuana sedes ad archidioecesis Metropolitanae gradum attollitur, cui dioeceses Dumensis-Abongensis-Mbagensis, Baturiensis et Yokadumana, ad hoc usque tempus Ecclesiae Metropolitanae Yaundensi obnoxiae, ut suffraganeae posthac subiciantur. Bertuanum episcopum, in praesentiarum Venerabilem Fratrem Lambertum Ioannem van Heygen, dignitate Archiepiscopi et gradu Metropolitae honestamus secundum sacrorum canonum praescripta. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Sanctem Abril y Castelló, Archiepiscopum titulo Tamadensem, atque in Cammaruniensi Republica Apostolicum Pronuntium, legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re demum ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur, contrariis rebus minime quibuslibet obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. s.n. 
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 4, pp. 337-338

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 

top