The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BUAKENSIS*

IN LITORE EBURNEO CONSTITUITUR NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA
 BUAKENSIS, CUIUS METROPOLITANA ECCLESIA ERIT SEDES EIUSDEM NOMINIS

 

Quo aptius consuleretur Evangelizationis operi in Litoris Eburnei finibus, ubi in praesens exstat tantum Provincia ecclesiastica Abidianensis, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, re mature perpensa habitoque faventi voto Venerabilis Fratris Ianuarii Bolonek, Archiepiscopi titulo Madaurensis atque in eadem Natione Apostolici Nuntii, censuerunt nuper constituendam esse ibidem inter alias novam Provinciam ecclesiasticam Buakensem nomine. Nos quidem, Successores beati Petri, de totius Dominici gregis bono solliciti, talem sententiam ratam habemus ac sequentia decernimus. A metropolitana Ecclesia Abidianensi distrahimus dioeceses Buakensem, Abenguruensem, Bondukuensem et YamussukroŽnsem atque ex his efficimus Provinciam ecclesiasticam Buakensem, cuius Sedes princeps erit Ecclesia Buakensis, quam ad gradum et dignitatem archidioecesis metropolitanae evehimus, omnibus datis iuribus et officiis huiusmodi Sedium propriis, assignantes eidem ceteras, quas diximus, dioeceses uti suffraganeas. Insuper Venerabilem Fratrem Vitalem Komenan Yao, hactenus Episcopum Buakensem, Archiepiscopum Metropolitam Buakensem renuntiamus, cunctis factis iuribus impositisque pariter obligationibus. Quae praescripsimus exsequenda curabit memoratus Venerabilis Frater Ianuarius Bolonek, onere imposito mittendi sincerum exemplar actus effectae exsecutionis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 6, p. 541

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 

top