IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
LIMONENSIS*
VICARIATUS APOSTOLICUS LIMONENSIS IN COSTARICA
AD GRADUM
AC DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR SERVATIS
IISDEM FINIBUS ET NOMINIBUS SIVE
DE CURIA SIVE IN LINGUA LOCI POPRIA
Cum Vicariatus Apostolicus Limonensis his postremis temporibus catholicorum
numero fidelium operibusque religiosis et civilibus auctis haud parva incrementa
esset consecutus, Venerabilis Frater Hyacinthus Berloco, Archiepiscopus titulo
Fidenatensis et in Costaricensi Republica Nuntius Apostolicus, praehabitis
faventibus votis Venerabilis Fratris Alfonsi Coto Monge, Episcopi titulo
Bigastrensis et Vicarii Apostolici Limonensis, atque Conferentiae Episcoporum
eiusdem Nationis, obtento quoque consensu Congregationis pro Gentium
Evangelizatione, re quidem mature perpensa ab Apostolica Sede enixe riteque
petivit ut hic Vicariatus Apostolicus ad gradum et dignitatem dioecesis
eveheretur. Nos vero existimantes id in animarum bonum esse cessurum, de
consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum
esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate, Vicariatum Apostolicum Limonensem
ad gradum et dignitatem dioecesis attollimus, iisdem servatis finibus, quibus
nunc ipse terminatur, et nominibus sive de Curia sive in lingua loci propria.
Sic conditae dioecesis sedem in urbe vulgo nominata « Limón » ponimus, ibique
exstans templum, Sacratissimo Cordi Iesu dicatum, ad gradum et dignitatem
ecclesiae cathedralis evehimus cuique propria insignia, privilegia honoresque
tribuimus. Praeterea dioecesim Limonensem suffraganeam facimus metropolitanae
Sedi Sancti Iosephi in Costarica eiusque pro tempore Episcopum metropolitico
iuri Archiepiscopi Sancti Iosephi in Costarica subicimus iisdem iuribus,
privilegiis, insignibus honoribusque ornatum atque oneribus officiisque
adstrictum, quae Praesulum Ordinariorum locorum propria sunt. Mandamus etiam ut
quam primum ibi Collegium Consultorum ad normam iuris communis constituatur qui
Episcopo, consilio et opera, valido sint auxilio. Congruae sustentationi
Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus
atque omnibus bonis temporalibus, quae ad dictum Vicariatum Apostolicum
pertinuerunt. In iis autem quae respiciunt ad Seminarii dioecesani
aedificationem adque sacrorum alumnorum institutionem, serventur praescripta
iuris communis, habita praesertim ratione normarum ac regularum a Congregatione
de Institutione Catholica statutarum; selecti quidem iuvenes sacerdotes, sua
studia completuri, Romam, si fieri potest, mittantur. Quod vero attinet ad
conditae dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem,
dioecesani Administratoris « sede vacante » electionem, fidelium iura et onera
aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt ad amussim serventur. Simul ac
dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso clerus, eidem Vicariatui
Apostolico adscriptus, novae dioecesi incardinatus censeatur. Quae statuimus
perficienda committimus Venerabili Fratri Hyacintho Berloco, quem diximus, vel,
absente eo, illi, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Republica
Costaricensi, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam
subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis
authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit,
remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Decembris, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo quarto Pontificatus Nostri septimo decimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis
Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 4, pp. 338-340
© Copyright
1994
- Libreria Editrice Vaticana